Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 83b.appendix2.1
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
83b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
83b.appendix2.1
Signa et uirtutes idcirco ab apostolis factae sunt, ut iufidelitas cogeretur ad fidem, ut uidentes facta, quae hominibus inpossibilia sunt. dei ex hoc esse praedicationem agnoscerent et rationem esse in fide uirtute probarent, ut, quoniam uerbis semper contradicitur, testis uirtus posita est, cui cum uerba cedunt, rationem esse in fide significat, quae uerbis exprimi non potest. inter fideles igitur non iam signa et prodigia sunt necessaria, sed spes firma. postquam enim discitur uera esse quae promissa sunt, ad hoc se armat animus, ut spretis praesentibus futuris dignus existat meritum sibi conlocans per laborem hoc Salomone testante, qui ait: fili, accedens ad seruitutem dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem. quoniam temptationibus proficit homo, haec data sunt monita. unde apostolus: per tribulationes, inquit, oportet nos intrare in regnum dei. hae tribulationum temptationes diuersis modis accidunt, ut perseuerans animus in accepta fide possit coronari. non solum enim in fide temptatur homo, sed et in aegritudine et in damno et in persecutione et in morte carorum, ut, si in his passionibus ad auxilium daemoniorum non fuerit abductus, sine sanguinis pretio mercetur martyrium. non ergo ad dispendium Epafroditi non impetrauit apostolus quod petiit, sed ad profectum, quia et in sua causa, cum postulasset, audiuit: sufficit tibi gratia mea; nam uirtus in infirmitate perficitur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).