Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 71b.appendix2.1
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
71b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
71b.appendix2.1
Quia nemo uadit ad deum patrem nisi per fidem Christi, idcirco se ianuam dicit saluator regni caelorum. si ergo ianuae uerbis utitur, quid opus erat ut de anterioribus diceret: quotquot ante me fuerunt, cum nulla quaestio de praeteritis uerteretur, sed utique quasi praesens ianua de praesentibus quereretur? de Iudaeis enim dicit saluator, qui non per fidem,, sed per iustitiam legis in regnum dei se intrare putabant. ante saluatorem enim uenientes, id est ante illum stantes obtrectabant ei contradicentes, ut etiam alios a fide eius auerterent, unde fures et latrones appellati sunt. nam eo tempore haec dicta sunt, quo Pharisaei disceptabant cum illo, qui erat ex caeco, cui saluator oculos reddidit, quos natura negauerat, quem uolebant a fide saluatoris saluatoris dicentes non per hanc posse, quia sabbatum uiolat, sed per iustitiam legis intrari in regnum dei. tunc saluator: ego sum, inquit, ianua. per me si quis introibit, saluabitur et pascua inueniet; si quis autem aliunde intrare uolueritille fur est et latro.
71b.appendix2.2
Quo modo hoc ad personam pertinet prophetarum? numquid prophetae fuerunt fures et latrones? numquid prophetarum Christi doctrina per iustitiam legis sine fide deum promereri posse dicebat, qui Christum in carne uenturum- scierunt? hoc ergo de praesentibus dixit, ut quicumque ante ipsum fuerunt astantes uel sedentes fures intellegantur et latrones. seuocantes enim illum, qui fuerat caecus, uolebant eum a fide saluatoris auertere dicentes: da honorem deo; nos scimus quia hic homo peccator est, quos ille arguit dicens: a saeculo numquam fuit auditum quia aperuit quis oculos caeci nati. nisi hic esset a deo, non poterat facere quicquam. de hoc ergo, quia perseuerauit in fide, et de illis, qui dixerunt: haec uerba non sunt daemonium habentis; numquid potest daemonium caecorum oculos aperire? dixit saluator: sed non audierunt eos oues, illos utique, quos fures ac latrones appellauit. nam quo modo non audierunt prophetas oues, cum constet in scripturis omnes bonos oboedire prophetis et malos pseudoprophetis?
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).