Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 73.main.1
Choose a text More by Ambrosiaster
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
73.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
73.main.1
Inpossibile prorsus est ut saluatoris uoluntas non impleatur, nec potest uelle quod scit fieri non debere; idcirco quod factum est, hoc uoluisse dicendus est. nam uoluntas eius numquam extra naturam eius est. sicut ergo natura eius in reprehensionem non cadit, nec uoluntas. nam quod propositum est, factum legitur in finibus Tyri. tunc intrauit in domum et neminem uoluit scire. nunc requiritur quo modo uel quare neminem uoluit scire. animaduertendum est enim, quia istud in finibus gestum est gentilium, quibus adhuc tempus praedicandi non erat. denique mittens discipulos suos praecepit dicens: in uiam gentium ne abieritis et ia ciuitatem Samaritanorum ne introie- ritis, sed ite potius ad oues quae perierunt domus Israhel.
73.main.2
Idcirco noluit se prodi, quod esset in domo; requiri autem se non noluit, sed libenter accepit. quamuis enim tempus non esset praedicandi gentilibus, ultro tamen uenientes ad fidem non suscipere inuidiae erat. sic factum est, ut saluator, dum a discipulis proditus non esset, ab aliis tamen, qui eum ingredientem domum uiderant, proditus est, et coepit sciri quod esset in domo, ut intrarent ad illum qui uellent consequi beneficia. a suis ergo noluit se praedicari, quod esset in domo. requiri enim se uoluit et ita factum est. non enim latuit ab aliis demonstratus quod esset in domo. denique mulier Chananaea audiens de illo intrauit ad eum deprecans, ut expelleret daemonium a filia eius, quae nisi prius subiecisset se deo Iudaeorum, beneficium consecuta non esset. impleta igitur uoluntas saluatoris est secundum quae explanauimus: ea enim quae conpendio breuitatis studens euangelista complexus est discutientes inuenimus quod latebat.

Intertext edge

Open linked passage

Note