Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologia Prophetae David
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6945 Apprda
12.1
CAPUT XII.
12.1
Confitenti peccatum coelestia sacramenta divinitus patefieri: cum haec incerta in psalmo dicuntur, significari non esse manifesta; sed praecipue hoc loco baptismatis lavacrum praefigurari.
12.1
Dum haec dicit, et peccatorum specialium atque communium colluviem confitetur, subito ei splendor veritatis, et candor gratiae spiritalis affulsit. Supergressus enim umbram, spiritu prophetico ipsa vidit mysteriorum sacramenta coelestium, quorum typum Moyses praefiguravit in Lege. Vulneratus igitur charitatis vulnere, et indagandae captus veritatis cupiditate, in superiora suae mentis extendit intuitum, et in futura prospiciens, thesauros sapientiae et scientiae vidit in Christo, praevidit baptismatis sacramentum, et miratus gratiam exclamavit subito dicens: Ecce enim veritatem dilexisti: incerta et occulta 696 sapientiae tuae manifestasti mihi. Non incerta mysteria, quia certa sunt; nec incerta secreta et arcana sapientiae, sed non manifesta. Hoc enim significat, quia nullis adhuc essent manifestata. Quod enim oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, hoc praeparavit Deus diligentibus eum. Videns igitur ea dicit: Ecce jam non in umbra, nec in figura, nec in typo, sed in veritate lux aperta resplendet: ecce nunc veritatem aspicio, splendorem veritatis agnosco: nunc te majori, Domine Deus noster, veneror affectu. Ecce enim veritatem dilexisti, non per speculum, non in aenigmate, sed facie ad faciem te mihi, Christe, demonstrasti; in tuis te invenio sacramentis. Haec sunt tuae vera sacramenta sapientiae, quibus mentis occulta mundantur.
12.2
Itaque jam laetus atque securus, quod vibrasset ei sapientiae plenitudo, dicit ad Dominum: Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. Bene et veteris Testamenti sacramenta non evacuat, et Evangelica docet mysteria praeferenda; hyssopo mundari secundum Legem postula; lavari secundum Evangelium concupiscit; et supra nivem se existimat, si lotus fuerit, dealbandum. Per hyssopi fasciculum aspergebatur agni sanguine, qui mundari volebat typico baptismate. Lavatur autem qui diluitur aeterni fontis irriguo; et supra nivem dealbatur, cui culpa dimittitur. Denique de ipsa anima dicitur: Quae est haec, quae ascendit dealbata? Antequam baptizaretur, ipsa est quae dicebat: Nigra sum et decora, filiae Hierusalem. Erat enim nigra, tenebrosa, peccatorum horrore deformis; sed postea quam abluta per baptismum remissionem meruit delictorum, dealbata ascendit ad Christum. Inde et per Esaiam Dominus locutus est dicens: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo, id est, si cruenta, si tetra, mundabo. Haec est nix intelligibilis, de qua ait quod Domini Jesu in Evangelio refulserint vestimenta sicut nix; eo quod peccatum non cognoverit. Caro enim qua se induit, ab omni fuerat munda delicto. Quid miraris si vidit baptismatis sacramenta; cum supra dixerit, ubi descripsit passionem Domini: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco viridi ibi me collocavit, super aquam refectionis educavit me. Et alibi: Vox Domini super aquas, Deus majestatis intonuit. Et de ipso sacramento plenius dixit: Parasti in conspectu meo mensam, impinguasti in oleo caput meum, et poculum tuum inebrians, quam praeclarum est? 697

Intertext edge

Open linked passage

Note