Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologia Prophetae David
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6945 Apprda
14.1
CAPUT XIV.
14.1
Cor mundum solis inesse renovatis; atque inibi quaenam sint viscera, quisve spiritus, quorum hoc loci sanctus Propheta meminit? Aversum Domini vultum, gravis supplicii loco esse; et quomodo idem a facie sua projiciat? Atrocissimae huic poenae quinam obnoxii? Post quae nonnihil perstringitur de libertate ac unitate voluntatis in Trinitate.
14.1
Sequitur: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Superius mundari ab occultis se petit; hic postulat cor mundum creari sibi, quod ei provenit qui renovatur spiritu: in novo enim homine cor mundum est, in quo veterum delictorum fuerit deleta colluvies, nec inscripta remanserit aliqua iniquitatis effigies. Grande autem munus est, cordis esse mundi. Unde pulchre Salomon: Quis gloriabitur castum se habere cor? Et Dominus in Evangelio: Beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt. Propheta etiam David cor mundum habere cupiebat, ne a facie Domini projiceretur.
14.2
In quo autem cor mundum est, innovatur in ejus interioribus spiritus. Viscera enim velut interiora sunt corporis: ita sunt et intelligibilia viscera animae, ut sunt viscera misericordiae, ut sunt interiora quae benedicunt Dominum, de quibus ait: Benedic, anima mea, Dominum, et omnia interiora mea nomen sanctum ejus. Viscera autem animae adinventiones sensuum sunt, bonae cogitationis studia, virtutum perseverantia, postremo illae quae Graece εὐνομίαι dicuntur.
14.3
Rectus autem spiritus qui bene dirigit, qui deducit in viam rectam, hic est spiritus veritatis; vel certe recta hominis conscientia nullis inflexa peccatis, vel spiritus qui in homine est. Non praetermisimus quid alii sentiant; tamen nobis videtur 699 quoniam de mysteriis dicit lectio, et futurae gratia renovationis exprimitur, Spiritusque sancti infusio postulatur.
14.4
Deinde sequitur: Ne projicias me a facie tua; et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Si quis nos offenderit servulorum, avertere ab eo vultum solemus. Plerique autem divitum amandare consueverunt mancipia sua, et per agellulos relegare, et haec poena gravior aestimatur. Denique solent magis se offerre verberibus. Si apud homines hoc grave ducitur, quanto magis apud Dominum Deum nostrum. Quasi non hinc dolor parricidalis( reprimendus quidem, si qua eum pietas temperare potuisset) eruperit, quod faciem suam Deus a Cain muneribus avertit; respexit autem super munera Abel. Itaque tacito vultu, alterum innocentem pronuntiavit, alterum peccatorem. Ergo quasi ultimus servus humiliat se; et quasi in peccato deprehensus, et offensae reus, obsecrat ut flagelletur potius, quam projiciatur a facie Domini.
14.5
Quomodo projiciat Deus a facie sua, audi dicentem: Tollite eum in tenebras exteriores, ibi erit fletus et stridor dentium. Qui non emendatur, a facie ejus in tenebris constituitur. Ideo justus ne tenebras patiatur, ait: Vultum tuum, Domine, requiram. Ubi enim Domini vultus, ibi lumen est, sicut scriptum est: Faciem tuam illumina super servum tuum. Denique ubi primum intuitus Petrum vidit, et illuminavit.
14.6
Grande igitur supplicium, projici a facie Dei. Projectus est Adam cum de paradiso exiret, nec immerito; ipse enim ante se absconderat a facie Dei. Exivit et Cain a facie Dei, non solum post parricidale commissum; sed etiam postquam Deum putavit esse fallendum, ut crimen negaret. Peccator igitur excluditur a facie Dei: justus autem dicit: Ecce ego. Denique ipse David cum videret interire populum, semetipsum obtulit dicens: Ego sum, ego peccavi, et ego pastor male feci: et sic ira Domini mitigata est, et venia donata.
14.7
Simul ostendit quia sancti permanent, criminosi projiciuntur. Ideoque servanda est nobis gratia spiritalis, ne propter peccata nostra auferatur a nobis. Non enim projicitur in quo Spiritus sanctus est: sed inoffenso muneris sui fructu studet se Domino semper offerre, sicut ille qui dicenti Domino: Numquid et vos vultis discedere, respondit: Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes, et nos credimus.
14.8
Simul illud considerandum, quia non aufertur Spiritus nisi Domini voluntate; sicut non datur nisi Domini voluntate: qui utique cum datur, non quasi coactus operatur, sed pro sua voluntate dividitur, sicut scriptum est, dicente Apostolo: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Cum igitur non auferatur nisi Domini voluntate, apparet quia una Trinitatis voluntas est. 700

Intertext edge

Open linked passage

Note