Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 37.main.1
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
37.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
37.main.1
Unius populi duo nomina posuit, ut ex nominibus merita eorum possint intellegi. nam utique qui Israhel cognominatus est prius Iacob dicebatur. conluctans enim cum saluatore intellexit deum esse, quem in specie corporis uidebat, ideoque appellatus est( homo uidens deum\'. populum ergo, quem Iacob nuncupat, hoc loco et in hac causa carnalem significat, quo modo nomina quae natis a parentibus inponuntur. sed hi, id est Iudaei, propter mala opera non Israhelitae dicti sunt, quia uaccis et lucis sacrificabant in Samaria studio et imperio Hieroboam regis. ille autem populus, qui in Hierosolymis in templo domini hostias offerebant per sacerdotes dei, Israhel appellatus est. Samaria ergo propter impietatem suam tradita est captiuitati et morti, Hierusalem autem reseruata est, propter quod habuerit reges diligentes deum. adubi autem et ipsa Hierusalem impietatem secuta est Samariae, sententia illam conprehendit data in Samariam.
37.main.2
Ideo ergo dictum est: misit deus mortem in Iacob— id est in populum Samariae, qui carnaliter conuersatus est. sicut supra diximus— et uenit in Israhel, hoc est in populum Hierusalem, quia idolatriam secuta est imitata Samariam. ut simili modo abduceretur in captiuitatem a Nabuchodonossor, sicut et Samaria a Salmanassar rege Assyriorum. hoc est aperte: sententia data malis inuenit et bonos, dum desierunt esse iusti. missa enim mors in Iacob, sicut supra ostensum est, peruenit in Israhel non praetermittens Samariam; sed dum causa, qua missa est in Samariam, inuenta est et in Hierusalem, missa illuc uenit etiam in eum locum, in quo eadem reserat. quia nindicta causam sequitur, non discernens personam.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).