Apologia Prophetae David
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6945 Apprda
16.1
CAPUT XVI.
16.1
Periti doctoris esse iniquos vias Domini edocere. Quomodo id tum Christi, tum Davidis personae accommodetur; quidve liberari se de sanguinibus oret Propheta?
16.1
Sequitur: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Ille praecipuus est gubernator, qui scopuloso in littore navim gubernat: ille doctor bonus, qui duriora acuit ingenia ad eruditionis profectum: ille bellator egregius, dux mirabilis, qui timidiores accendit in praelium, exploratisque locorum ingeniis, fulcit; ut infirma virium commoda stationis opportunitate compenset: ille similiter magnus etiam fidei zelator, qui iniquos docet. Unde pulchre ait: Docebo iniquos. Non dixit: Docebo justos; noverunt enim justi vias Domini: sed, iniquos, inquit, docebo. 701 Denique auctor prudentiae et magister omnium dicit: Non veni justos vocare, sed peccatores. Et medicus ille coelestis: Non opus est sanis, inquit, medicus, sed infirmis.
16.2
Sive igitur ex persona illius qui gentes vocavit, sive ex sua, bene posuit: Docebo iniquos vias tuas, quia commutari vitiosos affectus potest, propositumque convertere doctrina coelestis, et operatio divina sacrilegis pectoribus studia pietatis infundere; ut hi qui sine lege vivebant, convertantur ad Dominum verum, qui ante avertebantur: regalis quoque exemplo poenitentiae, hi qui iniquitates et acerba exercent flagitia corrigantur; et fide atque opere conversi, doctrinae remedium salutaris accipiant, ingrediantur Domini vias, in quibus nullos erroris anfractus, nulla diverticula praecipitis prolapsionis offendant. Sicut enim bonae vitae specimen, et virtutis exemplar in iis viris est, qui inoffensa vitae suae tempora percurrerint: ita qui anteactis renuntiantes flagitiis, vel incrudelitatis erroribus, emendaverint cursum posterioris aetatis, his ad imitandum propositi sunt, qui vel opere vel cogitatione labuntur.
16.3
Sequitur: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae. Et ad Uriae mortem potest referri, quod mandatae necis ejus conscius, veniam tanti poscat admissi, et quamvis rex legibus absolutus, suae tamen reus sit conscientiae; quibus vinculis se enodari desiderans, divinum sibi precatur auxilium, ut ab omni criminis perpetrati labe mundetur. Et re vera cum mitis et corde mansuetus egregia semper dederit sanctus Propheta suae mansuetudinis et pietatis insignia, ita ut adversariis suis frequenter ignoverit, atque ab eorum nece putaverit abstinendum; non est mirum quod tam graviter doleat fundendi sanguinis innoxii sibi obrepsisse peccatum. Ideo liberari se a sanguinibus, hoc est a peccatis mortalibus, postulavit. Laudavit Dominum Deum suum, justitiam Domini praedicavit; ideoque addidit: Exsultabit lingua mea justitiam tuam.