Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 40.main.1
Choose a text More by Ambrosiaster
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
40.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
40.main.1
Quoniam filii Hierusalem terrenae apostatarunt a deo, non potest huic gaudium adscribi, sed maeror. ad obprobrium ergo huius Hierusalem profeta illam superiorem Hierusalem laetari debere dicit, quam apostolus matrem nostram appellat, quia sine gemitu et doloribus multo plures filios habet, quam haec quae cum lacrimis generat carnaliter— Iudaeos utique—, illa autem Christianos per fidem spiritaliter, quam ideo desertam dicit, quia ipsa est uita, quam deseruit Adam primus et secutus est mortem. cum regenerantur ergo homines, reuertuntur ad eam, quam deseruerant, uitam. haec uita Christus est, quia ipse dixit: ego sum uita. est et deus pater uita, quia ait dominus: sicut habet pater uitam, ita dedit filio uitam. sine dubio et spiritus sanctus uita est dicente domino: qui. de Meo, inquit, accipiet. de uita itaque qui accepit, uita est tres ergo sunt una uita. haec est uita, per cuius fidem regeneramur. ipsa est mater nostra, sicut et in Genesi legimus: quia ipsa est, inquit,— id est uita— mater omnium uiuorum. qui sunt qui uiuunt, nisi qui credunt?

Intertext edge

Open linked passage

Note