Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 55b.appendix2.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
55b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
55b.appendix2.1
Qui Iohannem putant dubitasse, detrahunt saluatori. aut enim recte illum asserunt dubitasse aut certe inperitiae arguunt saluatorem, quia, sicut putant, male de se sentientem laudauit. sed quia falli saluatorem inpossibile est, recte audatus ab eo Iohannes est. si recte laudatus est, non dubitauit ipso enim tempore quo misit ad Iesum Iohannes de carcere discipulos suos dicens: tu es, qui uenturus es, an alium expectamus? tunc Iesus respondit discipulis eius dicens: ite, dicite Iohanni quae uidistis et audistis. caeci uident, surdi audiunt, leprosi mundantur, claudi ambulant, mortui resurgunt; et beatus ille est qui in me non fuerit s candalizatus. abeuntibus autem nuntiis Iohannis coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne baptista: quid. existis in desertum uidere? harundinem uento moueri aut hominem mollibus uestimentis indutum? ecce qui mollibus uestiuntur, in domibus regum sunt. sed quid existis uidere? prophetam? dico uobis quoniam plus quam prophetam. hic est de quo scriptum est: ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparet uiam tuam. tunc et publicani laudauerunt deum baptizati baptismo Iohannis.
55b.appendix2.2
Quanta autem laus data Iohanni est, ut plus diceretur esse quam propheta! et beatum uocat saluator eum qui non scandalizatur in eum: quo modo laudabatur Iohannes si dubitando scandalizatus est? sed non utique dubitauit. laus enim beatum illum probat, quia non est scandalizatus. nam et saluator. idcirco ipso tempore in laudem Iohannis prorupit, ut ostenderet sensum Iohannis liberum a discipulorum eius dubitatione. Iohannes enim uolens nutantes discipulos suos corroborare in fide saluatoris, sciens exitum sibi imminere, ea, quae de ipso dicebat, ore eius uoluit confirmari. ideo ut testis uerus sit, testimonium potioris implorat, ut eorum concordia omnis ambiguitas auferretur. hoc commentum Iohannis est, ut dubio suis quasi uerbis mitteret, ut eadem audientes a saluatore, quae audierant a Iohanne, firmarentur scientes idonei procuratoris et domini caelestis testimonium in dubium uocari non posse. idcirco et saluator quasi Iohanni respondit, ut inter Iohannem interrogantem et saluatorem respondentem discerent ueritatem.

Intertext edge

Open linked passage

Note