Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 57b.appendix2.1
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
57b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
57b.appendix2.1
Ideo\' aliud\' dixit\' euangelium\', ad quod uocati fuerant, quia non hoc est quod postea sequi coeperant Galatae. ab euangelio enim Christi abducti in ludaismum fuerant adtracti sub nomine Christi, quasi hoc esset sequendum, et aliud quam quod apostolus praedicabat adfirmabant. unde sublegitur:\' sicut uobis suadent.\' pseudo enim apostoli, cum circumuenirent gentiles credentes, hoc dicebant a saluatore traditum, quod ipsi docebant, sicut continetur in Actibus Apostolorum: quia nisi circumcidamini more Moysi, non poteritis salui esse. hinc apostolus dolore euersionis illorum commotus scribit ad eos dicens: miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui uocauit uos in gratia, in aliud euangelium, quod non est aliud.
57b.appendix2.2
Miratur ergo, quia post rem lenem et minus grauem asperitati studerent et oneri, hoc est, ut post fidei simplicitatem circumcidi se pro elementis permitterent, neomenias colerent et sabbatum elementis subiecti. et ne pseudoapostolis occasionem dedisse uideretur dicentibus aliud esse quod acceperant Galatae quam ueritatis habet traditio, statim subiecit: quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui uos conturbant et nolunt conuertere euangelium Christi. aliud ergo erat, ad quod ab apostolo uocati erant euangelium, quam quod sequi coeperant inpulsu pseudoapostolorum, non tamen aliud erat quam Christus tradiderat, ut uel per id in errorem se inductos cognoscerent et solam fidem sequerentur profitentes Christum deum et hunc sufficere ad salutem tribuendam, per quem fuerant remissionem peccatorum adepti, non per legem, quia sine lege gratia dei donat delicta.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).