Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Apologia Prophetae David
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6945 Apprda
7.1
CAPUT VII.
7.1
De pugnis David contra gigantes, et aquae Bethleemitici lacus libatione; ex quibus aliisque praeclare factis concluditur suum ab eo peccatum tectum fuisse: praesertim cum illud non cruento affectu patraverit, et postea se Deo, quam hominibus maluerit committere; nec non crimen sibi dimissum ipse docuerit.
7.1
Alia quoque ejus gesta consideremus. Pugnavit adversus progeniem gigantum, quando unus ex illis versantem in praelio regem pene percusserat, quos ausus tamen adversarius exceptae pretio mortis exsolvit.
7.2
Hoc quoque percepto victae gentis ferocis triumpho, iterum in valle Titanum bellum immane suscepit, non minus adversus hostem, quam adversus naturam. Sitiens enim cum versaretur in bello, quod biberet non habebat: Quis mihi potum, inquit, dabit de lacu qui est in Bethleem ad portas. Erat autem inter lacum et sanctum David interfusus hostis, et media hostilium septa castrorum. Praeciderunt tres viri multitudinem adversariorum, et impleverunt aquam de lacu qui erat in Bethleem, et obtulerunt regi bibendam: sed rex noluit bibere, et profudit illam Domino. Dignum etenim tanto munere fuit, ut quae erat vividae virtutis insigne, fieret pietatis sacrificium. Dixitque dignam prophetico spiritu sententiam: Non contingat mihi hoc facere; ne sanguinem virorum qui abierunt ex animis illorum, bibam. Vicit ergo naturam, ut sitiens non biberet; et exemplum de se praebuit, quo omnis exercitus tolerare sitim disceret. Exercuit etiam subditos ad virtutis officium, ut etiam per pericula regali imperio voluntarii milites obtemperarent. Quod autem noluit bibere, declaravit probandorum militum se imperasse gratia, non sitis victum necessitate: prospexisse etiam ne cui regum bibendi usus alienis periculis quaereretur. Postremo piae vulnus conscientiae deprecatum, eo quod aqua tot virorum quaesita sanguine, suavitatem bibendi habere non posset, quae propositae mortis horrore constaret.
7.3
Quod si altius velis spectare, et introspicere mysterium, sitiebat David non aquam de lacu qui est in Bethleem, sed oriundum ex Virgine Christum in spiritu praevidebat. Volebat ergo bibere non aquam fluminis, sed potum gratiae spiritalis, hoc est, non aquarum sitiebat elementum, sed sanguinem Christi. Denique non bibit oblatam aquam, sed Domino fudit, significans sitire se Christi sacrificium, non naturae fluentum: illud sacrificium in quo esset remissio peccatorum, illum sitire se fontem aeternum, non qui periculis quaereretur alienis; sed pericula aliena depelleret.
7.4
Tot igitur operibus tam mirandis unius sanguinem tectum non credimus? Merito vox sanguinis Abel justi clamabat ad Dominum; quia nullis Cain impius bonis operibus tegebatur, quia 687 parricidalis erat, quia non confitebatur flagitium, sed negabat. David vero occiderat quidem virum minime reum; sed occiderat non studio crudelitatis impulsus, sed ut obumbraret pudorem, tegeret verecundiam concupiscentiae. Non audeo dicere quod vi criminis fuerit oppressus( neque enim oppressus est, qui scivit quemadmodum a ruina illa peccati se posset levare), dico tamen quod vi tentationis inflexus sit. Dixerat enim supra: Proba me, Domine, et tenta me: ure renes meos et cor meum. Et alibi: Ego autem dixi in mea abundantia, non movebor in aeternum. Et: Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas. Voluit eum subjacere Dominus tentationi, ne supra hominem sibi aliquid arrogaret; nam virtus in infirmitate consummatur. Neque enim cruento fecit affectu: nihil minus sancto Prophetae ascribi potest, qui etiam vita decedens suprema voce convenit Salomonem filium: ut innocentem sanguinem a se tolleret, quem fuderat dux ejus exercitus Joab, quando Abenner, cum de ineunda societate tractaret, dux licet adversarii agminis insidiis appetitus occubuit; quem flevit, et post luctum ejus ambulans, depositis infulis potestatis, exsequiarum justa curavit. Quo facto docuit etiam adversariis fidem promissam esse servandam, honorandam quoque et in hoste virtutem. Nonne tam miti suae haereditate pietatis, etiam hujus naevum detersit erroris?
7.5
Quam praeclarum autem, quod tribus oblatis sibi conditionibus quam vellet eligeret, quando numerato populo contraxit offensam, cum propositum esset utrum triennio famem super terram fieri vellet, aut tribus mensibus fugere a facie inimicorum suorum persequentium se, aut triduo fieri mortem in terra; tertium elegit, quod Domini se mallet, quam hominum committere potestati! Dominus enim cito miseratus ignosceret. Itaque sic ait: Angustiae sunt mihi valde in his tribus: sed magis incidam in manus Domini( quoniam magna est misericordia ejus valde) quam in manus hominum incidam. Hac humilitate, prudentia, mansuetudine fecit, ut verbis Scripturae utar, habere Dominum propriae commotionis poenitentiam. Denique sic scriptum est: Quia poenitentiam habuit Dominus super malitiam.
7.6
Quam vero illud etiam admirabile, quod Angelo ferienti plebem se obtulit dicens: Grex iste quid fecit! Fiat manus tua in me, et in domum patris mei. Quo facto statim dignus sacrificio judicatus est, qui absolutione aestimabatur indignus. Nec mirum si tali sua oblatione pro populo, peccati sui adeptus est veniam, cum Moyses offerendo se Domino pro plebis errore, etiam plebis peccata deleverit.
7.7
Texit igitur peccata sua, an non? Sed quis hoc neget, cum ipse docuerit Propheta, quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non imputentur a Domino? Peccatum remissum sibi 688 ipse docuit, sicut scriptum est: Delictum meum agnosco, et injustitiam meam non operui. Dixi, Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu dimisisti impietatem cordis mei. Si dixit, Pronuntiabo, et veniam meruit antequam pronuntiaret; quanto magis ubi de se pronuntiavit dicens: Iniquitatem meam ego agnosco, remissum est ei omne peccatum? Licet specialiter de hoc et Nathan propheta responderit: Et Dominus traduxit peccatum tuum.
7.8
Ergo et remissionem meruit iniquitatis, et texit charitate atque operuit peccata sua, et texit operibus bonis. Nec imputatum est ei peccatum, quia non fuit in eo dolus malitiae, sed lapsus erroris. Deinde quia non fuit improbitatis aestus, sed umbra mysterii. Et tamen confessus est delictum suum, agnovit iniquitatem, vidit lavacrum, et vidit, et credidit. Dilexit multum, ut nimia charitate tegere quemvis posset errorem.

Intertext edge

Open linked passage

Note