Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 68.main.1
Choose a text More by Ambrosiaster
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
68.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
68.main.1
Sic animae occisorum clamant uindicari se postulantes, sicut sanguis Abel clamauit de terra. causae ergo sunt quae clamare dicuntur, cum loqui non possint. sanguis enim effusus quid aliud quam uindicari se postulat, clamans non uoce, sed ratione? nam et opus opificem laudare dicitur per hoc ipsum quod uidentem se oblectat. non enim tam inpatientes sunt sancti, ut urgeant fieri quod sciunt tempore praefinito futurum, quod nec anticipari potest nec differri. sed hoc dicto ostendere uoluit uindicaturum deum sanguinem sanctorum suorum, ne, quia tam patiens nunc uidetur, inultum putaretur impium bellum, quod contra sanctos geritur, ut et terrorem incutiat persequentibus dei seruos et exhortaretur pro se patientes. releuatur enim anima patientis, quando uindicari se audit a potente. prae se enim fert, si mortem suam audiat iudici displicere; tunc enim pro certo habet innocentem se esse. et deus quidem misericors et patiens est, sed moderate. expectat enim ut impii credant et peccatores emendent; si quo minus, plectentur, quia dei longam patientiam contemserunt.
68.main.2
Cuius rei exemplum etiam tempore misericordiae praedicatae ostendit, ne non patiens, sed insensibilis, et quem neque dolor alicuius neque pietas commouere uideretur. hinc est unde ait per profetam: tacui; numquid semper tacebo? et dominus: numquid non faciet, inquit, deus uindictam seruorum suorum clamantium die ac nocte? sic utique clamant, sicut supra diximus. si quis ergo Christianus ad tempus uindicet non acerbe neque cum sanguine, non peccat; melius tamen fecerit, si dimiserit iudici deo.

Intertext edge

Open linked passage

Note