Apologia Prophetae David
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6945 Apprda
6.1
CAPUT VI.
6.1
Bonos et malos hoc inter se differre, quod illos peccata sequantur, hos praecedant; et quibus operibus David peccatum suum texerit.
6.1
Nunc consideremus opera ejus quibus potuit tegere peccatum. Etenim quia non potest sine peccato esse humana fragilitas, cavendum ne plura peccata sint, quam opera virtutum. Quod magna vi sapientiae suae sanctus Paulus expressit dicens: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad judicium, quosdam autem et subsequuntur( I Tim. v. 24), hoc est, non invenitur quisquam illibatus a culpa; habet quis bona merita, habet et vitia atque peccata. Omnia itaque nostra quasi in trutina ponderantur: si bonis igitur factis peccata praeponderant, praecedunt ad judicium; vergunt enim peccata quasi in profundum, vergunt quae manifesta sunt vel pondere atque acerbitate, vel multitudine. Quosdam autem, inquit, et subsequuntur, hoc est, eos qui se egerint sobrie, sed fragilitate conditionis dederint aliquando etiam errori locum, bona facta praecedunt, mala sequuntur. Hi honestiores, sed tamen homines lapsi levioribus vitiis et erratis. Ergo justos sequuntur peccata, non praeeunt; injustos praecedunt. Praeponderant peccata quae vergunt; sequuntur autem si quae recte facta sunt, quasi quodam praejudicio peccatorum praeeuntium praegravata. Similiter et facta bona manifesta sunt. Lucent enim opere virtutum, et splendore meritorum; et quae aliter se habent, abscondi non possunt. Ergo talia non teguntur, non obumbrat ea charitas quae operit multitudinem peccatorum, non operit bonorum operum gratia, non abscondit virtutum multitudo, sed quasi nuda et intecta produntur. Non enim est in iis qui dicat: Sub umbra alarum tuarum protege me. Crux enim Domini omnes abolet atque abscondit errores.
6.2
Quis igitur magis operuit et texit quam sanctus David, qui et alibi ait: Et in umbra alarum tuarum speravi, donec transeat iniquitas; et sic dilexit Dominum, ut nimia charitate peccatum omne tegeret atque absconderet. Etenim si sanctus 684 apostolus Petrus lapsum suum confessione charitatis abolevit, et ille interrogatus a Domino dicente ei tertio: Simon Joannis, amas me? ut quem tertio negaverat, tertio fateretur, atque ita trino quodam dilectionis velamine lapsum trinae negationis absconderet: si quia semel Petrus flevit, veniam reportavit, quanto magis David, qui lavabat per singulas noctes lectum suum, et lacrymis stratum suum rigabat; cui erant lacrymae suae panis die ac nocte; qui cinerem tamquam panem manducabat, et potum suum cum fletu miscebat? Etenim si ejus qui conversus ingemuerit, miseretur Jesus; si Petrum aspexit, et ille flevit: quanto magis qui diu flevit, a conspectu Domini non recessit? Negavit Petrus, et non flevit, quia non respexerat Jesus; negavit secundo, et non flevit, quia non respexerat Dominus; negavit tertio, respexit Jesus, et statim flevit, et flevit amarissime. Ideo David qui semper flebat, dicebat: Oculi mei semper ad Dominum. Qui semper videbatur a Christo, dicebat: Per exitus aquarum descenderunt oculi mei.
6.3
Sed jam etiam facta ejus consideremus. Quis non tantarum laude virtutum unius criminis obumbraret invidiam? Divino electus examine, statim probavit indignum se tanto non esse judicio. Processit in praelium, et trepidantibus caeteris, solus allophylum Goliam verborum jactantia, et immanis corporis mole terribilem concurrente simul fide ac virtute prostravit. Unius fortitudo facta est universorum victoria. Conferatur, si placet, privatum crimen, et triumphus omnium: mors unius, et tantorum quos liberavit a morte, vita populorum.
6.4
Veniamus ad alia. Insidias patiebatur a rege, vitam ejus quaerebat exstinguere; sed dispositione divina in ejus rex potestatem traditus, cum totus pateret ad vulnus, ferituris sociis David sanctus occurrit, et a corpore perituri vulnus lethale retorsit dicens: Nolite tangere Christum Domini( I Reg. XXIV, 7). Quin etiam inimici illius ultus est mortem, flebiliter satis deploravit interitum, et debitum sibi imperium diu distulit, quod sciebat Deo auctore deberi. Quo solo docuit omnes homines ad non praeripiendum regnum, etiamsi debeatur; sed exspectandum ut suo tempore deferatur. Utinam hunc virum imitati essent posteri, non tantas bellorum pertulissemus acerbitates! Arguis quod unum occiderit, non consideras quod docuerit quemadmodum pax orbi Romano perpetua servaretur. Quam gravi adhuc luimus vastitate, quam publico quodam totius orbis funere appetiti necem regis exsolvimus? Heu dira supplicia! Inde adhuc nobis barbarus hostis insultat, dum parata adversum se in nos arma vertuntur. Sic vires ceciderunt publicae, sic Romana virtus suis motibus fracta consenuit, dum publico rapitur parricidio, quod paternae sollicitudinis religione suscipitur. Idque eo usque praecavit, ut cum Adoniam filium regnum sibi usurpare comperisset, et serere conventus, non eum qui praeripere gestiebat, sed eum qui exspectaret, eligeret. 685
6.5
Saltabat ante arcam Domini potentissimus regum, et cum a propria reprehenderetur uxore, quod denudatus esset ante faciem puellarum, respondit: Coram Domino nudabor adhuc, et ero nugax ante oculos tuos; ut honorificetur, inquit, Dominus, qui me pro patre tuo adscivit in regnum, docens contuitum regalis potentiae non habendum, ubi religioni exhibetur obsequium. Honestum est enim pro religione facere, etsi id incongruum potestati sit.
6.6
Specta aliud memorabile. Parricida filius regnum patrium violenter invaserat, cedebat primo pater ejus furori, et locum praelii declinabat; ut vel sic impius a furore resipisceret. Bello quoque interesse noluit, rogavit ad praelium profecturos ut parcerent filio. Securus erat de victoria, qui rogabat ut parcerent: nec pietatis alienus, qui perire debere etiam impium filium non putabat. Flevit, et magno luctu deploravit exitum parricidae dicens: Filius meus Abessalon, quis dabit mihi mortem pro te, filius meus Abessalon? Vindicandum putabat eum qui pro paternae vindicta pietatis occiderat.
6.7
Quam vero injuriae patiens et doloris! Cedebat, ut dixi, filii sui Abessalon furori, vallatus dextra laevaque validis bellatoribus. Maledicebat ei vir cui nomen Semei, cruentum appellans, et virum sanguinis, dignoque judicio Domini dejectum esse de regno: sed ne talibus quidem movebatur conviciis; movebantur autem comites ejus. Denique unus ex sociis( Abessa nomen viro) minitatus est quod injuriae pretium caput ejus auferret: sed rex conversus ad Abessa: Quid mihi, ait, et tibi est, fili Sarviae? Ideo maledicit mihi, quoniam Dominus dixit illi, ut maledicat. Quam moraliter docuit quod injuriarum vel periculorum nostrorum tempora, tentationum certamina, et examina probationum sint; et ideo non sine divino ea irrogari solere judicio? Exercetur bonus athleta conviciis, exercetur laboribus et periculis, ut dignus sit cui deferatur corona justitiae; et ideo ferenda patienter sunt quae putantur adversa. Denique et alibi id te docet Scriptura divina, dicente justo: Si bona accepimus de manu Domini, quae mala sunt cur non sustineamus.
6.8
Et addidit sanctus Propheta dicens: Ecce filius meus qui exivit de ventre meo, quaerit animam meam. Si autem Jemineus maledicit mihi, dimitte illum ut maledicat; quoniam dixit illi Dominus, ut videat humilitatem meam; et retribuet mihi Dominus pro maledicto hoc. O altitudo prudentiae! o insigne patientiae! o devorandae contumeliae grande inventum! Moveris, inquit, Abessa, quod mihi maledicat extraneus, quem parricidio petit filius; Dominus dixit ei ut maledicat mihi. Sed non est maledicus Dominus, nec delectatur contumeliis.
6.9
Vide quam singula diligenter custodiat. Non accusat Dominum quasi auctorem injuriae; sed magis laudat quod patiatur nos minora perpeti, ut majorum veniam peccatorum adipiscamur. Ecce verborum contumelia parricidii levavit aerumnam, absolvit procacem, cujus maledicta plus prosint, quae divina remuneratione donantur. 686 Quis secum talem non compenset injuriam; ut quem homo laesit, eum Deus meliorum retributione soletur?