Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologia Prophetae David
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6945 Apprda
17.1
CAPUT XVII.
17.1
Davidem verbis suis peccatum sibi dimissum significare, cum Deus peccatori os occludat. Eadem verba etiam Christo convenire, quippe qui verus sit David, a quo futura gentium congregatio, et Ecclesiarum fundatio praesignetur, postremo nonnullis de sacrificio Christi atque Martyrum propositis opus clauditur.
17.1
Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Qui laudat Dominum, ab inimicis suis erit salvus, ut scriptum est. Et certe supra dixerat in quadragesimo nono psalmo: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? Cum ergo per os suum dixerit quod peccatorem prohibuerit Deus suas enarrare justitias, utique ipse enarrando justitiam Dei, declaravit commissum hoc nequaquam sibi imputatum esse peccatum.
17.2
Et addidit: Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Os peccatoris Deus claudit, ne loquatur justitias Dei; justi aperit, ut loquatur. Cujus ergo labia aperit, hunc peccati absolvit reatu. Illius autem aperit labia Dominus, 702 qui accipit verbum in apertione oris sui. Unde et Apostolus petit se adjuvari orationibus plebis, ut aperiatur sibi ostium verbi ad loquendum mysterium Christi. Linguam vero pro sermone accipimus ejus, qui exsultat in Dei laudibus. Unde et illud sic aestimatur: Lingua mea calamus scribae velociter scribentis, sermo infusus Prophetae.
17.3
Quod si ex persona Christi dictum accipimus, vide ne scriba sit velociter scribens Verbum Dei, quod animae viscera percurrat et penetret, et inscribat in ea vel naturae dona vel gratiae: lingua autem sit sanctum illud corpus ortum ex Virgine, quo vacuata sunt venena serpentis, et Evangelii opera toto orbe celebranda decursa sunt. Accedit ad evacuandum peccatum, quod humilitatem suscepit; contrivit cor suum, quod magis sacrificium Dominus elegit, quam holocausta pro peccatis, quae secundum Legem offerri solebant. Denique supra ait: Holocausta et pro peccato non postulasti, tunc dixi: Ecce venio, id est, non rapinam arbitratus esse me aequalem Deo, venio formam servi accipiens; venio in specie susceptionis humanae, in veritate crucis, mortis humilitate obedientiam probaturus; ut in obedientia deleatur.
17.4
Merito ergo et hic dicit: Quoniam si voluisses, sacrificium dedissem utique, holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Et sicut supra dixi, certum est mysterio convenire quod ipse Dominus Jesus videtur hic quoque ex sua persona loqui, qui superius illud personae suae evidenti testificatione deprompsit. Ipse enim verus David, manu fortis, verus humilis, atque mansuetus, primus et novissimus, aeternitate primus, humilitate ultimus: per cujus obedientiam humani generis culpa deleta, refusa justitia est. Ipse, inquam, Jesus umbrae finis et Legis, advenit humilitatis magister docere superbos sensu, et tumore cordis inflatos ad mansuetudinem et simplicitatem esse migrandum. Quomodo igitur in typo ejus mysterii peccatum imputari potest, cum in ipso mysterio sit remissio peccatorum? Nisi forte ideo David iniquitatem suam, peccatumque confessus est ejus admissi; ut et ipse ad remissionem peccati, et gratiam mysterii pertineret.
17.5
Nam quid sibi vult quod vir peccatum suum confitens, de Sion et Hierusalem psallit dicens: Benefac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Hierusalem; nisi quia accelerari ei placet Ecclesiae congregationem per vocationem gentium; quae non ancillae filii, sed liberae Hierusalem, illius, quae in coelo est, fidei suae prosapiam toto orbe diffunderet et spiritalium septa murorum doctrinae apostolicae fundaret assertione?
17.6
Muri itaque Hierusalem fidei propugnacula, disputationum munimenta, virtutum culmina sunt; muri Hierusalem Ecclesiarum conventus sunt toto orbe fundati. Ecclesia enim dicit: Ego murus, et ubera mea turris. Et bene muri Hierusalem Ecclesiarum conventicula sunt; quoniam quisquis bona fide atque opere ingreditur Ecclesiam, fit supernae illius civis et incola civitatis quae descendit de coelo. Hos muros lapidum aedificat structura vivorum. 703
17.7
Videns igitur Hierusalem veram et Sion dixit: Cum benedixeris in bona voluntate tua Hierusalem et Sion, tunc acceptabis sacrificium justitiae, hoc est sacrificium corporis Christi, qui ait, cum de propria passione loqueretur: Aperite mihi portas justitiae, et ingressus in eas confitebor Domino. Et in Evangelio ait ad Joannem: Sine modo; sic enim oportet nos implere omnem justitiam. Et infra: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Justitia Christus est. Sacrificium ergo Christi acceptabile futurum Patri asserit. Hoc est ergo de quo et supra ait: Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Haec est justitiae spiritalis oblatio, et holocaustum ferventis devotionis, et infusionis Spiritus sancti, quod dicit futurum, cum ad illud spiritale Domini altare coeperint admoveri 704 animae credentium, quae renuntiantes voluptatibus atque deliciis, tamquam aratrum in visceribus suis ducant, ut fructus possint ferre piae culturae.
17.8
Vel certe ita: Cum benedixeris Ecclesiam ex gentibus acquisitam, et spiritale sacrificium justitiae coeperit frequentari, tunc et martyres sancti qui suum pro Christo corpus obtulerint exarandum, tamquam vituli sacris altaribus offerentur; sicut in Apocalypsi Joannis scriptum invenimus, quia sub altari erant animae eorum, qui pro Domini Jesu nomine corpora sua obtulerunt martyrio, ut Christi sibi gratiam mercarentur: cui est honor et gloria, laus, perpetuitas cum Deo Patre et Spiritu sancto a saeculis et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note