Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 51a.appendix1.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
51a.appendix1.1
QVAESTIONES [SANCTI AUGUSTINI] DE UETERI ET NOUO TESTAMENTO.
51a.appendix1.1
Circumcisio signum est fidei Abrahae, ut, cum in filiis eius hoc signum uideretur, scirentur eius filii esse, qui deo credens hoc signum acceperat; praecepta autem sabbatorum et praeteritorum testimonio data sunt et futurorum quae haberent figuram. futuri enim sabbati, quod in aeternis dabit requiem, figura est hoc sabbatum, quod in hebdomadam impletam factum est; escarum autem lex non in primordio legis data est, sed cum duce perfidia dei uerbis et promissis fidem nollent dare, ad duritiam cordis sui acceperunt praecepta non bona, sicut dicit propheta Hieremias. id enim actum est, ut ceruix eorum premeretur ad profectum illorum—- superbis enim hominibus et contumacibus non debuit tota creatura subici—, postea autem misericordia dei ueniente reddita est libertas edendi, unde dicit Petrus apostolus: quid inponitis iugum super ceruicem fratrum, quod neque nos neque patres nostri potuimus portare?

Intertext edge

Open linked passage

Note