Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster366-384
Commentaria in Epistolam ad Corinthios Secundam
Secu 1.11.3
Choose a text More by Ambrosiaster (366-384)
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
6985 Coinepa3
1.11.1
169 PROLOGUS. CAPUT XI.
1.11.1
Utinam sustineretis pusillum imprudentiam meam! sed et patimini me. Incipiens vera de se ipso narrare, 198 insipientem se dicit; quia ad laudem ejus videtur pertinere. Propter quod dictum est: Non te laudent labia tua, sed proximi tui. Sed hic dolore compellitur propter hos, qui cum de eo bene prae caeteris sentire deberent, indigne sentiebant.
1.11.2
Zelans enim vos Dei zelo; paravi enim vos uni viro virginem castam assignare Christo. Quae locuturus est, amore eorum dicturum se ostendit; ut non magis ad laudem ejus proficiat, sed ad profectum horum: ut discant quemadmodum parenti suo in Evangelio faveant; quia vituperatio patris detractio filiorum est, et laus filiorum gloria patris est. Virgines ergo vult eos esse in fide; unde et corruptores fidei zelatur ab his, ut in die judicii incontaminatos eos assignet judici Christo. Hinc est, unde et in Apocalypsi Joannis legitur: Hi sunt, inquit, qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim permanserunt. Hi sequuntur Agnum, quocumque vadit. In mulieribus errorem significavit; quia error per mulierem coepit, sicut et Jezabel mulierem dicit propter uxorem Achab, quae zelo Baal Dei prophetas occidit; cum intelligatur idololatria, qua corrumpuntur mores, et fidei veritas. Nam si mulieres intelligas, ut ideo putes virgines dictas, quia corpora sua incontaminata servaverunt, excludis ab hac gloria sanctos; quia omnes apostoli, exceptis Joanne et Paulo, uxores habuerunt. Et vide an conveniat accusare Petrum apostolum, qui primus inter apostolos est, quanto magis inter caeteros?
1.11.3
Timeo autem, ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, sic sensus vestri corrumpantur a castitate, quae est in Christo Jesu. Ostendit qua causa cogitur vera de se protestari; ad hoc enim gloriam sibi datam profitetur, non ut se laudet: sed ut illos deformet, qui sub nomine Christi contra Christum praedicabant, a quibus Corinthii seducebantur; et veritas haec his magis, quam ei proficeret. Hoc enim egit, ne audiantur seductores, quos diabolo comparavit propter astutiam malitiae eorum; quia corrumpere fidelium corda a veritate Christi conantur. Hoc ergo timens, semper sollicitus de eis est, ne violentur.
1.11.4
Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus: aut alium Spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis; recte pateremini. Quare ait: Recte pateremini, si alius vobis Christus praedicatus fuisset, aut si alius Spiritus vel aliud Evangelium traditum vobis fuisset cum dicat Galatis: Si quis vobis annuntiaverit, praeterquam quod accepistis, anathema sit? Si Galatis perversum erat aliud accipere, quam ab apostolis fuerat traditum; quomodo Corinthiis rectum erat, si alius Christus praedicatus illis fuisset? Sed sciens Apostolus numquam alium Christum quam hunc, qui crucifixus est, praedicari; idcirco ait: Recte pateremini, si vobis alius potior Christus ab iis, qui veniunt, praedicatus fuisset. Galatis autem anathema dixit, si aliud audirent, quod non utique majus esset, sed contrarium. Porro autem, inquit, si ipse Christus praedicatur ab iis, qui a nobis annuntiatur, et hoc Evangelium; qui causae est, ut nos inferiores habeamur, cum nihil amplius ab illis addiscatur? Superius de pseudoapostolis loquitur fidei corruptoribus, hoc loco autem de veris praedicatoribus; quia plebs Corinthiorum variis erroribus fluctuabat, ut aliqui faverent pseudoapostolis, quidam eis a quibus compositis verbis eadem audiebant, quae ab Apostolo audierant: alii autem apostolis favebant, quia cum Domino fuerant, apostolum suum Paulum deformantes, quia in carne non viderit Dominum.
1.11.5
Existimo enim me in nullo inferiorem fuisse iis, qui valde sunt apostoli. Non vult gratiam Dei inferiorem in se videri; quia similiter docuit, et eadem fecit, quae faciebant apostoli, qui propensiores videbantur; quia priores coeperant docere, et fuerant cum Domino: unde majoris auctoritatis esse putabantur; cum hujus apostoli electio insigni probata fuerit testimonio, et ipse amplius caeteris laboraverit, et Dominum in templo orans viderit, et locutus sit ei.
1.11.6
Sed et si imperitus sermone sum, non tamen scientia. 199 Hoc non ad apostolos pertinet; quia non erant eloquentes, ut pote sine litteris, pleni tamen Spiritu sancto: sed hos tangit, quos praeferebant Corinthii, causa accurati sermonis; cum in religione vis sermonis necessaria sit, non sonus dulcis. Quomodo tamen se humiliat, ut imperitum se esse dicat in sermone? Et ubi est illud, quod Festus ait: Paule, inquit, Paule, multae litterae te faciunt excordem? Hoc ergo dicens, non se loqui nescire voluit intelligi: sed propter eos qui non per fidem, sed per eloquentiam commendari volebant. Et in eo tamen se dixit imperitum, quod non habet crimen: in eo autem quod acquirit salutem, et cujus ignorantia non caret crimine, non se imperitum pronuntiavit; quia qui imperitus est in sermone, reus non est apud Deum: qui autem scientiam Dei non habet, reus est ignorantiae; quia non licet ignorare, maxime quod pertinet ad salutem. Quamobrem Apostolus, spreta eloquentia, id agebat, ut fides teste virtute acceptabilis esset; ut non fidem eloquentia commendaret, sed virtus, cui cedit eloquentia. In omnibus autem manifestus sum vobis. Manifestum se dicit esse Corinthiis in omnibus; quia non ignorabant etiam loquendi habere illum peritiam, et hoc scientes alii favebant in eo, quo istum inferiorem nesciebant: ideoque commotus loquitur, quia hoc pejus erat; ut cum scirent illum in nullo deesse, humiliarent illum caeteris; cum vidissent per eum non solum impleri praedicationem; sed et signa et prodigia fieri apostolica.
1.11.7
Aut numquid peccatum feci, me ipsum humilians, ut vos exaltemini; quoniam gratis Evangelium Dei praedicavi in vobis. Quoniam inflati erant, eo quod sumptus ab eis accipere noluit, et propter hoc alios ei proponebant; idcirco numquid peccavi, ait; quia me humiliavi, ut me indignum ad accipiendum judicarem; quia inde mihi irascimini, cum hoc non peccati sit, sed gloriae? Itaque sic se humiliavit, cum id quod sibi debebatur, non exegit. Debitum enim erat, ut sumptus ab iis acciperet, quibus praedicabat Evangelium Dei, sicut Dominus instituit, dicens: Dignus est operarius mercede sua: sed ut ad utilitatem eorum proficeret, refutavit. Duabus enim ex causis oblatos sumptus refutavit; ne et pseudoapostolis similis inveniretur, qui non ad gloriam Dei, sed ad suam utilitatem praedicabant, ut non occasionem acciperent depraedandi, alio enim non accipiente, non potest alter multum expetere: et ne vigor evangelicae potestatis torpesceret; qui enim a peccantibus accipit, arguendi auctoritatem amittit. Sic ergo exaltantur, cum ideo ab eis non accipitur, ut correpti emendentur, a morte elevati ad vitam.
1.11.8
Alias Ecclesias exspoliavi, accepto stipendio ad ministerium vestrum. Et cum apud vos essem, et egerem, nulli gravis fui. Onerat eos; ostendit enim non solum noluisse se accipere ab eis, sed et ab aliis accepisse, et eis ministrasse. Et ut multum hoc ostendat fuisse, non parum, ait: Alias exspoliavi Ecclesias ad ministerium vestrum. Non parva ergo significat se in eos impendisse; cum enim dicit, exspoliavi, multa accepta et data significat, non extorta. Unde subjecit: Accepto stipendio; stipendium est enim, quod militans accipit ad sumptus, vice mercedis. Ruborem ergo incussit eis; quia non utique dolo refutavit, quando ispe eis ministravit, et ut per hoc ministerium, quod promiserant, facilius implerent, scientes se esse debitores; ut non valde gloriosum jam sit ministerium eorum, sed debitum; ne vel inde se jactarent.
1.11.9
Et cum apud vos essem, et egerem, nulli gravis fui. In tantum eis proficere voluit, ut egestatem suam consolaretur propter eorum salutem. Passus enim egestatem contentus fuit, ne illi aliquod scandalum paterentur. Qui enim dat, putat se exaltari, et jam se non patitur argui. Nam indigentiam meam suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia. A Macedonibus semper accepit; quia prius vitia sua correxerunt. Et sicut a Corinthiis accipiendum non erat, ne illis in scandalum proficeret; sic iterum a Macedonibus accipiendum erat, ne bene seminantes fructum amitterent.
1.11.10
Et in omnibus sine onere vestro me ipsum servavi, et servabo. In eo semper se permansurum dicit, ut sic se corrigant, propter pseudoapostolos, qui occasionem quaerebant depraedandi eos.
1.11.11
200 Est veritas Christi in me, quoniam gloria haec non infringetur in me in regionibus Achaiae. Hortatur omnem Achaiam, ut ministrent sanctis: sibi autem non permittere, ne coeptam gloriam non impleret; gloria est enim a licitis abstinere, maxime ad aliorum salutem. In Achaiae ergo regionibus noluit uti, in caeteris usus est: et amplius promittit sub testimonio Christi, dicens in eo se mansurum; ne aliquando ab Achaiae regionibus acciperet.
1.11.12
Quare? Quia non diligo vos? Deus scit. Reddita ratione etiam Dei scientiam testem dat dilectionis suae, quam habebat erga eos; quia non ideo nolebat accipere, quia non illos diligebat; sed ideo magis, quia amabat eos, ut hoc ipsum prodesset illis, sicut dixi.
1.11.13
Quod autem facio, et facturus sum; ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in eo quod gloriantur, inveniantur, sicut et nos. Gloria pseudoapostolorum in pecuniis erat accipiendis. Ideo Apostolus hoc refutavit, ne illis similis videretur; quia nisi hoc ab Apostolo fuisset vitatum, major occasio illis data fuisset accipiendi, aut magis extorquendi; quando in hac re formam ab Apostolo datam ostenderent.
1.11.14
Hujusmodi enim pseudoapostoli sunt operarii, subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. Subdoli sunt, quia avaritiae causa, non religiosa mente neque missi praedicabant Christum, nomen sibi apostolicum usurpantes.
1.11.15
Nec utique mirum, ipse enim satanas transfiguratur velut Angelus luminis. Manifestum est quia frequenter multos fallit Satanas, ostendens se illis quasi angelum Dei; ut decipiat eos. Unde Jesus Nave sollicitus, quae sivit quis esset, qui ei apparuit.( Josue, LI, 3). Et Apostoli in navi perterriti putabant phantasma esse. Unde Petrus apostolus dicenti Domino: Nolite timere, ego sum; non facile credens, ait: Si tu es, jube me venire ad te super aquas, ut si firmiter posuisset pedem super aquas, sciret verum esse quia non erat phantasma, quod apparebat.
1.11.16
Non ergo magnum, si et ministri ejus transfigurantur, sicut ministri justitiae. Ministri justitiae apostoli sunt, quorum se hi socios mentiebantur, ut deciperent audientes. Quorum finis erit secundum opera eorum. Sine dubio, quia judicabuntur hujusmodi secundum animi sui nequitiam; quia non propter Deum, sed propter suum ventrem simulant se ministros Dei. Finem tamen illorum secundum opera illorum dicit: ut sicut opera et cura ventris interit, ita et hi interire intelligantur.
1.11.17
Iterum dico ne quis existimet me insipientem, alioquin velut insipientem accipite me; ut et ego modicum aliquid glorier. Supra jam dixit: Utinam sustineretis pusillum imprudentiam meam, hoc nunc repetit; semper enim proponit quod postea multis interpositis prosequatur. Quod ergo supra proposuit, modo incipit enarrare, nam vera dicturus, velut insipientem se dicit, quia videntur ad laudem ejus pertinere. Ut et ego modicum, inquit, glorier. Modicum hoc dixit, quia in verbis, non in sensu est. Non ergo vere ad gloriam suam haec loquitur, sed vult illis ostendere, quia quos putant gloriosos, nihil plus ab hoc habent: ac per hoc si putantur hi gloriosi, et ego inquit. Ideo insipientis hoc esse dicit, ut ad laudem suam aliquid prosequatur, se autem coactum hoc loqui. Dolet enim ei, ut illos putarent sublimes hoc contempto, qui nihil plus ab eo haberent.
1.11.18
Quod loquor, non loquor secundum Deum. Secundum Deum non loquitur; quia ad carnis tumorem haec pertinent, nec de inflatione apud Deum surgit gloria; quia apud Deum humilitas gloriosa est. Sed quasi in insipientia in hac substantia gloriationis. Non plenam dixit insipientiam, sed ex parte; veritas enim est. Sed quia elevatio vitiosa res est; ideo quamvis verum sit, quod dicitur; quasi insipientia tamen est unumquemque laudare se. Plena autem insipientia est, si se falsis quis laudet: ille enim superbus de vero est, hic stultus de falso; substantia tamen gloriationis in hac causa carnalis est; quia sicut flos feni, ita decidit gloria ista.
1.11.19
Quia multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor. Hoc dicit, quoniam aliqui ex Judaeis credentes praesumebant sibi, quod essent filii Abrahae. Hoc est secundum carnem gloriari, nobilitatem sibi carnis vindicare. Inde enim sibi defendunt generis praerogativam; quia filii ejus dicuntur, qui 201 Deo crediderint: Cum anima quae peccaverit, ipsa moriatur. Si ergo haec gloria est, inquit, et ego gloriabor; quia et ego filius sum Abrahae. Sed nihil prodest filium esse Abrahae apud Deum; quia fides est quae salvat, non propago generis Abrahae. Ideoque gloria haec carnis est gloria, ut puta si dicatur, nobilis filius hominis.
1.11.20
Libenter enim sustinetis, insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Insipientes appellat, qui de carnis circumcisione gloriabantur: et quia a Corinthiis portabantur, ut gloriosi viderentur; ideo Apostolus etiam se sustineri ab his vult; ut et ipse hoc se esse ostenderet, quod erant hi, et non tamen gloriari ex hac parte secundum Deum; unde gloriam hanc insipientiam vocat. Gloriari enim se dicit secundum carnem; sed hoc stultum esse profitetur, ut et gloriam hanc inaniret, et se coactum in laudem carnis erupisse docet. Igitur ironia est haec. Nam quomodo prudentes sunt, qui saepe reprehenduntur? nonne plus sapit insipientia Apostoli, quam horum prudentia? Hic enim sapiens sustinet imprudentes, qui patientia sua suffert eos, ut possint proficere; ne provocans eos, aut abjiciens, pejores illos faciat, aut certe si in illis proficere non potuerit, suam modestiam custodit. Horum in Corinthiis nihil est. Quomodo ergo libenter sufferunt imprudentes, cum ipsi sint sapientes; nisi quia non sic vult intelligi, sicut sonant verba? Hoc in sensu et pronuntiatione est; quia eadem quidem verba non eumdem habent sensum, aliter pronuntiat; ut aliquando confirmet, aliquando neget, quod dicit. Hi enim ut prudentes, insipientes sufferebant falsos apostolos. Sustinetis enim, si quis vos in servitutem redigit. Hoc verum est; quia redigebantur in servitutem, non per prudentiam; sed per stultitiam; ut famularentur pseudoapostolis. Si quis devorat. Nec hoc falsum est; quia contenti erant devorari res suas a falsis doctoribus. Si quis accipit. Accipere est aliquem dolo capere; ideoque significat hos capi a dolosis magistris, et ferre quod non expedit. Si quis extollitur. Extollentia superbia est. Hos ergo tangit, qui superbi erant, male taxantes Apostolum; et his non displicebant. Si quis in faciem vos caedit. In faciem caeditur, in cujus os injuria irrogatur. Nunc hos significat, qui eo quod essent de genere Abrahae, obrectabant eis, quod essent incircumcisi, se praeferentes, hos humiliantes.
1.11.21
Secundum ignobilitatem dico. Ignobilitatem dicit hoc, quod supra ait: Et ego gloriabor secundum carnem. Non enim dicit ad laudem pertinere, quia infirmus non erat, in quo se jactabant, quos occulte tangit. Unde et adjecit: Quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. Manifestum est quia non erat in hac gloria infirmus, in qua se praeferebant credentes Judaei, quos hi patiebantur. quasi Apostolus eorum in hac re esset dissimilis; quia et ipse erat de semine Abrahae. ac per hoc infirmus non erat in hac gloria carnis. Infirmi autem hi judicabantur, qui applicati fuerant generi Abrahae. Isti enim quasi infirmi in eo quod ille se praeferebant, eo quod essent Israelitae, in hoc ipso volunt se sufferri. Ut ostenderet in hac gloria carnis non se esse dissimiles et infirmos, cum de sua causa loquitur, subinducit et Barnabae personam socii sui. Unde et in prima dicit epistola: Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Non ergo minores erant in hac gloria, in qua se Judaei jactabant, sed non inde plaudebant. Denique dicit. In quo quis audet? In insipientiam dico, audeo et ego: hoc est, non fuisse infirmum in gloria, qua se jactabant Israelitae; nec quidem in hac re prudentem indicari; praeferre enim se nolunt prudentes. In insipientiam ergo se dicit audere in eo quod audent ii, qui se jactant, eo quod sint filii Abrahae; ut gloriam eorum inaniat: imprudentem se pronuntiat; ne illi prudentes viderentur in hac parte, aut nobiles.
1.11.22
) Vers. 22.) Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt et ego: semen Abrahae sunt, et ego. In his parem se eorum, de quibus supra significavit, ostendit; ut detractiones eorum, quibus indignus ab his judicabatur, falsas ostenderet.
1.11.23
Ministri Christi sunt, et ego velut insipiens dico, plus ego. Vera de se dicens, insipientem se pronuntiat, ut intelligatur coactus in laudem suam prorupisse. Nam qui sponte ea refert, 202 quae ad laudem ejus proficiant, imprudentem se non dicit. Ostendit ergo quae sint, quae faciant illum ministrum Christi magis esse, quam sunt reliqui praedicatores. Occasione enim inventa, omnium tangit personas, etiam apostolorum, dolens quia Dei gratia minor in hoc judicabatur; cum eadem operaretur, quae caeteri apostoli, et fidei causa majora exitia toleraret. Unde et in alia epistola dicit: Plus illis omnibus laboravi.
1.11.24
In laboribus plurimis. Ideo in pluribus ait laboribus, quia et illi laboraverunt, sed non tantum. Hic enim a mane usque ad quintam horam victum manibus quaerebat, et ita exinde usque ad decimam horam disputabat publice tanto labore, ut contradicentibus suaderet. In carceribus abundantius. Apertum est frequentius istum missum fuisse in carcerem, quam illos. In plagis supra modum. Ideo supra modum, quia ultra quam oportuit. Nam et illi caesi sunt, sed non tantum. In mortibus sepius. Verum est, quia hic frequentius pericula sustinuit, quam caeteri.
1.11.25
A Judaeis quinquies quadraginta, una minus accepi. Hoc dicit, quia quinquies flagellatus est a Judaeis secundum legem Moysis, accipiens plagas triginta novem, sicut scriptum est in Deuteronomio. Quod per quinque ergo vices factum est, hic summatim refert.
1.11.26
Ter virgis caesus sum. Hoc a gentibus passus est. Semel lapidatus sum. A Judaeis lapidatus est in civitate Lycaonia. Ter naufragium feci. Qui omni tempore legitur navigasse, adversis procellis facile fuit ter naufragium facere. Nocte et die in profundo maris fui. Hoc factum est, quando missus est Romam, cum appellasset Caesarem.. Tunc desperatione vitae in alto, hoc est, in profundo maris fuit, mortem ante oculos habens. Sic enim scriptum est in ipso loco: Ita ut desperaremus nos etiam vivere.
1.11.27
In itineribus saepe. Nunc alia memorat pericula, ut terra marique pro Christo vexatum se secundum carnem ostendat. Periculis, ait, fluminum. Si itinerum pericula recitat, quid est ut dicat. Periculis fluminum? Sed hyeme iter faciens; quia utique imbres assidui sunt, egredientibus fluminibus incurrebat periculum. Periculis latronum. Cum in civitate diabolus eum occidere non posset, latrones illi excitabat in via, cum nihil ferret, quae latrones cuperent. Periculis ex genere. Judaeorum dicit persecutiones, qui fratres ejus erant secundum carnem; dolebant enim, quia deserta Lege ad Evangelium Christi se converterat. Periculis ex gentibus. A gentibus persecutiones passus est propter mysterium incarnationis Domini nostri Jesu Christi, et unius Dei praedicationem. Periculis in civitate. Usque adeo periculum fuit in civitate, ut per fenestram effugeret manus insidiantes sibi. Periculis in deserto. Periculum hoc a Judaeis fuit procuratum, quando eum, factis insidiis, in via volebant occidere. Periculis in mari. Jam superius dixit: Ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; quod aliud fuit periculum in mari? Sed hoc est periculum, quando in mari, hoc est, in navi, milites cogitaverant omnes custodias occidere; ne quis enatans effugeret. Quod periculum centurio prohibuit inferi ne, Palus occideretur, ut eum vivum Romam perduceret. Periculis in fictis fratribus. Falsi fratres ii sunt, de quibus dicit ad Galatas: Propter subintroductos autem falsos fratres, qui subintraverunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu. Hi enim partim christiani erant, partim Judaei, in neutro perfecti, qui zelo Legis Apostolo invidiam excitabant, eo quod, praedicato Christo, Legem jam cessare dicebat. Denique his perurgentibus, Timotheum compulsus est circumcidere. Fictus ergo christianus est, qui aemulatione Legis persequitur christianum: et hic est falsus frater. Si enim tantum Judaei erant hi, et propter Judaismum fratres eos falsos appellat, quid opus erat iterare? Jam enim superius dixit: Periculis ex genere. Sed secundum carnem non sunt falsi fratres, in Christo autem falsi sunt; quia non tota mente christiani sunt. Fuerunt et alii falsi fratres, sicut Demas et Hermogenes.
1.11.28
In labore et molestia. Verum est quia potest esse labor sine molestia: sed hic ideo addidit: Et molestia, ut laborem 203 ipsum exitiosum ostenderet. In vigiliis multis. Multae fuerunt ejus vigiliae: sed aliae voluntariae, alterae ex necessitate; in pressura enim positus, necesse erat, ut vigilaret Dei quaerens auxilium: et non solum diebus, sed et noctibus doceret, sicut dicit in Actibus apostolorum. In fame et siti. Fugatus frequenter a Judaeis persequentibus, necesse erat ut famem pateretur et sitim per inopiam. In jejuniis saepe. Saepius jejunavit, ut Dei adminiculo protegi mereretur: jejunat enim, qui dum habet quod edat, abstinet. In frigore et nuditate. In frigore fuit et nuditate, quando naufragium passus est. Denique ignem fecerunt, ait et refecerunt nos propter pluviam imminentem et frigus Barbari in insula Melitae.
1.11.29
Praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea, quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum. Sollicitudo haec, quam dicit quotidianam, de traditionis usu descendit, ut omnibus diebus commissum sibi populum instruat: illa autem quae supra memorat, superindicta sunt, necessitate cogente. Dies enim ad opera datus est, nox ad requiem: sed quia instabat necessitas, ut omnibus succurreret, etiam noctu docebat. Se enim affligere non dubitabat; ne Dei gratia esset in otio.
1.11.30
Quis infirmatur, et ego non infirmor? Compati se dicit omnibus, et condolere eo affectu, quo provideat vulneri medicinam. Hoc autem ideo prosequitur, ut ostendat qua cura commissam sibi Ecclesiam tueatur et regat, ac per hoc in nullo se minorem debere judicari caeteris apostolis; quippe qui secundum quod declaravit, plus illis omnibus laboraverit, Majore enim invidia laborabat apud Judaeos pro caeteris apostolis; quia cum persequeretur Ecclesiam subito immutatus, factus est defensor ejusdem, testificans atque confirmans quod Christum, quem prius ut hominem mortuum aestimabat, de coelo secum locutum audierit. Cujus testimonium necessario multi sequerentur, scientes eum de persecutore non utique sine ratione factum defensorem. Hac causa excruciabantur Judaei, et quaerebant eum semper interficere. Quis scandalizatur, et ego non uror? Scandalizari est carnis pati desiderium, quantum ad hunc locum pertinet. Et quia etiam inviti solent scandalizari, illecti forma aut pulchritudine corporis, aut propriae carnis calore: Apostolus necessitatem humanae naturae considerans, uri se dicit; ut consulat talibus, compatiens infirmitati eorum: nec hos condemnans, sed commonens in humilitate sermonis; ut spe promissi praemii repugnent stimulis carnis; ne quis eorum, qui eum audiunt, desideriis carnis victi, desperantes de se, putantes jam non accepto ferre Deum, si corrigant, et in iisdem manentes, depereant.
1.11.31
Si gloriari oportet, in iis quae infirmitatis meae sunt, gloriabor. Hoc dicit quia si gloriandum est christiano, in humilitate gloriandum est qua crescitur apud Deum. Unde alio loco dicit: Cum infirmor, tunc potens sum, hoc est, cum humilior pro fratrum salute, tunc exaltor. Hinc gloriandum est, non de carnis progenie, quia est quis ex semine Abrahae.
1.11.32
Pater Deus et Domini nostri Jesu Christi qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior. Deum testem dat, ut quae dicit, facile credantur; et propter eos duntaxat qui eum non ut verum apostolum honorificabant.
1.11.33
Damasci princeps gentis Arethae regis custodiebat civitatem Damascenorum, ut me comprehenderet: et per fenestram in sporta demissus sum per murum, et effugi manus ejus.

Intertext edge

Open linked passage

Note