Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 76.main.1
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
76.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
76.main.1
Omnia diuina uolumina amara sunt, sed perfidis adque carnalibus. idolatris enim insuaue est, cum audiunt unum deum praedicari in Christo. et Fotinus simul pertimescit horrore correptus, erubescit etiam Sabellius audiens patrem patrem esse qui filius dici non possit, quia ab ipso sunt omnia; filium autem idcirco filium appellari, quia non utique ipse pater est, sed de patre, nec a quo, sed per quem sunt omnia. confutatur et. Arrius, cum legit Christum uerum esse filium dei; sine dubio enim uerus dici non posset, nisi proprie esset de deo. conuincitur et Marcion addiscens quia uerbum caro factum est, qui putat Christo carnem negandam. arguitur etiam inprobus Manicheus uidens scriptum ab euangelista, quia saluator non solum praesentia sui nuptiarum uota decorauit, uerum etiam poculis honestauit, qui nuptiarum aditus intercludit et promiscue conuenire hortatur.
76.main.2
Haec continentur in libro, quem accepit apostolus deuorandum. hic liber euangelium est quod CATA IOHANNEN titulatur, quod non solum male sentientibus amarum est, uerum etiam indiseiplinatis, qui nolunt corripi, ut in peius proficiant. ista reuelatio eo tempore facta est, quo apostolus Iohannes in insula erat Pathmos, relegatus a Domitiano imperatore fidei causa. tunc fuit in spiritu, ut posset uidere caelestia, et dum haec ei ostenduntur, quae futura sunt causa impietatis et stupri et ceterorum. datus est illi liber qui dulcis quidem esset in ore, sed ama rum faceret uentrem, ut ox his qui uidentur unius corporis esse homines, istis dulcis esset. qui propter quod integrae professionis sunt, in ore significati sunt— hoc enim dulce in ore est, quod uerum est—, illis autem qui heretica prauitate carnaliter uiuunt uel sentiunt, propter quod et in uentre significati sunt, amarus. accusabit enim eos in die iudicii dei. post reuelationem ergo euangelium iussus est scribere propter haec quae supra diximus. et Ezechieli profetae similiter dictum est, ut acciperet librum qui esset dulcis in ore eius, quando perfidiam populi missus est increpare.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).