Apologia Prophetae David
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6945 Apprda
2.1
CAPUT II.
2.1
Laudatur David ab humilitate confessionis; ac tres causae, cur sanctis peccatum obrepere utile sit, idque Deus permittat, afferuntur.
2.1
Unusquisque nostrum per singulas horas quam multa delinquit, et tamen unusquisque de plebe peccatum suum confitendum non putat. Ille rex tantus ac potens ne exiguo quidem momento manere penes se delicti passus est conscientiam; sed praematura confessione atque immenso dolore, reddidit peccatum suum Domino. Quem mihi nunc facile reperias honoratum ac divitem, qui si arguatur alicujus culpae reus, non moleste ferat? At ille regio clarus imperio, tot divinis probatus oraculis, cum a privato homine corriperetur, quod graviter deliquisset, non indignatus infremuit, sed confessus ingemuit culpae dolore. Denique Dominum dolor intimi movit affectus, ut Nathan diceret: Quoniam poenituit te, et Dominus transtulit peccatum tuum. Maturitas itaque veniae, profundam regis fuisse poenitentiam declaravit, quae tanti erroris offensam traduxerit.
2.2
Alii homines cum a sacerdotibus corripiuntur, peccatum suum ingravant, dum negare cupiunt aut defendere; ibique eorum lapsus est major, ubi speratur correctio. Sancti autem Domini qui consummare pium certamen gestiunt, et currere cursum salutis, sicubi forte ut homines corruerint naturae magis fragilitate quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt, pudoris stimulo majora reparantes certamina; ut non solum nullum attulisse aestimetur lapsus impedimentum, sed etiam velocitatis incentiva cumulasse. Ergo si currentium non solvitur cursus, cum forte aliqui ceciderint, non luctantium contentio, sed inoffensa manent certamina; quin etiam plerique post unum aut alterum lapsum, gratia majore vicerunt: quanto magis agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione censeri, cum beatus sit qui se potuerit reparare post lapsum; quoniam post mortem quoque resurgere munus beatorum est.
2.3
Alias quoque prodesse peccatum possumus comprehendere, et providentia Domini sanctis obrepsisse delicta. Propositi enim ad imitandum nobis sunt; et ideo curatum est ut et ipsi aliquando laberentur. Nam si inoffensum a vitiis inter tot lubrica hujus saeculi curriculum peregissent, dedissent nobis occasionem infirmioribus aestimandi cujusdam superioris eos naturae ac divinae fuisse; ut delictum recipere, et culpae consortium habere non possent. Quae opinio utique, ut exsortes nos illius substantiae, ab impossibili imitatione revocaret. Praeterit igitur paulisper illos 678 Dei gratia; ut nobis ad imitationem vita eorum fieret disciplina; et sicut innocentiae, ita et poenitentiae magisterium de eorum actibus sumeremus. Ergo dum lapsus eorum lego, consortes etiam illos infirmitatis agnosco: dum credo consortes, imitandos esse praesumo.
2.4
Admonet etiam apostolus Paulus prospexisse Dominum Deum nostrum, ne vel revelationum sublimitate, vel secundo operum continuante processu, humanus etiam in sanctis extolleretur affectus, nec sibi deputarent, virtutique attribuerent suae, quod divina sibi operatione foret collatum. Ergo ne in tantum praejudicium ruerent, atque in perfidiae foveam deciderent, passus est Dominus illis subintrare culpam; ut et ipsi adverterent divinis se auxiliis indigere, ducemque salutis suae quaerendum esse cognoscerent. Denique Paulus infirmitatem sibi profuisse testatur, dicente Domino roganti sibi, ut a se stimulus carnis suae discederet: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate consummatur. Meritoque gloriatur in infirmitatibus; sciebat enim virtutis abundantia plurimos etiam sanctos sine remedio corruisse. Quanto igitur commodius uni aut duabus reprehensionibus locum dedisse, quam traxisse in perpetuum divinitatis offensam?