Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 82.main.1
Choose a text More by Ambrosiaster (IV)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
82.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
82.main.1
Manifestum est adiectione aut deminutione siue inmutatione syllabae sensum peruerti. idcirco paganos elementa colere omnibus cognitum est, Iudaeos autem non elementis, sed\' sub elementis\' deo seruisse propter neumenias et sabbata et circumcisionem et cetera talia. haec enim carnalia sunt; quidquid enim uisibile est, carnale est et de elementis est. sed quia ei praecepto dei erat, deo seruiebatur, ut ex uisibilibus ad inuisibilia ueniretur et ex hac cura profectus fieret ad maiora capienda, ut in his meditati digni fierent promissis spiritalibus. ei ea igitur parte, quam supra dixi, sub elementis seruiebant Iudaei, ex alia parte legem habebant spiritalem, quae et peccari prohibet et exhortatur ad dilectionem domini dei, qui uenturus eis fuerat promissus ad remittenda peccata.

Intertext edge

Open linked passage

Note