Apologia Prophetae David
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6945 Apprda
15.1
CAPUT XV.
15.1
Rationalem naturam laetitiae salutaris solam capacem esse; eamque principali spiritu confirmari; et quis ille spiritus?
15.1
Redde mihi laetitiam salutaris tui: et spiritu principali confirma me. Cui debetur, et redditur: redditur rationali naturae laetitia salutaris. Laetitia autem et gaudium fructus est Spiritus. Firmamentum quoque nostrum spiritus principalis est. Denique is qui principali confirmatur spiritu, non est obnoxius servituti, nescit servire peccato, nescit fluitare, nescit errare, nec studio nutat incertus; sed firmatus in petra, solido stabilitur vestigio.
15.2
Quem putamus dici spiritum principalem? Plerique spiritum rectum ad Dominum referunt Jesum, qui peccatum mundi abstulit, et omne hominum genus sui sanguinis effusione renovavit; et ideo dictum est: Spiritum rectum innova in visceribus meis: spiritum autem sanctum, de quo dicit: Spiritum tuum ne auferas a me, Spiritum intelligunt veritatis: sanctum Spiritum vero principalem, Deum Patrem arbitrantur. Quam moraliter autem ait: Ne projicias me a facie tua. Fideliter timet auferri sibi quam accepit gratiam; ideoque alibi ait: Oculi mei semper ad Dominum. Et in posterioribus: Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, et sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Certe hic est Spiritus doctor et princeps, qui regat mentem, confirmet affectum, quo velit trahat, et in superiorem vitam dirigat.
15.3
Sunt et qui acceperint spiritum hominis, qui in ipso est. Ideo ait Apostolus: Quis enim scit hominum, quae hominis sunt, nisi spiritus qui in ipso est? Qui potest scire omnia, quem hominis occulta non fallunt, potest in homine habere principatum.