Apologia Prophetae David
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6945 Apprda
3.1
CAPUT III.
3.1
Davidem eo tentationi expositum fuisse, quod athletas suos variis certaminibus exerceri, et nobis exemplo esse Deus velit: praeterea ejusdem adulterium in figuram factum, adductis variis allegoriis, declaratur.
3.1
Quid etiam illa adjiciam quae ex ipso usu mundi conjicere possumus, quia plerosque cum probaverimus in aliquo officio, eosdem quasi industrios atque impigros in alio munere volumus experiri? Quam multi athletae cum isto certandi genere praevaluerint, ad aliud genus vocantur certaminis! Quid si et te Dominus Deus tuus cum aliquod specimen virtutis dederis tuae, in alio virtutum genere vult probare? Job sanctum currentem inoffense, tentari tamen filiorum interitu, et corporis totius ulceribus passus est: ut in hoc quoque ejus virtutem probaret, si nec injuriis, nec acerbitatibus coactus devotionem sui minueret affectus. Num liquet quod etiam sanctum David fide nobilem, praestantissimum mansuetudine, manu fortem probare voluerit, quemadmodum vitium tegeret, lapsum emendaret; ut nos doceret quemadmodum admissum possimus operire peccatum?
3.2
Nisi forte vilis causa alicui videtur, ut propter nostram correctionem tantus erraret propheta, cum propter omnium redemptionem infirmitates nostras Christus susceperit, qui peccatum pro nobis factus est, cum peccatum non cognoverit. Et indignum aestimatur, nec verisimile creditur, quod David propter posteritatis profectum in unius lapsus opprobrium inciderit; cum ipse Dominus sit pro nobis factus opprobrium, sicut ipse ait: Ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis. Et alibi: Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt 679 super me. Ergo futurae dispensationis mysterium in suis ante praemisit. Et servuli quidem conditionis suae peccata portarunt, ideo non potuerunt etiam et ipsi exsortes esse peccati: Dominus autem onus suscepit alienum, ideo solus fuit sine consortio delictorum.
3.3
Ad summam, Apostolo quoque docente, cognovimus in figura gesta esse complura, quae temporibus gesta superioribus sunt. Nam cum dixisset in deserto patres a serpentibus vulneratos non aliter potuisse sanari, nisi Moyses serpentem suspendisset aereum, quo viso, lethales illi morsus infusionesque veneni noxiae curabantur, subjecit: Haec autem in figura facta sunt illis ad nostram correctionem. In figura aereus serpens tamquam confixus cruci; quia verus crucifigendus generi annuntiabatur humano, qui serpentis diaboli venena vacuaret, in figura maledictus, in veritate autem qui totius mundi maledicta deleret. Alibi quoque, id est, ad Galatas ait: Quia duos filios habuit Abraham, unum de ancilla, et unum de libera. Et subdidit: Sed is quidem qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt per allegoriam dicta. Quid sit per allegoriam, in sequentibus exposuit evidenter, dicens duas illas generationes, unam de ancilla, alteram de libera, duo esse Testamenta: unum quidem a monte Sina in servitutem generans, in quo monte Legem Moyses accepit a Domino: alterum autem ab Hierusalem quae est libera, quae in Isaac filios, hoc est, in libertate gratiae, non litterae servitute generavit. Servis enim poena decernitur, liberis confertur gratia. Nonne in typo geminae plebis Jacob duas accepit uxores, ex quibus diversam sobolem procreavit? Cur patriarcha Judas propriae nurus post filii sui mortem legitur expetisse concubitum, quo geminorum partus est editus, nisi ut figura utroque Jesu Domini praecederet Testamento: quorum alterum in typo futurae mortis ejus est conditum, alterum in Evangelii veritate, duos populos esse generandos, quorum posterior in crucis signo sepem omnem ac munitionem populi superioris incideret? Hic est populus manu prior, ortu posterior. Vel quia ipse Dominus Jesus natus ex Tribu Juda opera sua ante praemisit, quam nobis ex Virgine nasceretur.
3.4
Quid de Joseph loquar, qui a fratribus appetitus, exutus patrio vestimento, in lacum missus, in servitutem venditus, evidens Dominicae Incarnationis expressit indicium? eo quod ille dilectus 680 Patri cum esset in Dei forma, non rapinam arbitraretur esse se aequalem Deo, sed ipse se exinaniret: ut formam servi accipiens veniret, et se usque ad mortem crucis humiliaret: cujus pretio et emptus et venditus a suis fratribus genus redemit humanum. In cujus typo David minor electus ex fratribus, unctus in regnum, solus belli gravis periculo, singulari certamine universum populum liberavit, triumphavit in decem millibus; ita ut puellae cum tympanis psallerent: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus. Quae figura in illis juvenculis, nisi animarum quae triumphalem psalmum concinunt Christo? Genuit ex se filios, unum incestum, alium parricidam; eo quod incestus et parricidalis populus affixam patibulo crucis carnem proprii violaturus esset auctoris. Denique in tertio psalmo Abessalon titulus praemittitur, et passio Domini prophetatur.
3.5
Quid de Salomone sancto loquar, cujus posteriora cum gravi errore non careant, vulgus tamen Judaicum ipsum existimat venisse pro Christo? Et quam multos gravis erroris offensa revocavit? Major itaque culpa plus profuit, ne supra hominem crederetur, qui vitio non caruisset humano. Fuit igitur in eo invidiosa sapientia, et culpa suasoria, quae hominem comprobaret.
3.6
Quid igitur obstat quominus etiam Bethsabee sancto David in figura sociata fuisse credatur; ut significaretur congregatio nationum, quae non erat Christo legitimo quodam fidei copulata connubio, quod transversariis quibusdam foret vestibulis in ejus gratiam praeter Legis ingressura praescriptum, in qua nuda mentis sinceritas, et aperta simplicitas lavacri justificante mysterio, veri David et regis aeterni mentem traduceret, lacesseret charitatem? Merito venit occultus, et qui falleret principem mundi, tamquam Uriam illum qui interpretatione dicitur lumen meum, transfigurantem se in angelum lucis. Venit, inquam, in hunc mundum, et venit occultus, tamquam adulter intravit, ut jus legitimum vindicaret.