Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 51.main.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
51.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
51.main.1
Ambigenti Mariae de conceptu possibilitatem angelus praedicat dicens: spiritus sanctus superueniet in te, hoc est:\' ne dubites, quia uirum nescis; quod enim dixi\', ait,\' quia concipies, spiritus sanctus superueniens in te operabitur, ut concipias sine uiro.\' et uirtus altissimi, inquit, obumbrabit tibi.\' altissimi uirtus\' sine dubio Christus est; hoc enim ad ipsius personam pertinet. superueniens ergo spiritus sanctus in uirginem sanctificauit eam opere suo efficiens corpus sanctum ex ea, in quo uirtus quae dicitur dei filius nasceretur. cuius obumbratio in uirginem haec est, ut de inmensitate diuinitatis aliquid esset in utero uirginis, quantum posset capere natura humana, quod quasi ex splendore obumbratio diceretur uirtutis dei essetque dei uirtus nec non et deus: nihil enim de deo est, quod non dicatur deus. nam hoc corporeum est, ut sit in carne aliquid et caro dici non possit, ut pili et ossa et cetera.

Intertext edge

Open linked passage

Note