Ambrosiaster
Pseudo-Augustini Quaestiones Veteris et Novi Testamenti CXXVII
Cxxv 92b.appendix2.1
Choose a text
More by Ambrosiaster
—
Opp Lat1
92b.appendix2.1
QVAESTIONES DE NOUO TESTAMENTO.
92b.appendix2.1
Quoniam sunt quidam, qui nondum adhuc discussa erroris caligine nec purgata uel detersa ueternosae uitae carie terreno sensu aestimantes dubitant uel de dei filio uel duos unum esse— perfida enim et contumax natio Iudaeorum, quibus fons legis et sacramentorum thesauri patuerunt, non ambigit, sed nefariis pernegat uocibus—, breuiter, quantum tractatus contractior patitur, edisseram. spes enim ignorantibus, si uelint discere, integra dimittitur; poena dissimulantibus perpetua destinatur.
92b.appendix2.2
Deus omnipotens, cum magnitudine ac bonitate praestantior sit, magnum aliquid et maxime bonum edere ex se atque exhibere debuerat, sed, si quid edidisset quod contra modum excellentiae suae foret. aut non potuisse amplius— quod in omnipotentem non cadit— aut noluisse— quod in benignissimum— uideretur. certe in summo deo grande non fuerat fecisse quod intra se positum uim plenae summitatis non esset habiturum-. turum. super se ergo nihil erat— nihil est enim quod deum uincat—, infra se parum fuerat, quia minus maximo non congruebat. simillimum itaque suum filium creans edidit ex se quasi alterum se, ac sic illud summum et maximum bonum, quod nobis ex deo suppetit, per eius ad nos propaginem redundauit.
92b.appendix2.3
Quin et haec simul intellegenda ratio est deum, qui hunc mundum condidit, ei, qui inter cetera pulchritudinis ordinationisque miracula creandi quoque naturam sufficiendis sui cuiusque generis foetibus tribuit, ipsum prius utique habuisse quod dederit. nullus enim dat quod ipse non habeat. qui ergo habuit filium totis sibi similitudinis partibus congruentem— hoc est, unus unicum, probus probum, bonus benignum, beatus beatum, maximus maximum, sempiternus aeternum—, habuit utique ante mundum creatae subolis principatum, de quo rebus oriundis impertiebatur exemplum, ut gignentium germina suis respondere seminibus cogerentur. nec sane aliter sinebat ordo legitimus, quam ut pater rerum futurus ante esse debuerit pater proprius, hoc est proprii sui foetus.
92b.appendix2.4
Sed quod editum filium diximus, non sic est accipiendum, tamquam nostri similem habeat ortum natusque ita sit, ut mortales nasci uidemus, cum prorumpente foetu existant quae ante non fuerant. illa enim aliunde insitis concepta seminibus elementorum distantia in coetum sui generis specie coalescunt; hic autem diuinitus nullo auxilio admixtionis externae ex se id, quod in se ac secum semper habuit, eduxit et protulit. ut enim, si lucem nasci ex sole dicamus, quod ab eo procedat et profluat, non utique sic dicimus, quasi aliquando sine luce sol aut esse possit aut fuerit, ut eam tempore aliquo a se superiore generauerit, sed ut, quod secum semper obtinuit, eam de se scilicet genitam sine coepti aliqua distinctione principii, quia semper fulgeat, semper ex se uelut munere reparante conlustret, sic dei filius ab aeterno patri cohaerens hanc quoque eius similitudinem tenuit, ut nec ortum habeat nec occasum. et ut deus sine origine sempiternus, ita et filius sempiternus; et ut deus unus est, simplex idemque, sic cum patre permixtus, ut nominibus et adfectibus distincti quidem, sed idem sint, in ambobus unus et uterque in uno inseparabili maiestate continuus.
92b.appendix2.5
Deus itaque filium non ex materiis discordantibus tractum, sed ex simplici ac singulari naturae suae stirpe ac seminario editum, semper in se habitum nec a se ulla umquam separatione dimissum ita secum continet et amplectitur, ut nihil in ambobus de illa unitate mutetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).