Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentaria in Epistolam ad Thessalonicenses Secundam
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosiaster366-384" aria-label="More works by Ambrosiaster (366-384)"> —
⋯
More
Original / primary: 6992 Coinepa9
4.1
CAPUT III.
4.1
Quod reliquum est, fratres, orate pro nobis, ut verbum Domini currat et clarificetur, sicut et apud vos, et ut liberemur ab importunis et nequam hominibus; non enim omnium est fides. De caetero orandum hortatur, ut dignetur Deus doctrinam suam infatigabili cursu dirigere, et transfundere per os Apostoli sui in aures audientium, et ut compesceret et sedaret malorum hominum seditiones, qui diffidunt veritati, et loquendi fiducia cresceret Apostolo ad ejus fructum, et conversionem multorum.
4.2
Fidelis autem Deus, qui stabiliet eos, et custodiet a malo. Quoniam Deus fidelibus et bonae vitae hominibus auxilium suum non defuturum in necessitate promisit ad confirmationem illorum, ii autem tam in fide quam in opere aemuli erant bonorum; idcirco fidelem Deum dicit in promissis ejus, quia providentia ejus esset circa eos.
4.3
Confidimus autem in Domino de vobis, quoniam quae praecepimus, et facitis, et facietis. Propter quod mereri illos, ut Dei defensione totus praestari confideret; idcirco ea quae illis praecipiebat in nomine Domini, fieri ab illis et futura esse non dubitat.
4.4
Dominus autem dirigat corda vestra in dilectione Dei, et patientia Christi. Hoc illis exoptat a Deo, quod non ambigit posse praestari; ut in Dei charitate cor eorum proficeret ad exspectandum adventum Domini, ut condemnato saeculo, desideretur adventus ejus, qui saeculum vicit.
4.5
Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, secerni vos ab omni fratre intemperanter ambulante, et non secundum traditionem, quam accepistis a nobis. Quoniam in omni plebe non omnes obedientes sunt verbo doctrinae, non legis, sed suum placitum et consilium sequentes; propter hoc declinandum ab his praecipit, ut cognoscant semet ipsos errare.
4.6
Ipsi enim scitis quemadmodum debeatis imitari nos, quoniam non intemperanter viximus inter vos, neque gratis panem edimus a quoquam; sed in labore et fatigatione, 288 nocte dieque operantes, ad hoc ne graves essemus cuiquam vestrum: non quia non habuerimus potestatem, sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandos nos. Illos dicit non ignaros operis et laboris sui, quem sedulo exitu operabatur, ne pane indigeret alieno, ut exemplum daret eis ad imitandum illum. Neque enim reprehensibilis esset, si panem ab his reciperet ad corporis curam, qui animis illorum escam spiritalem praebebat, quae etiam corpori immortalitatem cum gloria procuraret. Tunc etenim exerta potest esse libertas, si semet ipsum quis ventris causa aut pecuniae nulli subjiciat, suo pane contentus; maxime quod ad laudem magis proficit, si cum liceat, et sit sumendi potestas, contineat: hic talis prodesse potest audientibus se; reverentiam enim habebunt rigoris hujus, et ea quae ab hoc mandantur, praetermitti non poterunt.
4.7
Nam cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis, quod si quis non vult operari, nec manducet. Non solum verbis docebat, sed hortabatur et factis; idonei enim magistri est, si ea quae verbis docet, operibus expleat. Tunc etenim addiscentes vera esse sciunt, quae audiunt, si negligi illa non viderint a doctore. Quamvis enim manifeste vera esse non ignorentur, quae docentur; tamen si negligi coeperint a magistro, difficile proficient audientibus: magis enim opera suadent, quam verba. Quamobrem magnis praemiis remunerandi sunt, qui negligentibus magistris, de solis verbis proficiunt tam in opere quam in sensu. Forma ergo erat iis, qui mediocris vel tenuis erant substantiae in plebe; ut discerent quatenus libertatem suam non amitterent. Unde et Salomon: Raro, inquit, inferes pedem ad amicum tuum, ne saturatus tui oderit te. Qui enim frequenter ad alienam mensam convenit, otio deditus aduletur necesse est pascenti se; cum religio nostra ad libertatem homines advocet. Ideoque si quis, inquit, manducare spernit, cesset ab opere: sed quia nullus sine cibo potest vivere, det operam laborandi; ut arbitrio suo vivens Deum possit habere propitium.
4.8
Audivimus enim quosdam ambulare inter vos intemperanter, nihil operantes, sed curiose agentes Qui otiosi esse desiderant, id agunt quatenus occasio nascatur, qua introitum suum desiderabilem faciant domibus divitum, ambulantes gesta et opiniones verborum subtiliter colligunt, scientes quid de quo velint audire, ut libenter et requisiti pascantur. Quod factum valde abhorret a disciplina Dominica; horum enim venter Deus est, qui foeda cura necessaria provident.
4.9
His igitur qui hujuscemodi sunt, denuntiamus, et exhortamur in Domino Jesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. Ut eis facilius suadeat, interposito nomine Domini Jesu Christi, exhortatur eos, ut obaudiant, quod eis sit utile.
4.10
Vos autem, fratres, nolite deficere in benefaciendo. Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite cum eo conversari, ut reverentia confundatur: et non velut inimicum existimetis, sed admonete consiliis, ut fratrem. Propter quod superius unumquemque suum panem manducare debere praecepit; ne forte quidam illorum occasionem parcitatis et inhumanitatis captarent; ideo statim subjecit: Vos autem, fratres, nolite defatigari benefacientes. Neque enim in reprehensionem venit, qui humanus et largus est; sed hic qui cum possit laborem ferre, in otio vult vitam agere. Quem si epistolae auctoritas non corrigit, notandum hunc, et nec conversandum cum eo praecipit; ut confusus, qui ab omnibus evitatur, subjiceret se praeceptis Apostoli. Quod tamen sine iracundia et contumelia vult fieri, ut patienter declinetur ab eo; ita tamen, ut si res tulerit loqui cum eo, monendum illum, ut patiatur se corripi, nec ultra praecepta Apostoli contemnenda: familiaritatem quoque tamdiu cum eo non habere, quamdiu obaudiens fiat. Nam si ad iracundiam contumeliis lacessatur, pejor se fiet; incitabitur enim ad contentionem, et incipiet erratum suum velle defendere, post autem crubescere emendare se; ne quod prius excusabat, postea fateri videatur.
4.11
Ipse autem Deus pacis det vobis pacem semper in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis. Semper quod suum est, bono voto illos prosequitur, quasi charissimos filios, optans semper cum illis pacem manere, quae est dux ad vitam aeternam. 289 Cum his enim Dominus se esse promisit, qui fuerint pacifici.
4.12
Ipsa salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistola: ita scribo. Propter interpolas et adulteratores Scripturarum semper se manu sua in omni epistola sua salutationem 290 subscribere testatur; ut sub nomine ejus epistola accepto ferri non possit, quae non fuerit manu ejus subscripta.
4.13
Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Haec salutatio manu Apostoli conscripta est, qua gratiam Domini nostri Jesu Christi optat esse cum eis. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note