Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Commentarius in Cantica canticorum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6963 Coincac
1.1
PROLOGUS.
1.1
1545 1. Osculetur me osculo oris sui: non hic foeditatis incentiva, sed castitatis celebrantur mysteria; ubi spiritualiter agitur et affectuali quadam contemplatione de nuptiis et conjunctione Christi et Ecclesiae, increati spiritus et creati, carnis et spiritus. Circumcidamus ergo cor nostrum: nihil vile, nihil corporeum quaeramus; vile autem omne terrenum. Nihil ergo terrenum, nihil carnale, nihil saeculare, nihil corporeum, nihil leve atque mutabile in his eloquiis constituamus coelestibus: Eloquia enim Domini eloquia casta; ut in his coelestium mysteriorum immaculata et pudica sinceritas 1546 spiritali interpretatione resplendeat. Non adulterina quadam opinione misceamus terrena divinis, et illud inviolabile sacramentum propheticae visionis aut perennis oraculi, naturae nostrae aestimatione violemus: sive enim de osculis, sive de talibus, totum decet, quidquid defertur religioni; ut nullum obsequium quod proficiat ad cultum et observantiam Christi erubescamus: sicut in illa saltatione David ante arcam; non enim illa deliciarum comes fuit atque luxuriae saltatio, sed quod unusquisque corpus attollat impigrum, nec humi pigra jacere membra, vel tardis sinat torpere vestigiis. Hoc enim nos magisterium non invenimus, sed accepimus; sic instituit ordinem mystici carminis, doctrina coelestis. 1547
1.1
Osculetur me ab osculis oris sui; quia bona ubera tua super vinum, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Unguentum exinanitum est nomen tuum. Totus iste deliciarum locus ludum sonat, plausum excitat, amorem provocat. Ideo, inquit, adolescentulae dilexerunt te, et attraxerunt te; retro odorem unguentorum tuorum curramus. Induxit me rex in tabernaculum suum. Ab osculis coepit ut ad tabernaculum perveniret, atque illa impatiens dominici laboris exercitataeque virtutis, agitur ut aperiat manu claustra, in agrum exeat, in castellis maneat; in principio tamen retro odorem currit unguenti, cum in tabernaculum venerit, unguentum mutatura castellis. Denique quo evadat, vide.
1.2
Si murus, inquit, est, aedificemus super eum turres argenteas. Quae ludebat osculis, jam turres erigit, ut pretiosis sanctorum turrita fastigiis, non solum hostiles frustretur incursus, verum etiam bonorum propugnacula struat tuta meritorum. Etiam in his conjugiis temporalibus nubenti prius plauditur, quam imperatur; ne ante dura offendant imperia, quam blanditiis amor fotus inolescat. Bucula plausus cujusdam sonitum discit amare, cervicis ne recuset jugum; denique prius assuescitur verbo 1548 lasciviae, quam verbere disciplinae. Ast ubi colla subdiderit jugo, et habena constringit, et stimulus urget, et compares trahunt, et jugalis invitat. Sic etiam Virgo nostra debuit prius amore pio cudere; aurea thori coelestis fulcra mirari, et in ipso vestibulo nuptiarum et postes frondium sertis cernere coronatos, et chori strepentis interius haurire delicias; ne se prius dominico jugo timefacta subduceret, quam vocata inclinaret. Oportet enim ut gradus quosdam profectuum et ordinem noverimus, quid prius, quid consequens esse debeat: nam scire quid facias, et ordinem nescire faciendi, non est perfectae cognitionis, offendunt enim plerumque praepostera. Itaque quia quot homines, tot sententiae, si quid defecatum est in sermone nostro, omnes legant: si quid decoctum, maturiores probent: si quid modestum, pectoribus inhaereat, genas pingat: si quid florulentum, aetas florulenta non improbet. Debuimus sponsae excitare amorem; scriptum est enim: Diliges Dominum Deum tuum: debuimus in nuptiis crines sponsae calamistris quibusdam orationis ornare; scriptum est enim: Plaude manu, et percute pede: debuimus perpetuos spargere thalamos rosis.

Intertext edge

Open linked passage

Note