Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 4.main.1
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
4.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
4.main.1
Primum lex formata in litteris dari non debuit, quia in natura ipsa inserta quodam modo est et creatoris notitia ex traduce non latebat. nam quis nesciat, quid bonae uitae conueniat, aut ignoret, quia quod sibi fieri non uult alii minime debeat fieri? adubi autem naturalis lex euanuit pressa consuetudine delinquendi, tunc oportuit manifestari, ut in Iudaeis omnes audirent, non quod penitus oblitterata esset, sed maxima eius auctoritate carebant: idolatriae studebatur; timor dei in terris non erat; fornicatio operabatur; circa rem proximi auidi erant concupiscentia. data ergo lex est, ut et quae sciebantur auctoritatem haberent et quae latere coeperant manifestarentar. nam inuenimus ante Moysen non solum non latuisse, sed et uindicata esse peccata. quam ob rem et iusti fuisse repperiuntur multi; scientes enim deum uindicem timebant peccare. quod cum coepisset neglegi, legem naturalem reuelari oportuit, ut scirent cuncti aperta ratione dominum requisiturum actus humanos. quamuis per diluuium uindicatum legatur et in Sodomam et Gomorram, sed haec uetustatis obliuio texerat, unde per Moysen terroris causa ad disciplinam corrigendam et fidem in deum reformandam commemorata sunt. quare et apostolus: iustis, ait, lex non est posita, sed iniustis, idola colentibus, fornicatoribus, et talia.
4.main.2
Nunc uideamus an conueniat his, qui dei iudicium audientes rident futurum, si proderit an oberit, si ueritate munitur an caret ratione. lex quidem data est mundo, sed uidemus illam circa multos cessare: non ergo iustum uidetur. ut quid hic peccantes per potentiam securi sunt, alii leges inludunt, pauperes deprimuntur, iustis accusatio conponitur, bene agentes obprobrio sunt, pii indigent, mali florent, iniqui et corruptores in honore sunt, auari et raptores locupletantur, iudex uenalis est? nonne iniquum uidetur si conditor rerum non haec requirat, ut qui hic iniuste pressi sunt releuentur, et qui bene uiuendo indiguerunt remunerentur, et qui propter iustitiam obprobrio erant honorentur; illi autem qui per potentiam leges contempserunt aut tergiuersatione inluserunt iniquitatem sectantes, sic gloriosi in his, ut ipsi iustitiae insultare uiderentur, ut humiliati et confusi tormentis subiciantur in conspectu eorum, in quorum malis et despectatione gaudebant, ut et ipsi de poena illorum laeti deo gratias referant, apud quem solum personarum acceptio cessat?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).