Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologia Prophetae David
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6945 Apprda
11.1
CAPUT XI.
11.1
Prophetae verbis doceri, qui in iniquitate non concipiatur, esse neminem. Utrum parentum an prolis ea sit iniquitas, a qua solus Christus immunis fuisse ostenditur?
11.1
Sequitur: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Quis tanto affectu agit poenitentiam? Humi stratus jacuit fusus in lacrymas, cibum non gustavit, lavacro se abdicavit. Quid jam reliqua dicam, quod abstinuerit ornatu et comptu regio? Adjunxit confessionem iniquitatis suae, et in perpetua saecula toto canendam orbe transmisit. Ecce, inquit, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Averte faciem tuam a peccatis meis: et omnes iniquitates meas dele. Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae. Antequam nascamur, maculamur contagio; et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus injuriam, in iniquitate concipimur: non expressit utrum parentum, an nostra. Et in delictis generat unumquemque mater sua: nec hic declaravit utrum in delictis suis mater pariat; an jam sint et aliqua delicta nascentis. Sed vide ne utrumque intelligendum sit. Nec conceptus iniquitatis exsors est, quoniam et parentes non carent lapsu. Et si nec 695 unius diei infans sine peccato est, multo magis nec illi materni conceptus dies sine peccato sunt. Concipimur ergo in peccato parentum, et in delictis eorum nascimur. Sed et ipse partus habet contagia sua, nec unum tantummodo habet ipsa natura contagium. Bonum quidem conjugium, sancta copula; sed tamen qui habent uxores ita sint, ac si non habentes. Ipse thorus incoinquinatus: et nemo alterum fraudare debet eo, nisi forte ad tempus, ut vacent orationi. Tamen secundum Apostolum non vacat orationi quis eo tempore, quo usum corporeae illius conventionis exercet, et mulieris menstruatae coinquinatus est pannus, nec potest illis diebus purgationis suae offerre sacrificium. Et mulieris quae generaverit dies partus et plerique alii a sacrificio feriati sunt, donec legitimo ritu feta mundetur.
11.2
Ideo in quo voluit Dominus nulla hujusmodi originis esse contagia, dicit illi Dominus: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te; et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te. Quis tantus, cui tam magna delata sunt? Numquid Hieremias? Sed ille non utique in gentibus propheta propositus, sed in Judaea tunc temporis, nunc autem etiam in nationibus, quae in Jesum Christum Dominum crediderunt. Vide tamen ne illi dicatur, qui antequam nasceretur ex Virgine, jam dudum erat, et erat semper, et operabatur etiam in utero Mariae constitutus; et ita sanctus erat, ut sanctificaret prophetas suos: in quo solo et conceptus virginalis et partus sine ullo fuit mortalis originis inquinamento. Dignum etenim fuit, et qui non erat habiturus corpore peccatum prolapsionis, nullum sentiret generationis naturale contagium. Merito ergo David flebiliter in se deploravit ipsa inquinamenta naturae, quod prius inciperet in homine macula quam vita.

Intertext edge

Open linked passage

Note