Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ambrosiaster366-384
Commentaria in Epistolam ad Romanos
Roma 17
Choose a text More by Ambrosiaster366-384
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
6990 Coinepa
17.1
CAPUT XVI.
17.1
Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est ministra Ecclesiae apud Cenchres; ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis illi, in quibuscumque desideraverit vestri; etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi. Phoeben venientem commendat sororem communem, id est, de Lege: quam ut merito commendet, ait hanc ministram esse Ecclesiae Cenchris; et quia multis adjutorio fuit, digne ipsam dicit adjuvandam peregrinationis causa. Ut autem sine intermissione excipiendam illam et assistendum illi in necessitate, si pervenisset, suaderet, etiam sibi illam adfuisse testatur; ut quanto sublimior persona ejus caeteris sit, tanto magis reddi huic debitum obsequium per charitatem ostenderet.
17.2
Salutate Aquilam et Priscillam adjutores meos in Christo Jesu, qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, quibus non solum ego gratias ago, sed et cunctae Ecclesiae gentium, et domesticam eorum Ecclesiam. Hi ex Judaeis fuerunt, qui credentes facti sunt socii laboris Apostoli; qui ita recte crediderant, ut etiam ipsi exhortarentur caeteros ad fidem rectam. Denique Apollo quamvis fuerit exercitatus in Scripturis, ab his tamen viam Domini diligentius instructus est: ideo socios laboris sui dicit eos, sed in Christo Jesu; cooperarii enim ejus fuerunt in Evangelio Dei. Aquila vir Pricillae est, quos non otiose Romam venisse manifestum est; propensiores enim erant in Dei devotione: nam ad confirmationem Romanorum ii omnes, quos salutat, ex his fuisse intelliguntur. Unde dicit non solum se, sed et omnes gentium Ecclesias gratias his referre, tangens et Romanos, ut his obediant, quos ad profectum gentium audiunt laborare ad exhortandam fidem in Christo. Quos in tantum laudat, ut pericula pati pro eo non abnuerent; inimicitias enim et Judaeorum et falsorum fratrum subire non aspernati sunt, dummodo Apostolum obsequiis et charitate juvarent. Falsi fratres ii erant, qui credentes in Christum; Legem tamen servandam dicebant, non sufficere ad plenum salutis effectum Christum putantes: quod Apostolus destruebat, quare et persecutiones ab his perpetiebatur. Horum etiam domesticos et vernaculos salutat, quos Ecclesiam appellat; quia sanctorum virorum erant discipuli circa fidem.
17.3
Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo. Hujus Epaeneti etiam praesentem dignitatem non tacet, ut ostendat et dignitatis viros credere, et invitet primos Romanorum ad fidem, aut certe ut humiles crescerent.
17.4
Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis. Commonet 109 hos nomine Mariae, quam intelligimus ad exhortationem illorum impensius laborasse, ut gratias illi agant.
17.5
Salutate Andronicum et Juliam cognatos et concaptivos meos, qui sunt insignes in apostolis, qui ante me fuerunt in Christo Jesu. Hos cognatos et juxta carnem et secundum spiritum, quomodo et Angelus dixit ad Mariam: Ecce Elizabeth cognata tua, etc., quos etiam apostolis prioribus obsecutos cum testimonio sui declarat, et secum parem captivitatem passos fidei causa; ideoque istos plenius honorandos.
17.6
Salutate Ampliatum dilectum meum in Christo. Hunc quasi amicum salutat, sed in Domino amicum; non tamen qui interfuerit labori ejus aut captivitati.
17.7
Salutate Urbanum adjutorem meum in Christo. Non solum istum suum adjutorem dicit, sed et caeterorum fuisse socium in exhortatione credulitatis. Stachyn quoque dilectum meum. Hunc Stachyn quamvis dilectum vocet, tamen subjicit illum Urbano participi operis evangelici.
17.8
Salutate Appellem probatum in Christo. Hunc Appellem non quasi amicum suum, aut participem operis salutat: sed propter quod tentationibus probatus est, et in Christo fidelis inventus.
17.9
Salutate eos, qui sunt ex Aristobuli domo. Aristobulus iste congregator fuisse intelligitur fratrum in Christo: cujus factum sic probat, ut eos quos congregabat, dignos salutatione sua designet.
17.10
Salutate Herodionem cognatum nostrum. Hunc quem cognatum tantum vocat, ostendit devotum in charitate renascibilitatis; non tamen vigilantiam illius designavit.
17.11
Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo, qui sunt in Domino. Narcissus hic illo tempore presbyter dicitur fuisse, sicut legitur in aliis codicibus. Et quia praesens non erat, videtis qua causa eos in Domino salutet ut sanctos, qui ex ejus erant domo. Hic autem Narcissus presbyter officio peregrini fungebatur, exhortationibus firmans credentes; et quoniam non sciebat Apostolus merita illorum, qui cum illo fuerant, sic dixit: Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo in Domino; hoc est, quos scitis esse dignos ex his salutatione mea, qui in Domino posuerunt spem suam, illos salutate nomine meo.
17.12
Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Has uno honore dignas declarat in Christo.
17.13
Salutate Persidem charissimam, quae multum laboravit in Domino. Ista anteposita videtur supradictis; quia multum laboravit in Domino. Labor hic in exhortatione est, et in ministerio sanctorum, et in pressura, et in egestate propter Christum; quia domos suas relinquebant fugati, et opprobrio erant infidis.
17.14
Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus et meam. Ideo istum Rufum praeposuit matri propter electionem administrationis gratiae Dei, in qua mulier locum non habet; electus enim erat, id est, promotus a Domino ad res ejus agendas. Matrem tamen tam sanctam habuit, ut Apostolus suam quoque matrem hanc vocaret.
17.15
Salutate Asyncletum, Phlegontem, Herman, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. Hos simul salutat; quia sciebat eos esse concordes in Christo, hoc est, junctos in amicitiam Christianam. Salutat simul et fratres, qui erant cum eis, quorum nomina praetermisit.
17.16
Salutate Philologum, et Juliam, et Nereum, et sororem ejus Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos. Hi omnes unanimes intelliguntur fuisse, quos hac causa simul salutat, quorum meritum ex iis, qui simul cum eis erant, dignoscitur; sanctos enim nuncupat eos, ut merito illos salutare videatur.
17.17
Salutate invicem in osculo sancto. Omnes quibus scribit, et quos nominat, jubet salutare se invicem in osculo sancto, id est, in pace Christi, non in desiderio carnis, sed in Spiritu sancto; ut religiosa sint oscula, non carnalia.
17.18
Salutant vos omnes Ecclesiae Christi. Per hoc intelligitur dici Ecclesiam, quae non sit Christi. Unde et David conspirationem iniquorum Ecclesiam malignantium vocat. Omnium ergo locorum illorum Ecclesias dicit eos salutare, ut crescant in fide. Hoc ergo ad superiorem sensum retulit; ut ostendat Christum esse, in quo salus est, et hunc esse cujus populus fidelis est, et cujus nutu vivit cuncta creatura. 110 Auctor enim vitae hic est, sicut dicit Petrus apostolus, non Lex in qua quidam illorum putabant sperare debere.
17.19
. Oro autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter disciplinam, quam vos didicistis, faciunt; et declinate ab illis. Hi enim tales Christo Domino Jesu non serviunt, sed suo ventri: et per illecebras ac blandimenta sermonum depravant corda innocentium. Vestra enim obedientia in omni loco divulgata est. Hoc loco de personis prorupit pseudoapostolorum, quos in tota epistola cavendos monuit, sicut et nunc: sed sine manifestatione traditionem illorum compressit. Hi enim cogebant credentes Judaizare, ut Dei beneficium circa se inanirent, sicut supra memoravi; compositis enim genealogiae verbis, tractatus sibi coaptabant ad commendationem traditionis suae, per quos simplicium corda deciperent.
17.20
Vestra enim obedientia, inquit, in omnem locum divulgata est. Hoc est quod in primordio epistolae dicit, quia fides vestra praedicatur in universo mundo, hoc significat, quod securus sit de obedientia eorum. Erat enim incredulum quod se subjicerent post cognitam veritatem rei stultae quasi prudentes.
17.21
Gaudeo igitur in vobis. Et hic sensus de superiore parte epistolae est; gaudet enim quia Romani, qui regnum habere videntur, subjecerunt se fidei christianae.
17.22
Volo vos proficere, ut eruditi sitis in bonum, rudes vero in malum. Eruditus in bono hic est, qui bona operatur: rudes autem in malo ii sunt, qui ignorant opera mala, id est, usum malitiae nesciunt.
17.23
Deus autem pacis conteret satanam sub pedibus vestris velociter; id est brevi. Hoc de adventu suo dicit, quia adventus ejus opprimeret diabolum ob hoc, quod isti spiritalem gratiam accepturi erant; cui rei invidet satanas, quia vult homines permanere in errore; caetera ut discrepent, cum sint unius professionis.
17.24
Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Gratiam quam promisit illis in adventu suo, jam optat esse cum illis; si enim merentur accipere, jam cum illis est in spe.
17.25
Salutat vos Timotheus consors laborum meorum, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei. Timotheus consors laborum ejus est quasi coepiscopus, qui cum magna sollicitudine Ecclesiam gubernabat, positus in invidiam Judaeorum usque adeo, ut inter initia circumcideretur propter scandalum Judaeorum; ut quia matre Judaea erat, doctor esse non posset incircumcisus. Illos vero cognatos dicit, partim generis, partim fidei causa.
17.26
Saluto vos ego Tertius, qui hanc epistolam scripsi in Domino. Tertius nomine, non numero: hic est scriba epistolae, cui concessit suo nomine salutare plebem Romanam, ad quam scribit; ut caeteros salutent, quos nominat. Adhuc enim rectores Ecclesiis paucis erant in locis.
17.27
. Salutat vos Caius hospes meus; et universae Ecclesiae. Hic est Caius, ut arbitror, ad quem scribit Joannes apostolus, exsultans in charitate ejus, quam exhibebat fraternitati, praebens sumptus illis necessarios. Et cum superius dicat: Salutant vos omnes Ecclesiae Christi; nunc iterat dicens: Salutant vos universae Ecclesiae, quod non puto otiose iteratum; nihil enim tantus vir et tam tractabilis superfluum ponebat. Sed quia salutant vos, inquit, omnes Ecclesiae Christi, id est, omnes sancti, sicut alio loco dicit: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt; nunc subjecit etiam hos salutare, qui sequentes sunt; ut benedictum populum significet Ecclesiae, quia in omni Ecclesia duo sunt populi. Potest et duarum provinciarum nominasse Ecclesias, ut primum unius, deinde alterius loci dixisset omnes Ecclesias, aut certe Judaeorum et gentilium.
17.28
Salutat vos Erastus dispensator civitatis, et Quartus frater. Dispensator civitatis est quasi curator, qui, dictante justitia, gubernabat civitatem, maxime in pretiis moderandis. Hos omnes ideo nominatim enumerat in salutatione Romanorum, ut scirent quales et quanti congauderent bono coepto illorum.
17.29
Ei autem qui potest vos stabilire secundum Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii, quod temporibus aeternis in silentio fuit, manifestum 111 est autem nunc per scripturas propheticas secundum imperium aeterni Dei ad obedientiam fidei in omnes gentes, cognitum soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. Deo Patri ex quo sunt omnia, dat gloriam; ut coeptum Romanorum, quia potens est, dignetur implere, confirmando in fide animos eorum ad profectum Evangelii, et revelationem mysterii absconditi a saeculis, manifestati autem per Christum, vel in Christo. Sacramentum enim quod latuit semper in Deo, temporibus Christi declaratum est; quia non singularis est Deus, quia est apud illum ex aeternis et Paraclitus, in qua veritate omnem creaturam decrevit salvam fieri per agnitionem. Cujus quidem sacramenti veritas per prophetas fuerat designata figuris quibusdam, soli Deo cognitum sapienti: cujus gratiae participes voluit esse gentes, quod latuit genus hominum. Solus ergo est sapiens; quia ab ipso est omnis 112 sapientia, sicut dicit Salomon: Omnis sapientia a Domino Deo est, et cum ipso fuit semper. Sapientia ista Christus est, quia de ipso est, et cum illo erat semper, per quem ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Ideo nihil sine Christo plenum; quia per ipsum omnia: qui cum agnoscitur, datur Deo Patri laus per ipsum; quia intelligitur per Christum, quasi per sapientiam suam, in qua salvos fecit credentes. Gloria ergo Patri per Filium, hoc est, ambobus gloria in Spiritu sancto; quia uterque in una gloria est.
17.30
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. In conclusione Christum ponit, per quem facti, et iterum reformati sumus gratia ejus, ut mentibus nostris haereat; quia si beneficiorum ejus memores simus, semper nos tuebitur, sicut dixit: Et ecce, inquit, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note