Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 42a.appendix1.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
42a.appendix1.1
QVAESTIONES [SANCTI AUGUSTINI] DE UETERI ET NOUO TESTAMENTO.
42a.appendix1.1
Non erat ordinis ut acciperet spiritum sanctum, quia hoc in posterum. reseruatum est a deo, ut in nouissimis diebus, cum mysterium unius dei manifestatum est, daretur credentibus. a principio quidem praedicata est trinitas, sed quasi sub uelamine erat intellegentia eius. dei enim patris primum persona sine cunctatione et figura praedicata et manifestata est, quia ab ipso sunt. omnia. filii autem eius, domini nostri Iesu Christi, et spiritus sancti personae non tacebantur, sed neque manifestabantur. denique de domino fit a perfidis quaestio et de spiritu sancto. quidam enim dementes spiritum sanctum ipsum patrem dicunt, sicut et Sabellius ipsum dicit patrem quem et filium. de dei autem patris persona nemo dubitat.
42a.appendix1.2
Cum ergo trinitatis fit manifestatio, tunc demum spiritus sanctus datur credentibus, ut et persona eius manifesta sit et accipientes illum signum habeant, quia filii dei sunt, per id quod spiritum dei, qui de deo utique est, habent in se. perfectionis enim significatio haec est, cum scitur et pater esse et filius et spiritus sanctus. haec perfectio hoc tribuit donum. adueniens enim filius dei et haec adaperiens ac manifestans plus aliquid debuit dare et dignum fuit tribuere perfectionem hanc credentibus, quia nec in filio nec in patre solo perfectio est uel salus, sed in nomine patris et filii et spiritus sancti. unde dicit Iohannes euangelista, quia de plenitudine eius nos omnes accepimus, gratiam pro gratia, quia lex per Moysen data est, gratia autem et ueritas per legum Christum facta est.
42a.appendix1.3
Apertum est adueniente saluatore plenitudinem factam ueritatis, quae enim latebant et quod promissum est dum reuelatur et manifestatur, plenitudo fit ueritatis. tunc credentes accepto spiritu sancto fiunt filii dei. nam inspiratio, quae legitur facta a deo in Adam, animae traditio est. spiritus enim frequenter pro anima ponitur dicente euangelio inter cetera: et reuersus est, inquit, spiritus eius ad illam et in psalmo: spiritum, ait, contribulatum et cor contritum deus non spernit. frequenter tamen aliqui codices non sic habent: et inspirauit deus, sed: insufflauit deus in faciem eius spiritum uitae et factus est homo in animam uiuentem. non quia dixit: spiritum uitae, ideo spiritum sanctum significauit; nam et de animalibus ita ait: in quibus erat spiritus uitae. spiritus uitae dicitur, quia animat corpora ad uitam.

Intertext edge

Open linked passage

Note