Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 72.main.1
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
72.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
72.main.1
Non sic passim praetereundum est, sed considerandum quid sit\' lex per Moysen data est.\' per Moysen enim lex data manifesta habet praecepta, sed scripsit et historiam, quae et ipsa lex appellatur. et uideamus, quid in praeceptis eius non erit uerum. forte quod dicit: non occides, non fornicaberis, non furtum facies; talia sunt et cetera. nam historia eius quia ante aduentum Christi ueritas non erat, hoc manifestum est. ea enim quae sub uelamine erant, quid significarent, incertum erat. cum autem per Christum manifestatur, cuius persona sit quae dicit in Genesi: faciamus, et quae est quae facit, et quis fuerit qui in rubo aut patriarchis uisus sit, et qui in petra operatus sit, quae dedit in deserto aquas— quia petra, inquit, erat Christus-, sic fit ueritas per Christum. quando ea, quae latebant aut in dubium ueniebant, quid significarent, a Christo ostensum est. nam inter cetera dominus ait: de me scripsit Moyses. hoc prius latuit; error enim erat. putabatur enim pater deus, qui erat filius, et qui aestimabatur angelus, cognitus est esse dei filius. et promissio facta fuerat Abrahae, quae, quamdiu non reddebatur, in ambiguo erat. cum autem ueniente Christo reddita est, facta est ueritas, quando et quod promissum est redditum est et coepit sciri quid erat promissum. promittentis enim fides tunc uera probatur, cum exsoluit promissum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).