Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 60b.appendix2.1
Choose a text
More by Ambrosiaster (IV)
—
Opp Lat1
60b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
60b.appendix2.1
Incredibile est tantum apostolum in eo alterum reprehendisse, in quo se sciret succubuisse. hoc a tam magno uiro factum non est fas credere, quia his conpetit, qui carnaliter uiuunt. caret itaque apostoli Pauli factum reprehensu. cum enim praedicaret non circumcidi, uolens autem Timotheum secum adsumere, qui esset natus matre Iudaea, patre autem Graeco, et hoc ludaeis esset scandalum, ut ex ludaea natum incircumcisum adsumeret, tunc subiectioni se summisit ad horam et accipiens circumcidit eum. rem ergo superfluam fecit permittente eo, qui passus est. quia enim erat ex matre Iudaea, eruditus ab infantia in synagoga litteris sacris, id est uolumi. nibus Hebraeorum, permisit circumcidi se, ut ludaeis scandalum tolleret, quia zelum habebant generis sui. denique: cum Titus, inquit, esset Graecus, non est conpulsus circumcidi. Timotheum autem, quia de matre Iudaea erat, sicut dixi, non sunt passi Iudaei adsumi inter doctores incircumcisum. ad hoc illum adsumpsit apostolus, ut eum episcopum ordinaret, sicut. et fecit. eruditus enim propheticis litteris ad asserendum Christum idoneus magister inuentus est.
60b.appendix2.2
Apostolus enim Petrus non esset reprehensus, si se timore Iudaeorum a gentilibus segregasset, ne illis scandalo esset. sed hoc reprehensum est in apostolo Petro, quod, cum ante Graecis credentibus gentiliter uiueret, aduenientibus ab Iacobo Iudaeis timori subiectus ex gentilibus iudaizare debere docebat. hinc audit: si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter uiuis, quo modo cogis gentes iudaizare? dubitari enim fecerat de euangelica disciplina, quod crimen est, dum quae aedificauerat destruebat. ideo simulationem) hanc uocat apostolus Paulus, quem constat, si circumcidisset Timotheum, ut non taceret rem se superfluam propter illorum scandalum facere, et ideo se cedere, propter quod matrem haberet Iudaeam. nec enim Iudaei insisterent, nisi minime occasions matris ludaeae, quia hoc inuenta possent inprobare gentilibus nec habere facile de his scandalum, qui non essent de genere Israhel. non ergo simulatione hoc fecit, sed uiolentia; supra dicta enim causa simulationem habuit non minimam. nam multi reprehensi sunt in hac causa, ita ut aliqui Iudaeorum et Barnabas consentirent huic simulationi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).