Apologia Prophetae David
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6945 Apprda
1.1
CAPUT PRIMUM.
1.1
Quare apologiam David scribere aggrediatur Ambrosius. Historia facti praemittitur. Deinde judicandus non esse ostenditur, quem Deus justificaverit: contra vero etiam laudandus, quod in tanta potestate non plura peccaverit.
1.1
Apologiam prophetae David praesenti arripuimus stylo scribere, non quod ille indigeat hoc munere, qui tantis meritis enituit, virtutibusque effloruit; sed quia plerique gestorum ejus lecta serie, non introspicientes vim Scripturarum, vel occulta mysteriorum, mirantur quomodo tantus propheta adulterii primo, deinde homicidii contagia non declinaverit.
1.2
Ideo nobis studio fuit ipsam recensere historiam, quae patuisse peccato videtur. Namque in secundo Regum legimus libro, quoniam deambulans David in domo sua regia, prospexerit lavantem se mulierem( nomenque illi Bethsabee), formae egregiae et gratia et vultu decora, praestantique admodum facie, quibus illecebris delinitum potiendi ejus sumpsisse affectum. Erat autem mulier viro nupta, Uriae nomen marito, cui mandatis regiis composita est scena necis. Nam etsi nihil ad impedimentum cupiditatis, plurimum tamen ad verecundiam adulterii obstare vita ejus aestimabatur.
1.3
Itaque ut a planioribus exordiamur, quem Deus justificavit, ne tu dijudices. Pro minimo mihi est, inquit Paulus, ut a vobis dijudicer, aut ab 676 humano die: sed neque me ipsum dijudico. Et adhuc erat in corpore situs, adhuc tentationi obnoxius: sed ideo se non dijudicabat, quia spiritalis a nemine dijudicatur, nisi a solo Deo. Denique subdidit: Qui dijudicat me Dominus est. Itaque nolite ante tempus quid judicare. Sed David jam tempus implevit, et gratiam meruit, et justificatus a Christo est; quandoquidem David se dici filium ipse Dominus gratulabatur, et qui eum ita confitebantur, illuminabantur. Cur hominem Dei a praemio in judicium vocas? Judicavit jam de eo Dominus, de quo dixit ad Salomonem: Si ambulaveris in conspectu meo, sicut ambulavit David pater tuus in sanctitate cordis et justitia, ad hoc ut faceret secundum omnia quae mandavi ei. Hic ergo judicio dignus an praemio est, qui fecit secundum omnia mandata coelestia, ambulans in sanctitate et justitia cordis? Ubi aliorum vitia et peccata delitescunt, ibi David virtutis et gloriae suae divinum accepit testimonium. Et de ejus peccato disputamus otiosi, pro cujus merito et gratia aliorum peccata revelata sunt. Nam cum offendisset Salomon, quod non custodisset mandata Domini, et regnum ejus disposuisset Deus scindere in plurimas partes, ait ad eum: Verumtamen in diebus tuis non faciam hoc propter David patrem tuum. De manu filii tui accipiam illud. Verumtamen non totum regnum accipiam, sceptrum unum dabo ei propter David servum meum. Justificante igitur Domino, quis est qui tantum dijudicet virum? Quod Deus, inquit, mundavit, tu commune ne dixeris.
1.4
Salvo tamen judicio coelesti, quo etiam ipse tantum honorifices prophetam, in ejus actus moresque ingredere. Non miraris hominem, et 677 angelis adaequandum judicas, plurimum vitae suae, immo a pueritia in divitiis, honoribus, imperiis demorantem, in multis tentationibus positum, semel tantum locum errori dedisse, et ei errori quo etiam angeli coelorum, ut Scriptura commemorat, de sua virtute et gratia dejecti sunt. Sane et alter legitur error ipsius, quod numerari fecerit populum.