Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 59.main.1
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
59.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
59.main.1
Qui baptismum putat carnali ratione consistere, hic non est spiritalis; nec donum caeleste poterit consequi, qui se non per aquam, sed per fidem inmutari non credat. aqua enim cernitur, sed qui non uidetur spiritus operatur, ut fides in eo sit. quia sicut sordes corporeas. aqua, ita spiritus animam abluit a peccatis, ut quo modo uisibilia uisibilibus, ita et spiritalibus prosit spiritus. ac per hoc spiritalis ratio uertitur in baptismo. plus est enim ibi quod auditur quam uidetur.
59.main.2
Cum hinc ergo Nicodemus carnali constrictus ratione dubitaret, saluator, ut eum ad fidem adtraheret, exemplo usus est congruo. ut ad rem inuisibilem firmandam uisibile daret exemplum, quod solo auditu consistit, non uisu; et non negatur, et est tamen terrenum, quia mundi rem operatur. ait ergo dominus ad Nicodemum suadendo illi: spiritus ubi uult spirat. et uocem eius audis, sed nescis unde ueniat uel quo eat; sic est omnis qui renascitur ex aqua et spiritu sancto, ut quo modo uox uenientis spiritus. id est uenti, auditur quidem, non autem uidetur, sicut dictum est, sic et ratio baptismi auditur quod dicatur, non tamen quo modo per spiritum fit uidetur; auditur tamen cum quid futurum est ab eo, qui uerba insinuat, praedicatur, ut fieri credatur quod auditur, non tamen ratio facti reddatur.
59.main.3
Cum autem nec per exemplum Nicodemus duceretur ad fidem, tunc audit a saluatore: si terrestria, inquit, dixi uobis. et non creditis, quo modo, si dixero caelestia, credetis? ista uerba terrena dixit, quae ad exemplum protulit. hoc est:( si per rationem terrenam\', inquit,\' exempli dati, spiritus uenti, non creditis posse fieri, quia quo modo fiat non uidetur. qui fieri poterat, ut, caelestia si darem exempla. quae utique nescitis, crederetis?\' potest enim homini suadi quod nescit, per id quod scit; ut puta, deus dicit de Christo, quod filius eius sit uerus, quod quo modo sit, conprehendi non potest; per id quod autem scimus secundum carnem quo modo sint filii. credimus ideo deum dixisse:\' Christus filius meus uerus est\', ut de semet ipso illum esse significaret. hoc modo et saluator rem, quae nec uerbis nec animo explicari potest, per id quod sensibile est et auribus auditur, uoluit commendare, hoc est. per exemplum spiritus, qui est uentus, quem et sensibilitas capit et auris audit, sed unde ueniat nescit, factum spiritus sancti, quod capi non potest, uoluit facere credibile.
59.main.4
Sed et in Actibus Apostolorum eodem modo legitur: et factus est, inquit, subito de caelo sonus tamquam aduenientis spiritus ualidi et repleuit totam domum et cetera. ecce aperte exemplo uenti spiritum sanctum insinuat ita de caelo aduenisse et sonuisse, quem ad modum ualidus uentus super terram. nam et Hieremias uentum spiritum uocat dicens: uentus spirat in omni regione. qui propterea quod in hoc mundo est et per diuersa circumfertur loca, unde ueniat uel quo eat, nescimus. spiritus autem sanctus de caelo uenit, sicut legimus, ut credentes inluminet.
59.main.5
Quo modo ergo quibusdam uidetur de spiritu sancto saluatorem dixisse: spiritus ubi uult spirat et uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat uel quo eat. cum constet exempli causa locutum haec saluatorem? denique subiecit: sic est, inquit, omnis qui renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto. quid tam apertum, quia spiritum uentum significauit? sed ideo putant non uentum significatum, quia ait: ubi uult spirat, quasi non omnis creatura e lege sibi posita arbitrio remissa sit proprio. et nos enim imus et facimus, quod uolumus, agentes sub lege. quare et rationem praestabimus aut possibile putatur et nec stultum uidetur, ut effectum uolens sancti spiritus insinuare illum ipsum daret exemplum. igitur omni genere quaestionem solutam arbitror.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).