Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 53b.appendix2.1
Choose a text More by Ambrosiaster
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
53b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
53b.appendix2.1
Non discrepat sensu quaestio haec a superiore. nam carnem. dicendo quid significet declaratum est; unde quae sit eius sapientia, facile poterit dinosci. diximus ergo elementa omnia carnem appellari, id est uisibilium substantias, quorum ratio talis est, ut nihil aestiment posse fieri sine commixtione spiritali et simplici potentiae rationem horrentes ac fatuam iudicantes. hi enim, qui de spiritalibus diffidentes carnalia secuntur, nihil aliud sapiunt ac putant uerum, quam ratio continet elementorum, ut neque uirginem peperisse neque carnis credant resurrectionem, quia hoc ratio carnis, id est elementorum. non recipit— omnia enim, quae gignuntur in tempore, permixtione operante generantur—, et emortua et resoluta corpora non posse rursus reddi ad uitam, quia unum quodque elementum permixtione discreta reuertitur in propriam naturam. his. modis inflati negant futurum uel factum quod credimus, ac per hoc adseueratio illorum inimica est deo, dum stultum et inane putat quod fecit et quod facturum se promisit deus.

Intertext edge

Open linked passage

Note