Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 79.main.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
79.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
79.main.1
Didragma capitum exactio intellegitur, non praediorum. uec enim saluator aliquid possidebat in mundo, cum sit dominus mundi, mortuus autem alienis inpendiis sepelitur; et nos a quibus mundus extraneus est, facultates augere cupimus, ut morientes mundum a nobis inuasum non tantum uoce, sed et litteris contestemur, ut professione nostra ab eo, cuius mundus est, condemnemur. hinc dominus: qui non. inquit, reliquerit omnia et secutus me fuerit, non potest meus discipulus esse. quicumque ergo sic habet facultates suas, ut spem in illis non habeat, paratus autem sit pro fide illas abicere, uiam ambulat qua itur ad Christum dominum nostrum.,
79.main.2
Didragma igitur ab his exigenda erat, qui aliquid negotii gerebant aut artibus operam dabant. saluator autem, qui nihil horum curabat, neque discipuli eius, exigendus utique non erat. sed quia inimicus diabolus semper in insidiis erat occasionem quaerens, si posset inclinare saluatorem, exactorum didragmae animos occupauit, ut eius facerent uoluntatem, ut accedentes ad Petrum, qui primus inter apostolos erat, solui debere ab eorum magistro dicerent didragmam, qui ab his oneribus liberi erant— nihil enim agebant in mundo quod esset mundi—, ut, quia non erat unde solueret, aut his scandalo esset aut certe humilitate suffragii quaereret a quo solueretur. tunc dominus, ut inprouidum diabolum et aduersus semet ipsum semper machinari ostenderet, ad mare ire Petrum apostolum iubet et capti piscis os aperire et illic inuenire modum exactioni debitum, quo soluto non solum scandalo non esset exactoribus neque inclinaretur requisito auxilio ad soluendum. uerum etiam signum uirtutis maximae demonstraret, per quod captos a diabolo ad se traheret, ut argumento et astutia sua diabolus torqueretur. dicunt ergo exactores didragmae ad Petrum apostolum: magister uester non soluit didragmam? quo dicto magistrum, ut pro omnibus discipulis solueret, conuenerunt.
79.main.3
Saluator autem cum pro se et Petro dari iubet, pro omnibus soluisse uidetur, quia, sicut in saluatore erant omnes causa magisterii, ita et post saluatorem in Petro omnes continentur. ipsum enim constituit esse caput eorum, ut pastor esset gregis dominici. nam inter cetera dicit discipulis: uigilate et orate, ne intretis in temptationem, et Petro dicit: ecce satanas expostulauit, ut uos uentilet uelut triticum; ego autem rogaui pro te, ne deficiat fides tua, et tu tandem conuersus confirma fratres tuos. quid ambigitur? pro Petro rogabat, et pro Iacobo et Iohanne non rogabat, ut de ceteris taceam? manifestum est in Petro omnes contineri, quia et alio loco dicit: ego pro his rogo quos mihi dedisti, et: uolo ut ubi ego sum et ipsi sint mecum.
79.main.4
Nunc uideamus quid sit didragma, hoc est, qui modus sit ponderis uel quantitatis aut in qua substantia********

Intertext edge

Open linked passage

Note