Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 42.main.1
Choose a text More by Ambrosiaster
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
42.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
42.main.1
Deus excelsus est; dignum ergo fuit ut in alto appareret, in loco qui uicinus est caelo. et quia ignis semper superiora adpetit sursum crescendo ad caelum, in eo debuit caelorum dominus adparere, qui de humo ad superna contendit. in rubo uero causa fecit ut appareret delictorum. quia enim peccatorum causa legem descenderat dare, spinae autem in peccatis significantur— quia sustinui, inquit, ut faceret uuam, fecit autem spinas- et lex non statim uindicare uenerat, sed prius ostendere, ideo ignis rubum non conbussit, id est data lex non fecit reos de praeterito peccatores. nam quia et peccata non sunt de natura, sed ex accidenti, rubi, id est spinarum materia non habet radicem spinis armatam. ratione ergo factum est, ut ita dominus appareret Moysi.

Intertext edge

Open linked passage

Note