Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 65b.appendix2.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
65b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
65b.appendix2.1
Ueritas non ex persona probatur neque inprobatur; quicquid enim bene et uerum dicitur, sine dubio in spiritu sancto dicitur. non ergo, si quis in aliis reus est, et in hoc praescribi illi debet, quod uerum loquitur. nec illi tamen praescribitur, sed Christo domino contradicitur. qui enim negat istum uerum dicere, Christo iniuriam facit. si autem uerum dicitur negeturque quod uerum est in sancto spiritu dici, quod et Christus admittit— nemo enim bonorum uera de se dicentem arguit; nec enim ex reuelatione ediscitur, quod per traditionem discitur—, nemo uerum dicens poterit inprobari.

Intertext edge

Open linked passage

Note