Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 6b.appendix2.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
6b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
6b.appendix2.1
Causae faciunt diuisiones et tempora; idcirco ab Abraham usque ad Dauid distinxit. prima enim pars causae ab Abraham usque ad Dauid est, quia Abraham pater fidei est et Dauid pater regni— Saul enim indignus effectus se ipsum regno priuauit—; a Dauid uero usque ad transmigrationem alia pars causae, in qua regnum amiserunt facti reprobi Iudaei; post transmigrationem autem Babylonis usque ad Christum tertia pars lamentationis et miseriae, captiuitatis et dispersionis illorum, quia, quamuis post transmigrationem Babylonis et septuaginta annorum tempus, quando a Cyro dimissi reuersi sunt ad sua, numquam tamen pausam uel requiem habuerunt. neque enim postea Iudaea regnare potuit, sed solliciti semper et peruagantes fuerunt. nam utique tempore natiuitatis Christi captiui fuerunt dicentes: nos non habemus regem nisi Caesarem. hac ergo causa Matheus tres gradus fecit generationis, ut et meritorum et causarum mutationes ostenderet a promissione facta usque ad Christum, anni autem tempora usque ad finem in unam gratiam permanere.

Intertext edge

Open linked passage

Note