Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 84.main.1
Choose a text More by Ambrosiaster
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
84.main.1
Liber Quaestionum [Sancti Augustini] Ueteris et Noui Testamenti Quaestiones Numero CXXVII
84.main.1
Absit a Christianis ne sidera uenerari dicantur, quibus indulta est spiritalis cultura, ut despicientes quae uidentur his, quae inuisibilia et supercaelestia sunt, copulentur, ut haec omnia transcendant futuri cum angelis dei. nam siderum cultores aut cum ipsis erunt aut intra ista. qui enim fieri potest, ut aliquis super haec sit quae colit? pagani itaque non conputum lunae obseruant, sed lunam ipsam uelut deam uenerantur et effectus curriculorum eius adprehendisse se arbitrantes, quid certis diebus agendum quidue cauendum sit. decreuerunt imperio huius uitam et conuersationem suam ordine quodam subicientes, quos, quia extra dei ordinationem haec ausi sunt usurpare, falli frequenter deprehendimus. haec enim luminaria in signa temporum deus constituit, unde et nos numerum lunae custodimus, non illam ipsam excolimus. ut a quarta decima luna, quae nobis secundum legem prima est. rationem paschae obseruemus. omnia enim plena deus instituit; ideoque a decima quarta usque in uigensimam primam, his septem diebus pascha nobis celebrare concessum est, ut de his septem aliqui dies a parasceue usque ad resurrectionem domini concludantur, ut neque tertia decima in passione sit neque quarta decima in resurrectione aut quinta decima ne ante primam secundum nos lunam passio Christi sit neque resurrectio eius non primo die, quo coeptus mundus est.
84.main.2
Omnia enim mundi tempora unius ebdomadae curriculis numerantur, qua deus mundi membra et ornamenta conposuit. sex enim diebus mundum aptauit et septima cessauit, quam sabbatum appellauit. his enim septem diebus totius mundi ratio et numerus continetur. semper enim in se redeuntes multiplicant numerum temporum. post sabbatum enim a primo die repetit semper usque in diem septimum, id est sabbatum, ut resurrectio domini primo die inchoati mundi facta discatur, qui dies dominicus dicitur. ipsum enim fecit dominus unum, qui uespere in septenarium numerum euolutus incipit iterum, ut sit post ebdomadam primus. quod ita decretum ab initio est propter sacramentum incarnationis domini et passionis et resurrectionis. in corpore enim domini totus prope mundus resurrexit et instauratus est.
84.main.3
Absolutum est non nos lunam colere, sed numerum, qui per lunae cursum institutus est, custodire. diabolus autem, qui est satanas, ut fallaciae suae auctoritatem aliquam posset adhibere et mendacia sua commenticia ueritate colorare, primo mense quo sacramenta dominica scit celebranda, quia non mediocris potentiae est, paganis quae obseruarent instituit mysteria, ut animas eorum duabus ex causis in errore detineret: ut, quia praeuenit ueritatem fallacia, ueritas fallacia uideretur, quasi antiquitate praeiudicans ueritati; et quia in primo mense, in quo aequinoctium habent Romani, sicuti et nos, ea ipsa obseruatio ab his custoditur, ita ut et per sanguinem dicant expiationem fieri, sicut et nos per crucem. hac uersutia paganos detinet in errore, ut putent ueritatem nostram imitationem potius uideri quam ueritatem, quasi per aemulationem superstitione quadam inuentam.\' nec enim uerum potest\', inquiunt,\' aestimari quod postea est inuentum\'. sed quia apud nos pro certo ueritas est et ab initio haec est, uirtutum adque prodigiorum signa perhibent testimonium, ut teste uirtute diaboli inprobitas innotescat. quoniam enim sola est, quae facile suadeat haec, contra uersutiam et praeuentum diaboli posita est, ut simulationem eius reuelet. nemo enim etiam inimicorum negare audeat illic esse ueritatem, ubi uirtus apparet.

Intertext edge

Open linked passage

Note