Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 6.main.2
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
6.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
6.main.1
Frustra hoc putant, qui arbitrantur quod Lamech dixerit de Cain: occidi uirum in liuore mihi et iuuenem in uulnere mihi. iam enim quinta generatione natus erat Lamech a Cain, id est de Matusalam abnepote Cain. hoc autem idcirco memorat Lamech, ut ostendat acrius adstringendum eum qui sub manifestata lege peccauerit. ac per hoc si post Cain in imitatorem eius septiens uindicatum est, quanto amplius uindicandum in eum est, quem nec factum Cain et correptio nec post eum lata sententia terruit, ut a tam impio et crudeli facinore uoluntatem auerteret! post Cain ergo Lamech homicidium perpetrauit, qui sine dubio iuxta ea quae supra dicta sunt septem uindictas exsoluit. et quid post Lamech ei, qui hoc secutus fuisset, futurum esset ostendit dicens: de Lamech autem septuagiens septiens quia malum opus paenitentia non subsequitur, septuaginta septem plagarum ictibus feriatur. unde et saluator etiam septuagiens septiens peccanti, conuerso tamen, remitti praecepit.
6.main.2
Sed ne putetur alius ante Lamech homicidium post Cain fecisse, quia dixit: de Cain uindicatum est, quasi iam factum. Lamech autem de se quo modo diceret quia uindicatum in eum erat, cum adhuc recens esset homicidium, quod confessus fuerat se fecisse, cum constet omne factum sententiam secum habere? quando enim alia spes non est, praeter quam quod expleto operi dignum scitur, futurum pro facto habetur. denique dictum Adae est: qua die manducaueritis, morte moriemini, et utique non statim mortui sunt, sed post longum temporis interuallum; sed quia iam spes inmortalitatis amissa erat, futura mors praesens dicta est, quia haec coepit in spe haberi. igitur Lamech iuuenem se occidisse fatetur et Cain, sicut claruit, usque ad hoc tempus peruenire non potuit aut si peruenit, quod inpossibile est, senior fuit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).