Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologia Prophetae David
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6945 Apprda
10.1
CAPUT X.
10.1
David licet legibus humanis liberum, se tamen Deo subjecisse, cui soli peccavit; et quot modis ultimum hoc intelligendum? Magnum scelus praesente Deo peccare. Qui peccatorem se neget, mendacii ab eo accusari ipsum Deum, cujus patientia et moderatio commendatur. Ad haec Deum ab illo etiam justificari, qui poenitentiam agat erroris.
10.1
Sequitur, Tibi soli peccavi. Rex utique erat, nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt reges a vinculis delictorum; neque enim ullis ad poenam vocantur legibus, tuti sub imperii potestate. Homini ergo non peccavit, cui non tenebatur obnoxius. Sed quamvis tutus imperio, devotione tamen ac fide erat Deo subditus: et legi ejus subjectum se esse cognoscens, peccatum suum negare non poterat; sed quasi reus cum amaritudine fatebatur, qui sciret majoribus vinculis se teneri, quia majora deberet; quoniam plus ab eo exigitur, cui plus commissum est. Possumus etiam et ita accipere. Quis me dijudicat, cum omnes sub peccato sint? Denique Dominus de illa adultera: Qui sine peccato, inquit, est, prior lapidet 693 eam. Et nemo eam lapidavit. Hoc igitur ait Propheta: Tibi soli peccavi, qui solus sine peccato es. Qui autem peccato obnoxius est, quasi peccatorem non potest judicare. Inexcusabilis est enim omnis homo qui in alio ea quae agit ipse, condemnat; in quo enim alium judicat, semet ipsum adjudicat. Tibi, inquit, peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Tibi peccavi, qui me ad virtutis studia provocasti, qui me erudisti in lege tua. Tibi soli peccavi, quem solum abscondita cogitationum, et mentis occulta non fallunt.
10.2
Et malum coram te feci, quem solum sanctificatio decet. Hominis testimonium declinamus, et in conspectu tuo ea quae sunt indigna committimus. Injuria est homini spectare flagitia. Deum arbitrum omnium esse scimus, et eo ipso teste, peccamus: et tamen in his justificatur magis Dominus Deus noster; quia injustitia nostra Dei justitiam commendat, et mendacium nostrum concelebrat veritatem Dei. Sit enim Deus verax, omnis autem homo mendax.
10.3
Ut justificeris in sermonibus tuis. Sermones Dei pleni veritatis sunt atque justitiae, ideoque vera sunt quaecumque locutus est Dominus de fragilitate humana, quia inclinatum est cor eorum ad nequitiam, propendet ad fraudem; et quia definivit eo quod non sit homo qui non peccet: omnes enim declinaverunt, et inutiles facti sunt. Ideo vincit dum judicatur, quoniam prolapsione universorum probavit quaecumque de nostra judicavit fallacia. Ergo si dixerimus quia iniquitatem fecimus, justificamus Deum in sermonibus suis: si autem dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus Deum: sed impossibile est mentiri eum: nos igitur omnes sub peccato esse manifestum est.
10.4
Quantum igitur crimen, ut homo peccatorem se neget? Quoniam quantum in ipso est, summi Dei videtur arguere ac refutare mendacium, qui tam moderatus et patiens est, ut vincat cum judicatur. Venit enim ad judicium Deus et dicit: Popule meus, quid feci tibi, aut quid contristavi te, aut quid molestus fui tibi? Quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, Aaron, et Mariam. Plebs mea, in mente habeto quid cogitaverit de te Balach. Singula in conspectu tuo locat beneficia sua, ut tamquam de his judices quae servare debueras, quo magis reus fias, qui divinis non potueris stare beneficiis. Quid feci, inquit, tibi? Tamquam reum se constituit, et te judicem. Aut quid contristavi te? Offensi vultus non abnuit crimen, si tu Deo es contristatus auctore. Aut quid molestus tibi fui? Interpellationis injuriam confitetur, si molestior aestimata est: addidit beneficia quorum gratia non erubuit, qui existebat ingratus. In hac quoque causa considera quomodo Dominus 694 se ipsi David judicandum praebuit, ut vinceret; dicit enim Nathan: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego unxi te in regem super Israel, et ego liberavi te de manu Saul, et dedi tibi omnia quae erant domini tui, et uxores illius in sinum tuum dedi, et dedi tibi domum ipsius Israel; et si pauca sunt, adjiciam tibi. Et quare pro nihilo duxisti Dominum, ut faceres nequiter in conspectu ejus. Horum commemoratione conventus, cum videret inferiorem se esse, cum judicaret, ait: Peccavi Domino. Ita justificavit Dominum, qui peccatum suum negare ausus non est.
10.5
Possumus et ita accipere: justificat Dominum qui peccatum suum fatetur. Denique in Evangelio habes quia Publicani justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. Baptista autem Joannes baptismum fecit poenitentiae. Qui autem agit poenitentiam delicta non abnuit. Ergo quia David contra se habebat semper delictum suum, utique non negabat quod et erubescebat, non negabat quod et agnoscebat. Non negando autem utique commissi poenitentiam gerebat erroris; atque ita confitendo delictum, justificabat Dominum, et ipse justificabatur a Domino. Justificatur enim Dominus, dum ejus praedicatur justitia, et ab eo venia postulatur. Simul et ipse justificat confitentem, et justificatur in sermonibus suis, sicut scriptum est: Dic iniquitates tuas, ut justificeris.

Intertext edge

Open linked passage

Note