Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 60.main.1
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
60.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
60.main.1
Hoc quidem non fuit temporis, sed ad condemnationem factum est Iudaeorum, ut, cum ueritatis culmen meliorati temporis non intellegerent ad lucrum salutis suae factum. inclinaret se ueritas ad accusationem eorum. cum enim uelut inimicum legis haberent saluatorem, quia misericordiae causa ab onere illos legis uolebat liberare, sicut praedictum erat ab Hieremia profeta— ait enim inter cetera: et dabo illistestamentum nouum, non quale dedi patribus eorum-, tunc saluator, ne inimicus, sicut putabant, appareret noua praedicans, eum, qui mundatus fuerat a lepra, ad sacerdotes misit offerre munera pro emundatione sua, sicut praeceperat Moyses. et ut ad accusationem eorum hoc proficere testaretur, in testimonium, inquit, illis, ut in iudicio haec res contra illos testis esset, qui saluatorem inimicum legis dicebant. hoc secutus est et apostolus Paulus. cum enim praedicaret iam non oportere circumcidi, ipse Timotheum circumcidit propter scandalum Iudaeorum— maluit enim rem superduam facere, quam tumultum excitari a falsis fratribus—, quod quidem errori profecit Iudaeorum. satis enim eis factum est ad horam, per quod in perpetuum errarent.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).