Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologia Prophetae David
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6945 Apprda
5.1
CAPUT V.
5.1
Parabola quam Davidi proposuit Nathan, exponitur; et Christo, susceptaeque ab eo carni humanae accommodatur.
5.1
Nec parabola videtur a mysterio discrepare. Quis enim dives, nisi Dominus noster Jesus, qui de se ait, ut hodie lectum est, quod homo quidam cum dives esset, abiit in regionem longinquam accipere regnum et reverti. Et vere dives erat majestatis suae opibus, et divinitatis propriae plenitudine, cui Angeli et Archangeli, Virtutes et Potestates et Principatus, Throni et Dominationes, Cherubim et Seraphim indefesso obsequio serviebant. Sed tamen cum dives esset, reliquit nonaginta novem in montibus oves, et unam ovem quae lassa remanserat, requisivit. Hanc princeps istius mundi, contemplatione illius divitis egenus et pauper, quasi filiam alimentis propriis nutriebat. Merito itaque defecerat, cui substantia erat cibus saeculi. Erraverat haec ovis in Adam, insidiis sollicitata serpentis.
5.2
Et non mala ovis, quae erat Verbi plena, utpote rationabilis hebdomadis filia, et sancti munus auctoris; tamen non pretiosis aliquibus, sed vilibus pauperis diu opibus alebatur. Denique de pane ejus, inquit, manducabat, et de calice ejus bibebat, et in sinu ejus dormiebat. Non bona esca Aethiopum, noxius calix aureus Babylonis, qui gentes inebriat: non utilis somnus est dormientibus, malo vigilare. Denique turbati sunt omnes insipientes corde, obdormierunt somnum suum, et nihil invenerunt. Hospitii igitur gratia, quia susceperat hospitem, ut ei epulas exhiberet, illam pauperis ovem abstulit. De suis enim vel gregibus vel armentis si quod animal immolaret, nobis prodesse non poterat, quos nisi immolasset, non redemisset.
5.3
Infirmitates igitur nostrae fragilitatis in sua carne hospitali quodam suscepit affectu, cujus levandae causa vel potius reficiendae, carnem suam salutari illi obtulit passioni, ut et cibum nobis vitae praeberet aeternae. Et bene agnam dixit Scriptura, quia erat Virginis partus. Bene dignus morte pronuntiatur dives iste judicio prophetico; quia et Caiphas prophetavit dicens: Expedit unum hominem mori pro populo. Solus autem Dominus Jesus tali dignus electus est morte, qua tolleret peccatum mundi. Pulchre quoque addidit: Agnam restituet; quia carnem propriam resuscitavit, carnem illam virginalis integritatis reddidit. Nec illud otiosum quod ait: In quadruplum restituet. Quadruplatur enim resurrectio mortuorum, sicut docet Apostolus dicens: Seminatur in corruptione, surgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate, surgit in gloria; seminatur in infirmitate, surgit in virtute; seminatur corpus animale, surgit corpus spiritale. Restituet plane in quadruplum agnam etiam illo modo quo potest jam homo dicere: Si cui aliquid abstuli, reddo quadruplum. 683 Convenienter etiam illud adjecit: Quia non pepercit; non enim pepercit sibi Christus, ut omnibus subveniret.
5.4
Ideoque dictum est a Domino Jesu Christo ad servum suum David, ut mysterium declararet: Quoniam tu hoc fecisti in occulto, et ego faciam hoc verbum coram omni Israel, et in conspectu solis hujus. Et primo quidem nesciens sacramentum, commotus est David indignatione, sed non erravit affectu. Postea vero ubi cognovit mysterium magnum, magnum enim sacramentum Christi et Ecclesiae, videns remissionem futuram omnium peccatorum, praevidens fulgorem gratiae per lavacrum regenerationis, et infusionem Spiritus sancti, ait securus veniae: Peccavi Domino; ut et ipse in eorum veniret consortium, quibus culpae remissio proveniret. Advertis quemadmodum peccatum proprium deploraverit? Quis igitur miretur ei esse dimissum?

Intertext edge

Open linked passage

Note