Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses Secundam
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosiaster366-384" aria-label="More works by Ambrosiaster (366-384)">
—
⋯
Original / primary: 6992 Coinepa9
3.1
CAPUT II.
3.1
Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in illum, ne facile moveamini a sensu vestro, neque conturbemini, neque per spiritum, neque per verbum, neque per epistolam tamquam a nobis missam, quasi instet dies Domini. Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam nisi venerit defectio primum, et revelatus fuerit homo ille peccati, filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur; ita ut in templo Dei sedeat, ostentans se ipsum, quasi sit Deus. Obsecrat eos ne leviter et facile de adventu quasi imminentis Domini opinionem reciperent: et talia dat mandata, ut etiamsi per spiritum aliquis velut propheta fuerit locutus, credi ei non debeat; neque si per tractatum aut per epistolam nomine forte apostolorum scriptam, assensum 286 tribuendum. Solent enim tergiversatores, ut fallant, sub nomine clari alicujus viri epistolam fingere; ut auctoritas nominis possit commendare, quod per se ipsum recipi non posset. Hoc ideo, ne ipsa perturbatione dum incauti invenirentur, possent seduci ad adorandum diabolum, qui idcirco haec jactabit, ut sub Salvatoris nomine apparens, ac fallens sanctos, velit se adorari, ut decipiat credentes in Christum. Sed ut locum aut occasionem fallendi, quam se putat habere, non habeat impudentissimus Satanas, tempus et signa adventus Domini designavit; quia non prius veniet Dominus, quam regni Romani defectio fiat, et appareat antichristus, qui interficiet sanctos, reddita Romanis libertate, sub suo tamen nomine. Sciens enim venturum Dominum ad se comprimendum, nomen ejus sibi usurpabit: et ut regnum ejus verum esse videatur, attrahet secum qui simul cum eo pereant; ita ut in domo Domini in sede sedeat Christi, et ipsum Deum se asserat, non Filium Dei. Unde in Evangelio ad Judaeos Dominus ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non me recepistis; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Quamobrem ex circumcisione, aut circumcisum illum venire sperandum est; ut sit Judaeis credendi illi fiducia. Itaque cum Thessalonicensibus scribit Apostolus, docet omnes in re hujuscemodi cautos esse debere.
3.2
Annon meministis quod me adhuc apud vos agente, haec dicebam vobis? Et nunc quid detineat, scitis: ad hoc ut reveletur ille in suo tempore. Hoc superesse dicit, ut reveletur ille, qui ante Dominum venturus est; ut jam speretur et Dominus venturus, quod supra quasi sub velamine factus est, dicens: Nisi venerit defectio primum; quam regni Romani abolitionem superius intelligendam memoravi; ut cum defecerit, et venerit antichristus, tunc adventus Domini venire credatur.
3.3
Nam mysterium jam operatur iniquitatis, tantum ut qui nunc tenet, teneat, quoadusque de medio fiat. Mysterium iniquitatis a Nerone inceptum est, qui zelo idolorum apostolos interfecit, instigante patre suo diabolo, usque ad Diocletianum, et novissime Julianum, qui arte quadam et subtilitate coeptam persecutionem implere non potuit; quia desuper concessum non fuerat. His enim ministris utitur Satanas, ut interim sub turba deorum ad seducendos homines unius veri Dei manifestatione illudat, quamdiu steterit regnum Romanum, hoc est, quod dicit: Donec de medio fiat.
3.4
Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione praesentiae suae: cujus est adventus secundum operationem Satanae, in omni potestate, et signis et portentis mendacii. Post defectum regni Romani appariturum antichristum dicit, sicut memoratum est. Novissimo enim tempore sciens diabolus imminere sibi interitum; deficiente autem regno Romano, et ille de coelis mittetur deorsum, projectus in terram( sicut dictum est in Apocalypsi Joannis apostoli) subornabit sibi in quo et per quem signa quaedam virtutis permissu justi Dei faciens, se commendet, ut adoretur, quasi sit Deus. Imitabitur enim Deum, ut sicut Filius Dei divinitatem suam homo natus vel factus signis ac virtutibus demonstravit; ita et Satanas in homine apparebit, ut virtutibus mendacii ostendat se Deum, sicut supra dictum est. Revelatio vero mysterii iniquitatis haec est; cum enim apparuerit antichristus, cognoscetur ipse esse quasi eorum Deus, quos prius nutu ejus ut deos coluit vulgus, quorum sit ipse primus aut summus, quod signorum virtutibus faciet credibile. Ideo vero portenta mendacii dixit, quia hoc se vult credi per signa, quod non est; ut decipiat quos circumventurus est: quod sanctis ideo praedictum est, ut sciant quid caveant.
3.5
Et in omni fallacia iniquitatis, iis qui pereunt: pro eo quod dilectionem veritatis non susceperunt, ad hoc ut salvi fierent. Iis dicit fallaciam iniquitatis prodigiorum ejus proficere, qui perituri sunt; quia enim veritatis charitatem spreverunt, per quam salvari potuerant apostolis praedicantibus, traditi sunt diabolo; nolentes enim salvari, deseruntur a Deo.
3.6
Et idcirco mittet illis Deus operationem erroris, in hoc ut credant mendacio; quatenus judicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. Operatio erroris est falsis fidem committere, ut qui claritatem luminis 287 diem esse consentire noluerunt, putant tenebras diem dici debere; ut possint propensiori delicto rei facti, sine contradictione damnari veritatis inimici, fautores autem iniquitatis.
3.7
Nos vero debemus gratias agere Deo semper de vobis, fratres dilecti a Domino, quia assumpsit vos Deus a principio ad salutem, in sanctificationem spiritus, et fidem veritatis, in quam vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi. Hoc loco praescientia Dei personat, quia scit omnium mentes ante nativitatem eorum; nec enim latet illum, qui credituri sunt. Idcirco a principio scit hos fideles fore, qui credentes augmentum fidei faciunt, non detrimentum; sanctificati enim per fidem veritatis Evangelii Filii Dei, acquiruntur ad augmentum gloriae corporis Christi, sicut et in alia epistola ait: ut crescant, inquit, omnia in incrementum Dei. Quicumque enim, deserto diabolo, confugiunt ad fidem Christi, augmentum faciunt Deo in corpore Christi, qui prius fecerant detrimentum.
3.8
Itaque, fratres, state, et tenete traditiones nostras, quas didicistis sive per verbum, sive per epistolam nostram. Ut praescientia Dei maneat in salutem illorum, idcirco in traditione Evangelii standum ac perseverandum monet; ut solliciti sint, ne desidia et otio torpentes in operibus Dei, non impleant quod coeperunt. Sic enim praescit credere et posse manere, si crebra admonitione pulsentur.
3.9
Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus ac Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia; consoletur corda vestra, et stabiliat in omni opere et verbo bono. Quoniam Pater et Filius una virtus, unaque divinitas et substantia est, ideo non dubitavit primo Dominum nostrum Jesum Christum nominare, deinde Deum Patrem nostrum dignatione ejus, non veritate naturae: qui in tantum dilexit nos, ut Filium suum daret pro nobis, Deum pro hominibus, pro servis Dominum, pro adoptivis Filium verum; ut mors ejus vita nostra sit, et resurrectio ejus justificatio nostra, secundus autem adventus ejus requies vitae nostrae, et gloria in aeternum; ut ista spes consolatio sit praesentium pressurarum, per quam fundati crescerent in bonis operibus et doctrina.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).