Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De Abraham
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 6947 Deabr
2.1.1
313 LIBER SECUNDUS. CAPUT PRIMUM.
2.1.1
Post expositum moralem sensum, ad profundiorem seu allegoricum transit: et quemadmodum animae praecipiatur ut exeat de terra sua, et de cognatione sua; nec non a quibus ad perfectam purgationem recedendum sit, explicat. Denique promissam Abrahae posteritatem refert.
2.1.1
Moralem quidem locum prosecuti sumus, qua potuimus intellectus simplicitate; ut qui legunt, morum possint sibi haurire magisteria: sed quia ex utraque parte acuta est acies gladii, ex utraque parte praeliaris; similiter verbum Dei, quod est acutius omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae, quocumque converteris, paratum invenies et opportunum, ut animam legentis pertranseat ad revelandum propheticarum Scripturarum aenigmata. Unde non absurdum reor referre ad altiora sensum, et per historiam diversarum personarum, virtutis formae quemdam processum explicare; maxime cum jam in Adam intellectus profundioris exordia degustaverimus. Adam etenim mentem diximus, Evam sensum esse significavimus, serpentis specie delectationem expressimus; sed ibi de summa beatitudine, et quadam naturali virtutum amoenitate per circumscriptionem sensus, et delectationis illecebram refluxus ad culpam est: hic autem profectum mentis speculari datur. Hoc enim Legislator provide egit, ut quemadmodum lapsum mentis demonstravit, ut illas erroris caveremus semitas: ita etiam processum mentis, et quemdam superiorem reditum significaret, ut quemadmodum infracta mens reformare se possit, cognosceremus. Purgaverat enim terram Dominus diluvii infusione, laverat humanae colluvionem fragilitatis: sed non satis erat ad virtutis profectum, nisi ut instrueretur homo quemadmodum se regeret et gubernaret, Abraham mentis loco inducitur. Denique Abraham transitus dicitur. Ergo ut mens quae in Adam totam se delectationi et illecebris corporalibus dederat, in formam virtutis speciemque transiret, vir sapiens nobis ad imitandum propositus est. Denique Abraham secundum Hebraeos, secundum Latinos pater dictus est, eo quod mens paterna quadam auctoritate, censione, et sollicitudine totum gubernet hominem.
2.1.2
Haec ergo mens erat in Charra, id est, in cavernis, obnoxia variis passionibus. Ideoque 314 dicitur ei: Exi de terra tua, id est, de corpore tuo. Exivit de hac terra ille, cujus conversatio in coelis est. Et de cognatione, inquit, tua. Cognati sunt animae nostrae corporis sensus. Dividitur enim in duo anima nostra: in id quod est rationabile, et in id quod est irrationabile. In eo autem quod est irrationabile, sensus sunt: ergo cognati sunt partis rationabilis, hoc est, mentis. Et de domo tua, inquit, exi. Domus mentis prolativum est verbum. Sicut enim paterfamilias habitat in domo sua, et in potestate habet quemadmodum regat domum suam: ita etiam mens in sermonibus nostris habitat, et gubernat verba nostra, et vis ejus ac disciplina in sermone elucet. Ut bonus paterfamilias a primo vestibulo domus aestimatur: ita etiam de sermonibus nostris mens nostra perpenditur. Denique etiam modulis vocis pulsat et revocat.
2.1.3
Ergo qui vult perfectam purgationem consequi, disjungat se ab his tribus, a corpore, a sensibus corporalibus, a voce, in quibus sunt omnes corporis passiones, et circumscriptiones sensuum, quibus decipimur et illudimur. In nullo enim horum trium bonum. Non in carne, quamvis Epicuri schola, plerique etiam voluptuarii disrumpantur laudantes corporis delectationem; neque in sensibus, qui saepe luduntur; neque in sono vocis, quae falsis plerumque animam demulcet cantibus, est perfectum bonum; haec enim corruptibilia: quod autem vere bonum, hoc incorruptibile. Manifesta autem fides. Mortuo etenim homine, caro corrumpitur, sensus pereunt, vox amittitur, remanet mens immortalis, incorpoream vitam recipiens. Unde in alteram terram vocatur plenam beatitudine, ubi non falsa pro veris, sicut in hac vita: sed vivam rerum cernat substantiam; eo quod excussa corporis, et sensuum, et vocis nebulosa quadam imagine, corruptibilem caliginem deponat, et revelata facie beatae vitae gratiam lustret obtutu.
2.1.4.1
Benedicam, inquit, te, et faciam te in gentem magnam. Immortalitem spondet, cum genus promittit. Genus enim immortale videtur esse, personae mortales sunt singulorum, ut hominum, ut equorum, ut apum. De quibus ait quidam:
2.1.4.2
Tamen multo illud melius quod gentem magnam dixit Ecclesiae perpetuam posteritatem, et generationem illam supernam, quae vere magna est, ut peccato moriamur Deo renascimur. 315
2.2.1
313 LIBER SECUNDUS. CAPUT II.
2.2.1
Post Abrahami exitum, Deus illi tamquam amico loquitur. Idem nobis proponitur ad imitandum; ut mens nostra ejus exemplo reformetur. Quare Lot cum illo egressus; quidve sexagesimo anno significetur. Quo tandem pacto sapiens animam suam possideat.
2.2.1
Exiit Abraham quemadmodum locutus est ei Dominus. Hinc ferunt gentiles septem Sapientum sententiam: Sequere Deum, quasi inventum suum; cum longe anterior, non dico, Abraham, sed Moyses fuerit per quem lex data est, dicens: Post Dominum Deum tuum ambulabis. Exivit ergo Abraham in quo non tam perfectio ejus, quam animae ejus devotio, et mentis libertas exivit de corporis vinculis, de illecebris delectationis. Denique sic habes: Exivit Abraham quemadmodum locutus est illi Deus. Supra habes, Exi, dixisse Deum, in quo apertum imperium jubentis expressum: hic habes quemadmodum locutus est illi Deus. Quasi quidam confabulationis affectus comprehenditur; omnia enim fecit quae statuta sunt. Ante factum igitur Deus dicit quasi obnoxio, post factum loquitur quasi amico. Amicus est enim Deo, qui facit quae imperata sunt. Unde et in Evangelio suo dicit Dominus Jesus: Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dico vos servos. Sed, ut dixi, processus viri sapientis propositus est nobis ad imitandum, scriptus ad experimentum, non perfectio. Adhuc enim reformat se mens in Abraham, quae in homine primo lapsa est. Et ideo per gradus et incrementa se colligit.
2.2.2
Unde et addidit: Et exivit cum eo Lot, hoc est, declinatio. Id enim nominis significat interpretatio; eo quod ut viantes incognitam carpentes viam, semitis aliquibus saepe falluntur, ut a directo deflectant tramite; et tamen si prudentes sunt, non deviant, sed cunctabundi licet, regionis ipsius contuitu viam colligunt: ita et Abraham nutabundus quidem, tamen tramitem veri sequebatur. Ducebatur plerumque falsa specie bonorum, sed non penitus inclinabatur. Perfecti est enim non deflectere, prudentis non penitus declinare. Solus autem ille numquam deflectit, de quo scriptum est: Ecce virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel: butyrum et mel manducabit, priusquam sciat aut proferat mala, eligat bonum; quoniam priusquam sciat puer bonum aut malum, non credet malitiae, ut eligat quod bonum est. Hoc Abraham facere non poterat, ut prius bona eligeret, quam mala sciret. Sed praeceptis inhaerebat coelestibus, ne declinaret a vero. Ideo etiam septuaginta et quinque annorum describitur exisse de Charra, quod septuagesimo perfecto remissionis numero sensus is sit qui possit inflecti. 316 Delectationes enim horum sensuum faciunt, ut non semper erecta sit mens nostra, sed aliquando se inflectat; ut non intra cavernas corporis, sed se intra latibula voluptatis abscondat.
2.2.3
Tamen etiam in his cuniculis positus ita evasit, ut sumeret uxorem suam, et nepotem, et omnem animam quascumque possederat in Charram. Prudentes enim et continentes virtutis atque animae possessores sunt, decorem morum mansuetorum eligentes. Qui autem amatores corporis sunt, delectationibus ejus irretiuntur; quia irrationabilium in corporis habitudine omnis virtus est, rationabilium autem in virtutibus animae ac disciplinis. Propterea scriptum est, quia possidebat animam suam, tamquam liberam regens, et nulli servituti obnoxiam. Hoc ergo habet intentio doctoris; eo quod etiam in illis diverticulis et anfractibus constitutus, vel adhuc aevi recentioris, vel nondum perfectioris disciplinae, vel loci patentis ad vitia habitavit non ita inflexus ad culpam, ut demigrare non posset. Denique mentem suam ab illa lubrica possessione defendit et transtulit.
2.3.1
313 LIBER SECUNDUS. CAPUT III.
2.3.1
Perambulat Abraham usque ad Sychem, quae vox exercitationem denotat. Ibi Deum quem dum esset Chaldaeus videre non potuerat, cernit: cui aram quidem exstruit, sed non sacrificat; et qua de causa? Iterum tamen excitata ara nomen Domini invocat.
2.3.1
Et perambulavit, inquit, Abraham usque ad locum Sychem, ad quercum altam. Nonne videntur superflua esse, nisi rationem requiras, cum et altitudinem quercus non praetermiserit? Sed ubi ratio est, nihil superfluum. Sychem enim vel humerus, vel cervix significatur, quod est laboris et exercitationis indicium. Unde et Jacob vir exercitatus filio suo Joseph eam praecipuam dedit. Ergo quia neque sine dote naturae exercitatio ipsa per se perfectionem conferre potest, et naturae gratia destituitur, si desit exercitatio( est enim ingeniosi adminiculum diligentia) inducitur is vir ad cujus imitationem formaris, ad naturae gratiam adjuncta exercitatione, ita fundatior et excelsior factus, ut usque ad quercum altam pertransiret. Quae arbor ut alta, ita etiam robusta indicio est non facile animam sancti Abrahae saeculi hujus procellis esse curvatam, sed mansisse sublimem; ut se a terrenis inquisitionibus ad altitudinem divinae cognitionis elevaret.
2.3.2
Denique continuo apparuit illi Deus. Nusquam superius habes quod visus esset illi Deus. Unde liquet eo referendum, quia quamdiu Chaldaeus fuit, hoc est, non solum in regione, sed etiam in opinione Chaldaeorum, non poterat Deum videre quem intra mundum quaerebat. Chaldaei enim mundum superiorem Deum dicunt, 317 et etiam sticarum domo, et stellarum cursu ferri asserunt ea quae terrena sunt, et quodam vinculo coerceri. Unde et Deos stellas appellaverunt, eo quod eas dominatum quemdam habere supernum credant, quia quaedam stellis ad terrena compassio est. Oportuit autem eos aestimare, quia quod compatitur, non imperatorium jus nec dominatum, quasi Deus, possit habere in eis quorum aegrescit compassione; cum sit et ipse mortalis et corruptibilis. Mundus quoque cum sit factus, utique ipse Deus non est, sed operator et conditor ejus. Ergo mens quamdiu Chaldaicis erroribus inflectitur, non videt Deum, quem in his quaerit quae videntur, non in his quae non videntur: quae autem videntur, temporalia sunt; nam quae non videntur aeterna. Sed non temporalis Deus: non igitur videtur. Non ergo mens ea videt Deum, quae disciplinam Chaldaerorum sequitur. Unde nec Abraham primum videbat. Quomodo autem poterat videre eum, supra quem alterum esse arbitrabatur? Ubi vero ad aliam demigravit non regionem, sed veram religionem paratam humilitati, hoc enim significat Chanaan, tunc Deum videre coepit, et eum cognoscere esse Deum cujus invisibili virtute advertit omnia regi et gubernari. Hoc ergo Scriptura docet, quia Abraham a stellarum observatione demigrans Deum vidit.
2.3.3
Confirmatio testimonii adjungitur; quia in loco aram Domino aedificavit ei qui sibi apparuit. Impressus est enim typus iste validus in anima ejus, et manifesta fides veritatis: suppetit enim grato viro memoria, ingrato irrepit oblivio. Illi haerent a quibus adjuvatur, isti labuntur omnia quae conferuntur. Statuit autem aram, sed non sacrificavit. Posset movere, nisi meminisses processus mentis hujus, Scripturae serie servari. Et ideo spectabat a Deo genus discere sacrificandi. Advertebat enim irrationabilis animantis et mutae pecudis sacrificium dignum divino cultu hostiam non videri. Nondum in Isaac typum cognoverat passionis futurae, nondum Melchisedech dederat ei benedictionis gratiam, ut ista cognosceret.
2.3.4
Recessit, inquit, inde in montem, contra Orientem Bethel. Incrementum devotionis montis significat eminentia, cujus ascensio indicium est uberioris processus. Contra Orientem ideo, quia prophetabat venturum justitiae solem; quod illic Sapientia pararet sibi domum, et inde per virginem suum praedestinaret exortum. Volebat ergo cognoscendorum jam mysteriorum lumen accipere. Sicut enim sole mundus ita splendore sapientiae tota mens illuminabitur. Meritoque posuit contra Orientem Bethlehem. Domus 318 enim Dei dicitur Bethlehem, in qua natus est Christus. Unde ait per prophetam Deus: Et tu, Bethlehem, non es minima inter principes Juda; ex te enim exiet princeps, qui regat populum meum. Non dixit contra Bethlehem, sed tabernaculum ipsum Bethlehem appellavit. Ecclesia enim justorum est tabernaculum. Jam illa quis non miretur mysteria, quod Bethlehem juxta mare Galilaeae est ab Oriente. Etenim vel anima quae meretur templum Dei appellari, vel Ecclesia tunditur saecularium curarum fluctibus, sed non subruitur: caeditur, sed non labefactatur, commotiones fluctuum et insurrectiones passionum corporalium facilis premere ac mitigare. Spectat aliorum naufragia, ipsa immunis et exsors periculi, parata semper ut illucescat sibi Christus, atque ejus illuminatione jucunditatem acquirat sibi. Sicut enim oculi pascuntur primo diei lumine: ita etiam mens nostra alitur inventis sapientiae, et quibusdam ejus radiis videtur splendescere. Visibilis enim solis radiis terrae vaporantur: invisibiles autem radii cordis nostri penetrant interiores recessus.
2.3.5
Iterum aedificavit aram, et invocavit in nomine Domini. Processus fidei in Domini invocatione significavit. Hoc adjecit superioribus.
2.4.1
313 LIBER SECUNDUS. CAPUT IV.
2.4.1
Abraham ubi commoratus esset in deserto quo mentis tranquillitas adumbratur, in Aegyptum quae tentatio est, descendit fame compulsus. Cur ibi Saram sororem appellaverit, non uxorem? Hanc dum Pharao cum objurgatione marito reddit, mentem continentiae renuntiantem signat.
2.4.1
Et abiit Abraham, et demoratus est in deserto. Tunc probatur mens, quando in quodam deserto est, ubi nulla cupiditatum lascivia, nulla abundantia pecuniae, nullus sumptus luxuriae. Utinam in hoc deserto esse possim, destitutus ab omni incentivo cupiditatum, derelictus ab omni delinquendi studio, exspoliatus jactantia et tumore. Sed quia vel Deus nos tentari patitur, vel tentator incursat, cum sibi videtur in deserto mens esse quieta ab omni terrenarum voluptatum appetentia, in Aegyptum impellitur, ubi compungi possit. Stimulus enim mentis caro nostra est, et passiones ejus compunctiones sunt nostrae. Ipsa est Aegyptus nostra, hoc est, caro nostra, ipsa est afflictio. In hanc descendit mens nostra, quando cogitat quae carnalia sunt. Tunc autem ascendit, quando invisibilia desiderat. Ideo et Abraham dicitur descendisse in Aegyptum, ut affligeretur. Patitur hoc mens nostra, interdum separat se a copore, secernit ut singulariter agat, incorporalibus intendere atque 319 adhaerere cupiens. Interdum propter colligationem animae et corporis inclinatur ad carnales voluptates quibus infirma subjicitur, fortior non tenetur. Afflictationes igitur forti viro coronae sunt, invalido infirmitates sunt. Unde et ille non timebat afflictationes quibus probaretur merito, qui dicit: Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullamque requiem habuit caro nostra: sed in omnibus sumus afflictati: foris pugnae, intus timores.
2.4.2
Sed ut descenderet in Aegyptum fames coegit. Exoritur enim saeva mentis fames, quando appetentia carnis hujus exundat, et exspectatae aquae saluti adversae sunt. Redigunt nos in angustias corporis, cum habendi cupiditas irrepit, luxuria suavitati est, cordi jactantia. Tentamur omnes. Inflectitur etiam sobrius animus, descendit in Aegyptum, hoc est in afflictionem corporis. Sic tamen descendit, ut quasi advena ad tempus incolere, non quasi civis possidere videatur. Justus enim dixit: Advena sum in terra hac. Et alibi: Heu me, quod incolatus meus prolongatus est.
2.4.3
Descendens autem Abraham in Aegyptum, hoc est, ad feros et barbaros mores, qui virtuti deferre nescirent; ne nocerent per invidiam, dixit Sarae, ne se uxorem ejus diceret, sed sororem appellaret. Et hinc grande virtutis mysterium, cui cito invidetur. Et ideo ut invidiam reprimat, humiliorem se praestare debet. Non sibi principatum super omnes vindicet: non sibi soli sapientiam quasi praecipuam arroget. Haec est quam sibi Salomon uxorem acquisivit. Uxor enim praecipue est uni debita. Itaque omnes cupiunt tali se copula dignos videri, ut doleant aliquem sibi praeferri. Quis tanta solus potiatur pulchritudine? Soror autem quodam vel jure germanitatis, vel nomine plerisque sociatur. Et ideo verum amatorem suum integrum ab injuria reservat.
2.4.4
Unde videntes eam Aegyptii, qui non possent discernere, nec virtutis formam cognoscere, vulgari aestimantes judicio, induxerunt ad tyrannum, hoc est, ad mentem superbam quae pondus sapientiae non sustinuit, et ideo afflictata est. Etenim cum animam improbam virtutis intraverit sermo, redarguit eam culpae, errorisque pudore afficit, et prolapsionis torquet dolore. Namque dum in quadam sumus delinquendi libidine, nebulis quibusdam insipientiae mens obducitur, et fumo quodam iniquitatis oculi ejus caligantur; ne videat eorum, quae concupiscit, deformitatem. Sed cum omnis nebula transierit, et sapientiae fulgore fulserit, gravia tormenta exercentur in quodam male conscii secretario. Itaque gravior nostra mens judex est conscientiae reatu, et judicio poenitentiae. Quod si vel aegra per culpam, vel invalida per infirmitatem, non potuerit ferre ac perpeti virtutis praesentiam, dimittit eam, atque a se relegat, nec patitur eam volvi in se, et adhaerere cogitationibus suis. Et ut infirmiores oculi lucem refugiunt, ita mens invalida sapientiae fulgorem non sustinet. Tales erant Geraseni 320 qui rogabant ut transiret de finibus eorum Dominus Jesus( Matth. VIII, 34).
2.4.5
Denique et iste rex Aegypti ait ad Abraham: Quid hoc fecisti mihi? Quare non dixisti mihi, quia uxor tua est? sed dixisti quia soror tua est, et sumpseram mihi uxorem. Et nunc ecce mulier tua ante te, accipe, et recurre hinc. Intueamur animo intemperantem aliquem qui intuitus castitatis gratiam quodam captus ejus decore sequendam putet. Deinde pedissequas ejus nesciens quibus comitata incedit, et stipata advenit, sobrietatem scilicet, modestiam ac verecundiam, parcimoniam cibi, fugam lasciviae, procacitatis, petulantiae, cautionem seriam, sollicitam custodiam, subito aut ebrietatis succensus calore, aut ipsius carnis aestu, aut occursu formae decentioris nequaquam se teneat, nec legi carnis repugnet; nonne dicit: Putavi rem faciliorem, castimoniam sequi: supra humeros meos, supra vires meas est. Rarus cui ista jungantur. Vale, castitas, recede, recede de finibus sensuum meorum. Recurre cito eo unde huc venisti: non sustineo praesentiam tuam, affligor gravibus quaestionibus, dum tenendam te arbitror, quam tenere non possum.
2.4.6
Conversus deinde ad aliquem monitorem sui, qui studuerit in ejus mentem inducere assuetudinem castimoniae, allegans non arduam fore, nec impossibilem, sed pluribus sociam, finitimam studiosis, convenientem voluntariis, Quid hoc, inquit, fecisti mihi? Quare non dixisti mihi quia uxor tua est? Hoc est, quae non perfunctorie, sed legitimo teneatur conjugio, secum maximam vehat dotem, quae invehat gravia onera matrimonii, et durae fenus conjunctionis: sed dixisti sororem, nullis astrictam legibus, et naturae sociam, non jure aliquo dotalis census superbam ac potentem. Itaque imprudens onerum ejus copulandam eam mihi et tenendam putaveram, sed intellexi quod pondus sit in ea et sarcina. Ecce mulierem tuam, id est, ecce persuasio tua ante te, accipe, et recurre. Nolo ante me sit, nolo in meis cogitationibus. Tolle te hinc cum tuis consiliis, cum tua admonitione, cito tolle, cito recurre, moras tuas non fero, afflictiones sunt mihi: satis est, quod ante deceptus sum. Et misit alumnos suos quibus vagatur plerumque mens intemperantior, volvens animo cogitationes luxuriae, ambitionis, avaritiae, et diversas illecebras offendens; ut eliminarent, ac longe propellerent castimoniam, ne recursum faceret in eos fines quibus fuerat expulsa; quo secura jam et arbitrii serioris libera, in peccatis suis redargui non formidaret. 321
2.5.1
313 LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
2.5.1
Discedit Abraham ex Aegypto cum Sara uxore, ac suis omnibus, hoc est, veris animae divitiis. Ejus reditus in Bethel quid significet? Quidve Lot auro et argento dives non dicatur?
2.5.1
Discessit itaque Abraham inde habens secum uxorem suam Saram, hoc est, principalem, non servientem. Ideo et dicitur illi: Audi Saram uxorem tuam. Quae enim servitio delictorum se exuit, principatum habet, non servitutem. Mens ergo validior principalem virtutem secum habet, hoc est, imperitantem corporis sensibus, non obedientem. Quae de Aegypto secum omnia retulit, nihil ibi disciplinarum suarum amisit. Non colorata est intemperantia, insolentia, flagitiorum immodestia, non exspoliata est amictum sedulae sobrietatis, non exuta vestimento pudoris.
2.5.2
Erat dives valde, ut pote cui nihil bonorum deerat, quae non alieni erat appetens, quae nullius indigebat, quod suum dici vellet. Hoc est enim esse divitem, habere quod satis voluntati sit. Mensuram enim frugalitas habet, census non habet, cujus modus in arbitrio quaerentis est. Erat autem dives pecoribus, argento, et auro. Quid sibi hoc vult? Non mihi videntur in homine justo saeculares divitiae laudari. Unde in pecoribus corporales sensus intelligo, quia et ipsi irrationabiles sunt; in argento sermonem, in auro mentem. Merito dives erat Abraham, quia regebat sensus irrationabiles. Denique et domuit, et mansuetos fecit, ut fierent rationabiles. Habebat sermonem fidei colore splendidum, purgatum spiritalis gratia disciplinae: habebat mentem plenam prudentiae. Et ideo auro comparatur mens bona; quia sicut aurum caeteris praestat metallis, ita mens bona in homine caeteris potior est humanae substantiae portionibus. In tribus igitur census sapientis, in sensu, sermone, mente: gradus quidam per ordinem factus, sicut etiam in Apostolo legimus: Manet autem spes, fides, claritas, tria haec, major autem his est charitas. Et mens igitur major est; quia ipsa est quae molit spiritale frumentum, ut purgationem sensuum, sermonumque proferat. Servatur ubique persona sapientis viri.
2.5.3
Denique eo inducitur rediisse Abraham, hoc est, in Bethel, unde in Aegyptum descenderat, ut agnoscamus quod etiam justi in domo Dei positi, et verbo Dei intenti tentantur quidem saecularibus afflictationibus; sed non alienantur a domo Dei, et a custodia praeceptorum coelestium. Suis contentos esse finibus, non extolli divitiarum copiis, et rebus secundum gratiam voluptatum fluentibus, hoc esse mentis optimae: meditari semper principium et finem, eo procedere, et inde ingredi, hoc esse bonum. Bonum 322 autem sapientia est. Nemo enim bonus, nisi unus Deus. Ab eo procedimus, creati per ipsum: ad eum revertimur, quia cum Christo esse multo melius. Et ut scias quia bonum est congruere principium et finem, ipse ait bonus Jesus: Ego sum Α et Ω, principium et finis.
2.5.4
Mens igitur nostra cum ipso semper sit: ab ejus templo, ab ejus verbo numquam recedat. Semper in lectione Scripturarum sit, meditationibus, orationibus; ut sermo ejus qui est, semper operetur in nobis, et ut quotidie procedentes in Ecclesiam, vel domesticis incubantes orationibus, ab ipso incipiamus, et in ipso desinamus. Ita totius hic vitae nostrae dies, et cursus diei ab se sumat principium, et ipsi desinat. Sicut enim a principio vitae credere, et initiari Deo, salus est: ita perseverantia usque in finem necessaria est. Est autem mentis optimae diligentia; ut verbo Dei intenta nihil faciat irrationabile, unde tristitia subeat: ut jugiter actuum suorum bene conscia, laetitiam bonae servet conscientiae. Quod enim bonum hoc sine timore et sine tristitia est, id est, securitatis plenum et gratiae. Possessio enim justi gratum esse Deo: insipientium autem nullus gradus. Ideo Esaias, appropinquante bono, ait: Fugiet dolor, et tristitia, et gemitus. Joannes quoque in Apocalypsi: Et ipse, inquit, Deus cum illis erit, et delebit omnem lacrymam de oculis eorum, et mors non erit amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor ulterius. In resurrectione enim justorum laetitia jugis erit et gratia, cum illud bonum coeperit esse cum sanctis suis, quando requiescent in sinu Abrahae, positi in ejus tabernaculo, quod inter domum vel sermonem Dei et gratiam fixum est: significans innocentiam fidelium agere gratias auctori suo, qui non habent unde eos poeniteat in hoc mundo fuisse.
2.5.5
Factis itaque simplicibus Abrahae magnarum institutionum documenta explicantur. Merito dives, qui etiam disputationes philosophorum divites facit, qui de ejus actu praecepta formarent sua.
2.5.6
Ejus ergo divitias Scriptura expresserat: supererat cognoscere utrumnam Lot quoque nepos ejus, et ipse ut pote ejusdem successionis, dives fuerit: sed Scriptura eum pecoris tantum abundantem asserit. Denique sic habet: Et Lot qui simul ambulabat cum Abram, erant oves et boves, etc., tabernacula. Non habebat argentum, quia nondum justus. Etenim argentum ignitum lingua justi. Non habebat aurum, quod habebat ille qui vidit Christi posteriora, de quo scriptum est: Et posteriora ejus in specie auri. Vidit illum Abraham, sicut testatus est Dominus dicens: Abraham diem meum vidit, et gavisus est. Et ideo auri speciem habere meruit et possidere. 323
2.6.1
313 LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
2.6.1
Quo sensu scriptum sit: Et Lot qui ambulabat cum Abram, itemque: non capiebat eos terra. De pastoribus, et rixa inter eos orta, quam sedare conatur Abraham. Idem cum frustra Lot retinere tentasset, illum cum bona gratia dimittit. De imperitia ac insolentia Lot in eligendo; deque Sodomitarum peccatis.
2.6.1
Nunc illud nequaquam praetereundum arbitror, quod videtur etiam doctiores movisse; qua ratione sic scriptum sit: Et Lot qui ambulabat cum Abram; quasi alter esset Lot qui non ambulabat cum eo, secundum quod accepimus. Et putant plerique non solvi quaestionem. Ergo ut illis satisfaciamus, et a regula Scripturae non recedamus, unam personam dicimus, duo negotia, quod in uno eodemque viro duae res significantur: numero unus est, officio duplex. Declinatio enim dicitur Lot, sicut habet Latina interpretatio. Declinat autem quisque aut bonum aut malum. Cum ergo Lot declinaret malum, hoc est, errorem, flagitium, crimen, jungebatur patruo: cum declinaret bonum, hoc est, justum, innocentem, sanctum, religiosum, sociabatur flagitio. Bene ergo dixit: Et Lot qui ambulabat cum Abram; quia adhuc non elegerat Sodomam, non habitabat cum flagitiorum auctoribus. Postea enim coepit habitare in Sodomis. Ideoque quasi a seipso mutatus, velut alter accipitur; non solum a justo viro, sed a seipso desciscens.
2.6.2
Denique quia studio jam deflecti coeperat a patruo, Non capiebat eos terra. Nulla enim spatia possunt satis esse discordibus: quietis et pacificis etiam angusta abundant: dissonis moribus etiam spatiosa arctantur. Et quia a principio dixi mentem hic formari hominis, quae a principio imperfecta fuerat, sed per incrementa et gradus quosdam proficit, ideo ait: Non capiebat eos terra: hoc est, una anima motus diversos non recipiebat naturaliter sibi repugnantes. Potest tamen fieri ut interdum non omnia in uno eodemque perfecta sint; possit tamen aliqua vitia sua operire, vel motus suos temperare: si aut plura bona sint quibus pauciora vitia operiat: aut repentinam commotionem consilio maturiore reflectat. Verum si ex utraque parte plura concurrant dissona ac repugnantia, habitatio discrepantium virtutum ac passionum in una anima solvatur necesse est. Figurate ergo animam secundum physiologos terram appellavit. Nam et Salomon ait: Tamquam agricultura homo imprudens; quae si fecunda sit opimis segetum fructibus, abscondere potest spinas: sin vero spinae concurrant aristis, secandi nulla est copia.
2.6.3
Qui igitur pastores sint, et quorum animantium, et quae rixa inter pastores Abrahae et inter pastores Lot consideremus. Pastores sunt magistri gregum, vel diligentes et sobrii, non sinentes agrorum culta obteri pedis vestigio, atque aduri sentibus: vel negligentes et remissi, qui non revocent pecus suum, quo herbosa et 324 non fructuosa pascatur, sed libere vagari per varios agri fructus sinant. Istorum ergo pastorum solers custodia necessaria est; ne forte ascribatur diligentibus, quod evertit negligentium incuria. Sed quia non sermo de visibilibus, ideo cujus pecoris pastores sint prius consideremus. Pastores hos definire possumus. Pastores, inquit, jumentorum. Jumenta autem sensus corporis irrationabiles significari accepimus. Qui sunt ergo pastores sensuum, nisi praeceptores, et quasi quidam rectores gregum, duces eorum, vel monitores alicujus sermonis, vel mentis nostrae cogitationes? Qui si pastoralis disciplinae gnari et tenaces sunt, non permittunt longius sensuum gregem vagari, et inutilibus aut noxiis inhaerere pabulis: sed provido ductore revocant, et frenos rationis admovent, atque obsistunt renitentibus. Mali autem praeceptores, vel inutilis disceptationis, permittunt eos impetu suo ferri, et in praeruptum ac periculum ruere, et culta obterere, fructuosa depasci; ut si qui sunt in eadem anima virtutum hujuscemodi fructus, eos quoque dissipent. Hinc ergo cogitationum nostrarum discordia. Cum caro repugnat adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, non mediocris pugna est, quando ipse Apostolus vas electionis dominicae dicit: Video legem carnis meae repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quod est in membris meis. Sedare hanc pugnam ipse nequiverat, et ideo ad Christum confugit dicens: Infelix ego homo: quis me liberabit de corpore mortis hujus? Hoc est, ne delectationibus carnis adhaeream. Quis igitur est qui his me solvat vinculis, et liberum societ Deo, sensusque ad sobrietatem animae magis detorqueat, quam ad corporis temulentiam? Sed quia inter homines tantum non potuit rectorem invenire, conversus ad Deum: Gratia, inquit, Dei per Jesum Christum Dominum. Si fortior suis non commisit viribus, quod corpus mortis evaderet, sed auxilium quaesivit a Christo; quid nos facere oportet infirmiores? Hanc pugnam gravem esse cognovit Abraham, et ideo in principio cavendum putavit. Sapienti enim pacis est studium, imprudenti amica jurgia.
2.6.4
Non sit, inquit, rixa inter me et inter te, et pastores meos et pastores tuos; quia homines nos fratres sumus. Patruum legimus Abraham, et Lot ejus nepotem; quomodo eum fratrem appellat? Sed adverte quia causas concordiae sapiens adhibet. Unde praemisit, Homines nos sumus. Omnes autem homines unius naturae partus sunt, intra ejus concepti viscera, et uno foti atque effusi utero. Unde nobis jure quedam germanitatis velut fratres connectimur ab uno patre conditi, et una matre tamquam fratres uterini editi. Et ideo cum simus rationabilis naturae soboles, tamquam uterini nos diligere debemus amore mutuo, non impugnare ac persequi. Multo autem verius ad unam animam refertur; cujus rationabile cognatos habet, ut supra diximus, sensus irrationabiles: quod autem rationabile, virtutum habet copulam. Unde fraterna 325 quadam sibi copulantur necessitudine vitia virtutesque hominis; quia illa carnalis istae rationabilis animae sunt. Caro autem atque anima veluti quadam lege sociantur conjugii, ex quibus homo constat. Homo igitur velut portiones suas foederare debet, atque ad pacem cogere. Sed quia nemo erat tantus qui carnem vinceret; ideo, Venit pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua, legem mandatorum edictis evacuans, ut duos conderet in semetipso, in uno novo homine faciens pacem, ut conciliaret utrosque in uno corpore Deo, per crucem interficiens inimicitias in semetipso. Recte igitur se ut hominem infelicem dixit Apostolus, qui tantum bellum intra se pateretur, quod non possit restinguere. Denique cum de una portiuncula passionum, hoc est iracundia, diceret Salomon: Melior est, inquit, sapiens forti: qui autem iracundiam continet, melior est quam qui urbem capit. Beatus igitur qui hoc bellum evaserit etiam non advena et peregrinus, sed civis sanctorum et domesticus Dei, quem in terris positum terrena non quatiant.
2.6.5
Hunc affectum servare cupiebat Abraham. Itaque ut vir pacificus ait primo: Non sit rixa inter me et inter te. Inde ait: Et inter pastores meos, et pastores tuos. Tertium posuit: Ecce, inquit, tota terra ante te, hoc est, si non potest convenire, cedo omnibus, totum cape, si de loco aut possessione dissensio est. Quod si moribus non convenit, discede a me. Quanta ante praemisit, ne cogeretur discedere? Sed etiam hoc virtutis ac disciplinae est. Dixit enim ante nos vir ex Philosophiae profectus disciplina, quatuor haec bono viro inesse: Ut elaboret primum ut omnes sibi amicos faciat: secundum, ut si non potest amicos facere, certe nec inimicos: tertium, ut si nec istud suppetit, ex sententia discedat: quartum, si quis cedentem persequatur, vindicet se, ut potest. Sed illa tria superiora in Abrahae non sermonibus nudis, sed vires operibus agnoscimus.
2.6.6
Quartum autem non ita est, quando etiam circa cedentem servavit affectum parentis; ut eum non solum non persequeretur, sed etiam captum erueret ac liberaret. Denique Apostolus cum tria illa doceat, quartum praeceptis suis solvit, quod addiderat Philosophia. Ait enim cum pacificum populum Dei informare vellet: Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: deinde si hoc non potest, certe, nec discordias, nec inimicitias. Ideoque addidit: Non vos vindicantes, charissimi, in quo et tertium illud excluditur, ut vindicare nos nequaquam velimus: Sed date locum irae. Habes et quartum, ut discedas magis, et vindictam Deo committas, quam tibi exigas; quamquam et hoc secundum legem magis dictum voluit videri. Nam secundum Evangelium supra habes: Benedicite eos qui vos persequuntur. Habemus haec praecepta ad Timotheum in secunda epistola: Propter quam causam, inquit, admoneo te, ut resuscites gratiam Dei quae est in te per impositionem manuum 326 mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. Et iterum: Tu autem, fili charissime, fortitudinem cape in gratia. Habes ergo primae praeceptum sententiae ut erga omnes gratiam locet: deinde si non potest praeceptis suis omnes acquirere, caveat ne verbis aliquos exasperet, hoc est, ne inimicos faciat. Unde ait infra: Haec commoneo, testificans coram Deo, noli verbis contendere, in nihil utile, nisi ad subversionem audientium. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Pulchre post pauca subjecit, et causam praestitit, quam Philosophia non vidit: Cum modestia, inquit, corrigentem eos qui resistunt, ne quando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem. Ad tertium quoque illud, ut discedamus ab eis cum quibus nobis convenire non potest, habes additum, cum praecepit ut loquatur quae decent sanam doctrinam, deinde pugnas legis declinet, hoc est, primum gratiam seminet, deinde nullo litigando avertat: tertium est ut haereticum hominem post unam correptionem devitet; quia subversus est qui hujusmodi est, et delinquit, cum sit a semetipso damnatus. Quam argute suo judicio damnatum nostrae ultioni subtrahit, quasi indignum in quem vindicetur! David autem evidenter studium vindictae amovet dicens: Si reddidi retribuentibus mihi mala.
2.6.7
Ergo mens viri sapientis ejusdem animae vel lapsus, vel irrationabiles motus studet corrigere, sibique conjungere. Potest enim fieri ut quae interdum displicent, emendentur cum gratia. Effusio patrimonii si recidatur, habet liberalitatem sine dispendio. Verecundia interdum remissior est; si confirmetur, habet et pudoris gratiam, et propositi constantiam. Commotio si temperetur, indignationis horrorem deponit, assumit laudem vigoris. Quod si emendare non potest, non exasperet intemperantia. Deprehendit ardorem libidinis quam conjugio coerceat, nedum quaeritur continentia, obrepat impudicitia. Ideoque bonorum magister: Dico, inquit, non nuptis et viduis, bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego. Quod si se non continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri. Sunt aliquae mulieres immaturo destitutae maritorum obitu, et se continere nequeunt. Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario. Quod si aliquae deliciae delectant, et luxuriari in Christo volunt, viduitatis affectantes gloriam, germanitatem autem non custodientes, eas devitandas judicat, ut habes scriptum: Adolescentiores viduas devita.
2.6.8
Recte igitur Abraham cum bona venia voluit nepotem dimittere, quem deflectentem a se tenere non poterat. Sic et mens bona a praecipiti et dimerso irrationabilium lapsu secernat se ac separet. Si tu, inquit, in sinistram, ego in dexteram: vel si tu in dexteram, ego in sinistram, hoc est, quae tibi in dextera sunt, mihi in sinistra sunt: et quae tibi in sinistra, mihi in dextera sunt. Viro enim imprudenti in dextera sunt, quae sunt 327 corporis: ea praefert, ea constituit in meliorem partem, divitias quoque et honores praeponit: at vero immortalitatis adipiscendae gratiam ad sinistram habet, quae sapienti ad dexteram est. Longitudo enim vitae in dextera ejus. Omnesque animae virtutes insipiens vir in sinistram ejicit: prudens autem vir has sibi ad dexteram locat; quae autem corporis, in sinistram.
2.6.9
Et levavit, inquit, Lot oculos, et aspexit omnem regionem Jordanis. Deflectentibus a vero amica jactantia est. Denique ut Abraham humilius, qui electionem obtulit: ita Lot insolentius, qui electionem usurpavit. Virtus se humiliat, extollit autem se iniquitas: qui se debuit committere maturiori, ut esset tutior. Denique eligere nescivit. Nam primo levavit oculos, et aspexit regionem, hoc est, illam rem quae non esset prima ordine, sed tertia, hoc est novissima. Prima sunt enim quae sunt animae bona: secunda, quae corporis, id est, salus, virtus, pulchritudo, formae gratia: tertia sunt, quae accidunt, hoc est, divitiae, potestates, patria, amici, gloria. Regio igitur tertio loco ponitur; est enim res habitationis.
2.6.10
Vidit igitur regionem quae irrigabatur, priusquam everteret Deus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Dei, et terra Aegypti, usque dum venias Zothopa. In quo nisi diligenter intendis, numquid in ea errasse eum dicere potes, quod elegit vicina Jordanis, et ea quae irrigabantur sicut paradisus Dei? Non utique secundum litteram. Sed cum Jordanis descensio dicatur, descendit qui deseruit virtutis consortium, et speciem elegit, non veritatem. Paradisus perfectae beatitudinis amoenitas est, vel animae fructuosae fundamenta, in qua sapientiae sint, justitiae caeterarumque virtutum plantaria. Terra autem Aegypti corporalem substantiam significat, cujus plantaria sunt sensus, et passiones corporis. Sicut enim vireta virtutum fontem habent Christum, et spiritalis ubertatem gratiae, quo exuberent: ita intemperantia fons quidam est passionum corporalium, quo aluntur superflua.
2.6.11
Pulchre autem ait Scriptura: elegit sibi Lot, hoc est, declinatio; quia posuit Deus ante nos bonum et malum, ut unusquisque eligat quod velit. Non eligamus ergo quod specie videatur jucundius, sed quod veritate praestet; ne cum sit nobis tributa optio ut sequamur potiora, levemus oculos inflexi falso amoenitatis decore: veritatem autem naturae velut deflexis obtutibus obumbremus.
2.6.12
Quod autem homines in Sodomis saevi erant,, et peccatores in conspectu Domini valde, non mediocris hic est oeconomia, ut advertas mitem Deum gravi peccatorum moveri acerbitate ad ulciscendum, nec immerito non potuisse exorare Abraham Sodomitanis veniam, quia supra modum flagitiosi erant. Plerique sunt quo nequiores, eo tectiores, qui hominum subterfugiunt indaginem, ubi res sine arbitro geruntur, aut falso testimonio justus circumvenitur. Manet tamen ante Deum justus, etiamsi condemnetur 328 ab hominibus; quia Deus non judiciorum exitus, nec cum intextis nequitiae commentis negotia, sed nudam spectat negotiorum naturam. In examine autem hominum falsae opinionis error plerumque obducit vim veritatis. Manebat apud Deum Susanna pudica valde, etiam cum damnaretur adulterii; quia Deus non assertionibus falsorum testium facti examinabat fidem: sed intimae conscientiam mentis interrogabat.
2.7.1
313 LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
2.7.1
Ex verbis Domini ad Abraham philosophos hoc suum dogma: Omnia esse sapientis, hausisse, atque inibi quae possessio Abrahae divinitus sit promissa? Quinque reges, nempe corporis sensus, a quatuor, hoc est, corporalibus illecebris devincuntur: at Sodomorum equitatum idem patriarcha in Christi nomine pugnans revocat, vitia scilicet refraenat ac errores.
2.7.1
Sequitur locus quo evidenter docemur quantum mens superfluis portionis irrationabilis exhaustis proficiat, et quantum vitia vitiis adjuncta mali afferant. Non enim otiose Scriptura posuit: Et dixit Deus ad Abraham, postquam recessit Lot ab illo: Respice oculis tuis et vide a loco in quo nunc tu es, ad Africam, et Aquilonem, et Orientem, et mare; quia omnem terram quantum vides, tibi dabo eam, et semini tuo in aeternum. Hinc tamquam a fonte hauserunt Stoici philosophi dogmatis sui sententiam: omnia sapientis esse. Oriens enim et Occidens, Septentrio, et Meridies portiones sunt universitatis. His enim totus mundus includitur. Haec cum promisit Deus daturum se Abrahae, quid aliud declarat, nisi sapienti et fideli praesto omnia, deesse nihil? Unde et Salomon in Proverbiis ait: ejus qui fidelis sit, totus mundus divitiarum. Quanto prior Salomon quam Zenon Stoicorum magister, atque auctor sectae ipsius! Quanto prior quam ipse pater philosophiae Plato, vel ejus inventor nominis Pythagoras! quis autem fidelis, nisi sapiens? Stultus enim sicut luna immutatur: sapiens autem immobilis fide permanet.
2.7.2
Sed forte dicas: Quomodo sapientis totus mundus est? Quoniam ipsa natura dat illi sortem omnium, etiamsi ipse nihil possideat. Domina est enim et possessor omnium sapientia, quae sua putat naturae munera; quoniam in usum hominum data sunt, nec ullis indiget, etiam si desint ei ad victum necessaria. Namque ut musicus organa, aut medicus medicamenta, aut nauclerus quae ad navis instrumentum necessaria sunt, etiamsi quando non habeat; habet tamen eo ipso quo possit his uti, etiamsi ad tempus usus eorum non suppetat: quanto magis sapiens suum judicat quidquid naturae est, qui vivit secundum naturam! Non enim amittit jus suum, qui meminit se ad imaginem Dei factum, et ad homines a Domino Deo dictum: Crescite, et multiplicamini, et replete terram, et dominamini in eam, et imperate piscibus maris, et volatilibus coeli, et omnibus 329 pecoribus et omnibus serpentibus qui super terram. Et novit quia sapientia omnium mater est, et ipsa orbem terrarum possidet. Denique Salomon qui sapientiam poposcit et accepit a Domino Deo nostro: Ipse mihi, inquit, dedit eorum quae sunt scientiam veram; ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutem elementorum, initium et consummationem et medietatem omnium rerum, et divisiones temporum, et anni cursus, et stellarum dispositiones, naturas animalium et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias herbarum, et virtutes radicum, et quaecumque sunt abscondita et improvisa. Sed haec nulli nisi perfecto suppetunt.
2.7.3
Denique Abraham quamdiu adhaerebat ei Lot, hoc est, deflexio morum, sortem horum non acceperat. Ubi vero deflexionis ambiguo quodam atque anfractu absolutus, rectas virtutum semitas continuis animae suae gressibus coepit carpere, in omnem terram possessor mittitur, atque dicitur ei: Surge, et perambula terram in longitudinem et in latitudinem; quia tibi dabo eam, et semini tuo in aeternum. Ergo qui sapientiam meruerit, et non fuerit ancillae filius, non peccati servus, non successioni carnis obnoxius; sed liberae, id est, Sarae illius non servientis, sed principantis, bonae stirpis, bonae indolis, perfectae titulo virtutis haereditatem acquiret universitatis. Dicitur ergo Abrahae: Surge. Non corporalem assurectionem significat, sed spiritalem, hoc est, Surge qui dormis, surge a terrenis, surge a corporalibus, relinque terrena, coelum aspice; et exsurge a mortuis, hoc est opinionibus vanis, et disputationibus Chaldaeorum. Intuere mundum, intuere etiam illum qui potest totum donare mundum. In possessionem, inquit, tibi dabo mundum, quem Deum ante credebas.
2.7.4
Perambula terram in longitudinem ejus et latitudinem. Utique intra momentum terram istam Persarum interclusam imperiis, ab Indiae quoque littoribus ad Herculis, ut aiunt, columnas, vel Britanniae extrema confinia, non potuit perambulare. Et potuit quasi indevotus videri, qui coelesti oraculo non obedisset, si obeundae hujus terrae mandatum accepisset: sed cum sit ejus devotio probata; quia ad quercum tantummodo Mambre transtulerat tabernaculum( Ibidem, 18), utique terram, hoc est, virtutem possumus perfectam intelligere, quae bonos fructus daret, et fecundas inventiones, cogitationumque primitias, meritorum vindemiam, frumento, vino et oleo repleret interiorem domum, terram resurrectionis quam promisit patribus nostris fluentem lac et mel, suavitatem vitae, jucunditatis gratiam, splendorem gloriae, cujus haeres primus factus est primogenitus a mortuis Dei Filius Jesus Christus. Et ideo non seminibus dixit, sed semini; ut declararet illum, qui hanc haereditatem humano generi primus acquireret.
2.7.5
Cognovimus bonae mentis profectum, quae a vitio lubricae deflexionis exsurgens quaesivit 330 statim praemium sapientiae, haereditatem justitiae. Quantum autem noceant levitati vitia adjuncta, docet sequentium series lectionum. Nam illi quatuor reges qui de quinque regibus triumphaverunt, et adduxerunt equitatum Sodomorum totum, coeperunt etiam Lot filium fratris Abrahae, et discesserunt. Quinque reges quinque sensus corporis nostri sunt, visus, odoratus, gustus, tactus, auditus: quatuor reges, illecebrae corporales atque mundanae sunt; quoniam et caro hominis, et mundus quatuor constat elementis. Merito reges dicuntur, quia habet suum culpa dominatum, habet regnum grande. Unde Apostolus ait: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Sensus igitur nostri facile corporalibus delectationibus et saecularibus cedunt, et quadam eorum potestate capiuntur. Corporales enim delectationes et illecebras hujus saeculi non vincit, nisi mens quae fuerit spiritalis, adhaerens Deo, et se totam a terrenis separans. Deflexio omnis his capitur. Unde Joannes ait: Vae habitantibus in terra. Non utique omnes homines comprehendit, qui tunc vitae hujus cursum conficerent( sunt enim et in terris positi quorum conversatio in coelis est), sed eos quos terrenae conversationis affectus, ac hujus saeculi vicerit gratia. Ergo non habitatores, sed accolae sumus terrae hujus. Accola enim temporalis diversorii spem gerit: habitator autem spem omnem atque usum suae illic substantiae locare videtur, ubi habitandum putaverit. Itaque qui est terrae accola, habitator coeli est: qui autem habitator terrae, possessor est mortis.
2.7.6
Numeravit Abram trecentos decem et octo vernaculos suos, et percussit eos, et persecutus est usque Choba, quae est ad dextram Damasci( Gen. XIV, 14 et 15). Et numerus vitalis est. In ipso enim vita, si credamus in passione in nomine Domini Jesu. Nam haec est nominis interpretatio hujus; quod diximus Choba, id est vita. Ipsa ad dexteram Damasci pulchre esse dicitur. Agni enim ad dexteram, haedi ad sinistram. Scit exercitata mens quos ad praelium consummandum sibi adhiberet, quibus armis instrueret, quibus ducat vexillis. Non aquilarum praefert imagines, nec dracones: sed in cruce Christi, et in Jesu nomine progreditur ad praelium, hoc signo fortis, hoc vexillo fidelis. Merito ergo mens exercitata, quae recepit veram sapientiam justi viri. Justitia autem solers correptionis est, ac arguendo revocat peccatores, et stringit passionum impetus.
2.7.7
Ideo dicit Scriptura, quia revocavit omnem equitatum Sodomorum, hoc est, habenas tenuit, frena rationis imposuit, revocavit culpam, stravit errorem. Equus enim stare nescit, velox ad impetum, cervicem exaltans suam, hinniens ad libidinem. Quid tam simile peccati? Fervet enim primo culpa impetu et omnem recti cogitationem praevenit, motuque immaturo exsilit, ut eam difficile ratio revocare possit. Fertur in praeceps, et ascensorem suum projicit in mare istud hujus saeculi, cervice tumida recusans jugum correptionis. 331 Est specialis quaedam forma libidinis, quae vocem mutet hominis, verba amantis corrumpat, suisque se prodat sermonibus. Denique ad Judam per Jeremiam dicit Dominus Deus: Nunc videbitur ignominia tua, et adulterium tuum, et hinnitus, et alienatio fornicationis tuae supra colles. Hunc justus revocavit equitatum: mores quoque declinantis convertit, et ad se vocavit, ut imitatores sui fierent, qui deflexerant; quia sensus nostri ad disciplinam mentis recurrunt.
2.7.8
Substantiam quoque recepit. Non patrimonium utique significat, sed vitalem animae substantiam, in qua sit pretiosus census, non stipula, non fenum; in qua fidelis sit alloquii splendor, in qua nostrae census subsistat spei. Haec est enim vera nostra substantia, quae est sapientiae dives copiis, haec immortalis substantia: corporis autem, vel accidentium diurnus magis quam diuturnus usus. Unde quidam recte non putant patrimonii dici substantiam. Non enim subsistimus in eo, cum et illis quibus desit pecunia, vitae tamen non desit substantia.
2.8.1
313 LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII.
2.8.1
Discit mens nostra in Melchisedech devotionem erga Dei cultum, in rege Sodomorum tentationem etiam postquam victa sit, adhuc metuendam, in Abrahamo contagium intemperantiae declinandum. Quare huic merces tantum post victoriam promittatur; isque posteritatis curam praeferat? Ad extremum eodem Abrahamo ab aruspicinae superstitionibus defenso, sacrificii ab ipso oblati multiplex interpretatio subjungitur.
2.8.1
De Melchisedech in tractatu morali plene diximus, in quo et mysterium nequaquam praeteritum ac praetermissum est. Hoc loco autem satis est illud admonere solum, quod mens plena prudentiae justitiaeque devotior sit erga Dei cultum, et decimas terrae gignentia in fructibus, juxta altiorem prudentiam in eo solvat; ut perfectionem omnium sensuum atque operum suorum Deo deferat, nihil sibi arroget, quae se regere non potest, divino nisi favore fulta sit. Denique ubi se vicisse putat, tentatur atque incessitur. Hoc exprimit et docet lectio, quia semper adversum passiones corporis mens nostra tamquam in excubiis debet praetendere. Quid enim est quod ait: Rex, inquit, Sodomorum exivit obviam Abrae, et dixit: Da mihi homines, equos autem sume tibi; nisi quod post has luxuriae victorias vis quaedam libidinis potest rationabili mentis subrepere, ut infundat ei irrationabiles passiones?
2.8.2
Sed perfectae mentis est, nihil de terrenis, nihil de corporalibus illecebris assumere, abstinere a terrenis. Ideo Abraham dicit: Nihil sumam ab omnibus tuis. Quasi contagium declinat 332 intemperantiae, quasi labem refugit corporalium sensuum, delectationes mundi rejicit, quaerens quae supra mundum sunt, hoc est, extendere manus ad Dominum. Manus operaria virtus est animae. Hanc non ad terrenae arboris pomum, sed ad Dominum extendit: Qui fecit, inquit, coelum et terram, hoc est, intelligibilem et visibilem substantiam. Intelligibilis enim οὐσία coelum est: visibilis vel sensibilis substantia terra est. Ergo significat quod virtutem animae suae ad superiora extendat; ut ex illa intelligibili substantia theoreticae vitae induat altitudinem, spectans non illa quae videntur, sed quae non videntur, hoc est, non terrena, non corporalia, non praesentia, sed incorporalia, aeterna, coelestia: de ista autem visibili substantia operatoriae atque civilis disciplinae capessat gratiam.
2.8.3
Subtexuit his oraculum Domini dicentis: Noli timere, Abram, ego protegam te, merces tua multa erit valde. Quaero cur post belli eventum? Spondendae mercedis locus nunc erat. Minus enim mirabile faceret, si secutus promissum Dei esset hostem adorsus. Victoriae securus processerat ad triumphum magis invitatus, quam promptus ad gloriam, vel ad ulciscendum pietatis dolorem paratus. Propositum piae mentis mercedem non expetit, sed pro mercede habet boni facti conscientiam, et justi operis affectum. Angustae mentes invitentur promissis, erigantur speratis mercedibus: bona mens quae sine responsi coelestis syngrapha certamen arripuit, geminae laudis fructum acquirit sibi; ut et confidentissimae fortitudinis, et plenissimae devotionis gratiam locet. Quod de sancto Abraham aestimari convenit; quia et divinum favorem non despici se justis duxit doloribus, et hostem perculit despectu periculi, quod gloriose sibi pro ultione pietatis subeundum putavit. Dei quoque in eo praedicatur justitia, qui remunerationem piis mentibus non ex necessitate promissi, sed ex aequitatis suae contemplatione largitur, judicans dignum fore quod hi qui militant sine aliqua mercedis humanae remuneratione repositum habeant praemium in ejus bonitate, cui devovendas animas suas aestimaverint. Simul quia adoreis bellicis ex usu ipsius victoriae, aut hominum gratia paratum est praemium; pietatis autem, et parcimoniae, puritatis, caeterarumque velut privatarum virtutum a Deo solvitur. Quae manifesta sunt hominibus, ipsi remunerantur. Non omnia autem manifesta, sed alia manifesta, alia incerta, et maxime occulta cordis. Unde et ille ait: Incerta et occulta cordis manifestasti mihi, quorum spectator et scrutator Deus est. Non ergo magnam mercedem promisisset Abrahae, nisi puram animam ab omni contagione delictorum judicasset.
2.8.4
Sanctae tamen et propheticae mentis cura major posteritatis perpetuae est. Partus enim sapientiae 333 et fidei haereditatem desiderat. Ideo ait: Quid mihi dabis? Ego autem dimittor sine filiis. Ecclesiae sobolem desiderabat, eam successionem petebat quae non esset servilis, sed libera: non secundum carnem, sed secundum gratiam. Ideoque hujusmodi responsum divinum resultavit, quo edoctus audivit: Respice in coelum, et numera stellas, si potes numerare. Et dixit, sic erit semen tuum. Et credidit Abram Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Quid credidit? Hoc est, non solum multitudinem populorum in Christum credentium, sed etiam coelestis gratiae splendorem, et resurrectionem vitae immortalis soboli Ecclesiae deferendam. Quid est autem quod ait: Eduxit eum foras? Tamquam foras educitur propheta, ut exeat fores corporis, et angustias carnis operientis, ac Spiritus sancti infusionem, et velut quamdam descensionem videat. Oportet nos quoque exire ex his diversorii nostri angustiis, mundare animae nostrae locum ab omni inquinamento, projicere sordes malevolentiae, si volumus spiritum recipere sapientiae; quia in malevolam animam non introibit sapientia. Credidit autem Abraham, non auri, non argenti illectus testimonio: sed quia corde credidit ad justitiam. In quo probatum est ejus meritum, in eo persolutum est praemium.
2.8.5
Denique statim fidei ejus testimonium Dominus dedit dicens: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Chaldaeorum, ut darem tibi terram hanc, ut haeres esses ejus. Et quia deposuerat Abraham studium Chaldaeorum, quaerit nunc: Quomodo, inquit, intelligam quia haeres ejus sum( Ibidem, 8)? Hoc est, jam divinationes magorum repudiavi, doce me quomodo sciam me futurum terrae ejus haeredem. Qui quaerit quomodo sciat, non dubitat, manifestante Deo, cognoscere se posse: sed formam vult acquirendae cognitionis advertere. Nam et in Evangelio Maria cum audisset ab angelo quia virgo paritura esset filium, respondit: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi? Et jure respondit, hoc est: Cum id quod naturae est, non suppetat, quia non solet parere quae viro non fuerat copulata, quaero quomodo praeter instituta naturae possim virgo generare?
2.8.6
Dixit autem illi Dominus Deus: Sume mihi vitulum trimum, et capram trimam, et arietem trimum, et turturem, et columbam. Praeterirem hujusmodi interpretationem sacrificii, nisi quibusdam scrupulum hinc nasci adverterem, eo quod aruspicinae quaedam scribi videatur solemnitas; quod post immolationem divisa sunt animalia, et contra faciem alterutrum posita, et consedit illis Abraham. Sed si vim interrogationis praemissae et futurae responsionis consideremus, advertere poterimus spei nostrae et fidei 334 convenire hujus sacrificii disciplinam. Vitulus enim aratorium animal est, deditum terreno labori. Capra ad aquarum similitudinem per aenigmata figuratur, eo quod αἴξ graece παρὰ τὸ αἴσσειν nomen acceperit, ab eo quod est impetu ferri. Sic enim currit sicut et aqua. Possumus vel de fluviorum sono, cursu, vel maris violentis aestimare fluctibus. Aeri autem comparatur aries, quia omnibus animantibus utilius hoc animal generi esse humano reperitur; quandoquidem et vestis nobis usum exhibet, sicut aer hujus spiritus vitalem nobis ministrat substantiam. Unde et hunc ordinem factum puto, ut prius diceret: Sume mihi vitulum et capram, et tertio loco diceret arietem; eo quod prima illa, hoc est, vitulus et capra terris et mari materialibus comparentur elementis, et quia feminea dicantur: at vero aries masculum quoddam animal est, vehemens natura, et violentum cornibus. Similiter autem aeris hujus spiritus vitalis est, ut masculus auctor et causa gignentium, movens terrarum genitalia, et velut quadam se miscens copula. Aliud ergo ad terram, aliud ad mare, aliud ad aerem vitalem mystice figuratur horum trium animantium genus.
2.8.7
Haec traditio naturalis est: sed moralis etiam concurrit et suppetit. In omnibus enim hominibus caro, sensus, et verbum est. Caro nostra vitula est: laborat, ut serat; laborat, ut colligat; laborat, ut pariat; innumeris fatigatur laboribus. Unde et Graeci δάμαν dixerunt vitulam ἀπὸ τοῦ δαμᾶσθαι μὲν αὐτήν; eo quod dometur injuriis. Masculorum boum labore, aratro, et jugo fungitur, femineos partus repraesentat cum multo ubere. Caro quoque nostra vitae istius subjugatur necessitatibus, crebris quatitur doloribus, et multarum aerumnarum quodam curvata partu senescit. Jam illud quis ignorat, quod vehementior sit virtus animae, cui velut nupta adhaeret in istius vitae cursu corporalis substantia? Sensus autem nostri caprarum modo velut saltu quodam exsiliunt, et pascuntur praeruptioribus, impetu suo ipsi commotiones excitantes animae, et concutientes eam. Ad omnem occasionem praesto sunt, vel occursu femineae pulchritudinis, vel odore suavitatis alicujus. Auditu pariter et factu moventur velociter, quibus etiam animae inflectunt constantiam, et velut a natura sui alienant eam. Unde et plerique ἀφορμήν dictam putant, quia ὁρμή impetus dicitur; eo quod ex quodam impetu sensuum, inflexionis atque alienationis nostrae causa, nascatur. Feminei autem sexus speciem habet, ut etiam sensus nostri αἰσθήσεις graece dicuntur femineo vocabulo. Effetarum modo animantum cito vacuantur, ubi partus suae generationis, delectationisque effuderint, et iterum 335 excitatis cupiditatibus novos referunt impetus.
2.8.8
In ariete vero verbi ac sermonis nostri habetur similitudo, quod sit vehemens, sicut et sermo noster efficax operationis, et quadam ornatus nostri et tegminis causa sit. Aries per usum vestium ordine quodam gregem ducens, sicut ordo quidam vitae ususque nostri verbo explicatur. Arbitror autem quod illud verbum magis intelligere debeamus, quod est Verbum Dei, cum quo aries iste habere videatur non mediocrem cognationem. Quod Verbum nos vere tegmine velleris sui vestivit, et in domum introduxit aeternae salutis. Qui se pro nobis immolandum obtulit, qui tamquam ovis ad victimam ductus est, et sicut aries coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. Ex quo ordinem quemdam substantiae habemus et sacrae redemptionis, quod per ipsum conditi ac redempti sumus. Duplex igitur causa per Verbum naturalis et moralis: naturalis qua condidit, moralis qua redemit. Philosophia quoque geminam speciem sui constituit in verbo, naturalem et moralem. Rationabilis enim utriusque portio est. Naturalem secundum mundi creationem, quam verbo assignat: moralem secundum justitiam, et aequalitatem vivendi, cujus vita et ratio de verbo.
2.8.9
Qua causa cum dies quadraginta complerentur ex Mariae virginis partu, tulerunt Dominum nostrum Jesum in Jerusalem, ut offerrent Domino secundum legem, et ut darent hostiam par turturum, aut duos pullos columbarum; eo quod in columba spiritalis gratia sit, in turture incorruptae generationis natura, vel immaculati corporis castimonia. Merito ergo ad sacrificium jubentur post arietem turtur et columba sumi ut verbo adhaerere intelligas incorruptam castimoniam, et spiritalem gratiam. Et hoc ipso quidem quod aves posuit, intelligere possumus coelestium meritorum volatus. Sunt enim volucres coeli quae veniunt et habitant in ramis ejus arboris quae de grano sinapis surrexerit, cui coelorum regnum comparatur. Et Ezechiel apertos sibi coelos dicit, et vidisse inter alia etiam rotam unam super terram conjunctam animalibus quatuor. Et infra: Audiebam, inquit, vocem alarum eorum, sicut vocem aquarum multarum, et vocem sublimis Dei; et cum irent, ut vox verbi, sicut vocem castrorum.
2.8.10
Unde quidam ad libros philosophiae derivarunt, eo quod ipsum coelum volucri simile sit. Denique Plato currum volucrem dixit esse coelum, ex eo quod propheta dixerat: Cum irent animalia, ibant et rotae conjunctae illis; et cum elevarent se animalia a terra, elevabantur rotae. Sed propheta non coelum ipsum avem dixit, sed aves esse in coelo. Denique et David ait: Coeli enarrant gloriam Dei, hoc est, potestates coelestes; velut cum spectatur pulchrum elementum, praedicatur operator. Animam autem describit propheta, cujus motus sunt quatuor velut equi, λογιστικὸν, θυμητικὸν, ἐπιθυμητικὸν, διορατικὸν. Haec 336 animalia quatuor, id est, homo λογιστικὸν, leo θυμητικὸν, vitulus ἐπιθυμητικὸν, aquila διορατικὸν. Ideo ratio praemissa est, ut reliqua rationem sequantur. Ideo cum homine a dextris est leo, id est, cum ratione commotio a dextris est. Ista animalia quando elevantur, elevantur etiam rotae. Rota autem vita est super terram, qua vivimus. Si animae nostrae motus quatuor elevantur, elevatur et vita nostra. Ideoque addidit: Quoniam spiritus vitae, inquit, erat in rotis. Anima ergo magis currus est, quae ait in Canticis canticorum: Posuisti me currus Aminadab, id est, Domini nostri. Non ergo philosophiae traditioni descriptio concurrit prophetica. Denique vocem alarum audisse se dicit propheta. Istae alae virtutes sunt quae maximo et duplici plausu prudentiae, fortitudinis, temperantiae, justitiae suavem decorem, vitae cantilenam resultant. Plato autem dulces quosdam sonitus siderum mutuavit spherae coelestis generari conversione, famam magis et pompam, quam veritatem secutus. Nam licet Origenes quoque noster, hoc est, ecclesiastico vir officio deditus, planetarum stellarum quamdam inenarrabilem motu harmoniam esse suavissimi illius soni coelestis asserat, tamen etiam ipsum plurimum indulgere philosophorum traditioni pleraque ejus scripta testantur; quod eo scripsi, ut et ab aruspicinae et a philosophiae traditione sacrificii istius interpretationem secernerem. Velint alii doctrinam probare suam, ego juxta Apostolum timidus malo, quam doctus videri, qui ait: Videte ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem seductionem secundum traditionem hominum, secundum elementum hujus mundi, et non secundum Christum.
2.8.11
Quod autem ait: Divisit Abraham corpora, et consedit illis, ne quis extispicium putet, aruspicina verba esse non nego; sic enim audio: sed divisionem corporum quadrupedum, cum lectio factam astruat, non factam avium, utique si inspectio fuisset istorum, etiam avium facta esset divisio, ut fieret inspectio. Quid si fidei nostrae hoc convenit? Et ideo quod supra aruspicinam verbi nobis dat traditio requiramus. Diximus supra quia in vitula terram accipimus, in capra aquam, in ariete aerem, quod ipso nomine colligitur, quod trima ad sacrificium sumi jubentur; quia terra ipsa inter tres dividitur species sui; aut enim continens, aut insula, aut peninsula est: aqua ipsa in tria, quia aut mare est, aut fluvii, aut lacus; nam fontes, aut putei privata negotia nequaquam digna divisione generali et publica; putei latent, fontes aliis originem praestant. Aer quoque habet divisiones temporum veris, aestatis, autumni, hiberni; et haec mundana divisio est. Quo hoc proficiat? Ut cognoscamus Deum esse horum auctorem moderatoremque omnium, qui omnibus ordinem rebus dederit, et ea divisione distinxerit, ut his colligas posse tibi Deum conferre quae pie postulas, et quae spondet implere. 337
2.8.12
Itaque Abraham quia promittenti Domino terrae haereditatem responderat: Unde cognoscam quia haeres ero terrae hujus, per illas species hostiarum informatur, ut credat Deum esse supra mundum, qui universa quae mundi sunt provida distinctione diviserit: sed ea quae sunt divisa resolvi postea, ea autem quae non sunt divisa( aves enim, hoc est, turturem et columbam non divisit) numquam resolvi; fides enim manet integra, quae columbae more in sublime subrigitur, lustrans superna, et spiritalibus alarum remigiis coelum circumvolans. Turturi quoque mens illa confertur, quae avis usu istius secretis alitur, intelligibilem illam et indivisam quaerens Trinitatis substantiam, refugiens plebem quamdam creaturarum et corporeae se non miscens congregationi, atque ab omni passionum labe secernens. Hoc sacrificium de te poscitur. Qui tales offert hostias, fidem et castimoniam mentis, simplicitatis gratiam, charitatis et pacis affectum, ipse se beatae illius terrae agnoscit haeredem: sicut etiam Dominus apertius in Evangelio declaravit dicens: Beati pacifici, quoniam ipsi possidebunt terram.
2.8.13
Accipe aliam divisionem. Caro quoque nostra ipsa Dei ordinatione divisa habet membra omnia. Duo oculi sunt, binae aures, duae genae, nares divisae, dentium geminatus ordo, ubera, scapulae, manus, latera, femora, genua, crura, pedes; nonne bina omnia, ut subnixa geminatis subsidiis omnia nostra obire videantur officia? Anima etiam divisionem suarum patitur portionum. Nam διορατικὸν, hoc est, superiora, quasi oculi quidam contrarii, rationabile est et irrationabile. Rationabile ipsum dividitur circa mentem et sermonem. Sensibile ejus in auditum et visum, quibus vitae hujus cumulatur gratia. Nam odor et gustus vitalis usus videntur necessarium praebere ministerium. Nares jugi flatu aspirationem recipiendo vitalem, continuato quodam substantiam hominis cibo pascunt. Gustus autem potu epulisque generatur. Quintus vero sensus, hoc est, tactus, velut admixtus est illis quatuor. Odor et gustus quaedam magis alimenta sunt corporis, quibus hujus carnis militia subsistit. Visus vero et auditus mentem adjuvant. Hae sunt divisiones quae secundum carnem nostram animamque a summo operatore divisae sunt.
2.8.14
Unde oportet nos colligere quia etiam iste mundus velut per membra quaedam gemina, et tamquam ἀντιπρόσωπα distributus est: terra in montes et in campos; ut sunt partes nostri corporis elatiores aliae, aliae planiores. Eminent scapulae, et pedum superiora, vel manuum: latera vero et inferiora cervicis, velut valles trita et concava. Quod et de vola manus intelligere licet. Nam in ipso calcaneo pedis eminere alia, media autem sinuata esse quis dubitat? Aqua in mari salsa, in flumine dulcis, vel in fontibus. Est aer hiberno frigidus, veris mensibus temperatus, calidus aestate. Ergo ista divisit operator. Mentem autem nostram, quae modo avium, virtutum 338 diversarum et vigoris sui vecta remigiis, super coelum evolat, non divisit; quia Trinitati adhaeret dividenti omnia, soli indivisae. Unde philosophi superiorem mundi hujus substantiam quam aethera vocant, non ex caeterorum elementorum volunt admixtione constare: sed splendidam, et multo refulgentem lumine, quae non terrae sordidum, nec aquarum humidum, nec aeris nebulosum, nec ignis ipsius rutilum quidquam recipiat, ex quinta quadam οὐσίᾳ esse asserunt, et velut volucrem mundi hujus mentem velociorem purioremque esse caeteris partibus. Nam aliae mixtae sibi et concretae sunt. Nos autem nihil materialis compositionis immune atque alienum putamus, praeter illam solam venerandae Trinitatis substantiam, quae vere pura ac simplex sincerae impermixtaeque naturae est: quamvis aliqui putent de illa quinta οὐσίᾳ lucem esse clariorem, de qua dixerit David quod Deus sit circumdatus lucem sicut vestimentum. Et Apostolus scripserit de ipso omnipotente Deo, quod solus habeat immortalitatem, et lucem habitet inaccessibilem.
2.8.15
Qua autem ratione dixerit quod aves descenderint supra divisa corpora vitulae, caprae, atque arietis, non facile reperio, nisi quod omnia terrena, maritima, atque ipsa aeria plena sunt insidiarum ac perturbationum. Videntur enim aves istae cibi causa descendisse supra corpora. Naturaliter autem violentiores potioresque viribus super infirmiores irruunt, et quasi mortuis corporibus incumbunt, ex improviso frequentius irruentes: vel, quod verius puto, quia princeps mundi hujus, et volucres coeli, spiritualium nequitiae quae sunt in coelestibus, eos qui mundana sollicitudine curaque divisi sunt, gravi motu incessant, et velut cadavera mortuorum dilacerent dente aspero. De his enim dictum est: Relinque mortuos sepelire mortuos suos; quia sunt de regno diaboli qui in seipsum divisus est. Qui autem sunt de regno Dei, quibus dicit Jesus: Regnum Dei intra vos est, hi non sunt divisi, quia adhaerent Deo; quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est: Erunt enim, inquit, duo in carne una. Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est. Isti ergo non sunt mortua corpora; ut volucres coeli comedant eos, sed sunt spiritus; facit enim Deus angelos suos spiritus. Denique supra columbam et turturem non descenderunt, quia divisae istae aves non erant. Non sunt enim divisi justi quibus dicitur, ut sint simplices sicut columbae. Ideoque dicit David, quia et passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi ubi reponat pullos suos. Haec spectabat Abraham, haec profundo et spiritali considerabat intuitu.
2.8.16
Ideoque scriptum est: Consedit illis Abram, non quasi aruspicinae, sed quasi coelestis revelationis interpres, signa divinae operationis explorans. Mens enim directa ad Christi gratiam videbat hunc mundum plenum esse iniquitatis, quae velut a summo coeli volaret, et opprimeret infirmos terrae: pudicitiam autem, fidem, sinceritatem nullis esse obnoxias passionibus: 339 avaritiam vero, et sollicitudines saeculi quibus suffocantur qui habent voluptates divitiarum, dilacerari ac dividi. Unde et divitiae dictae sunt curae et cogitationes mundi hujus; quod mentem dividant, atque in diversum scindant, et in partes trabant, nec sinant incorruptam esse et integram. Vir ergo pacificae mentis considebat, et considerabat quatenus prohibere cominus posset ea mala, quae hominibus invehuntur; mens enim sapientis viri ac justi mederi studet humanis casibus, et prohibere ac resecare animarum nostrarum labores.
2.9.1
313 LIBER SECUNDUS. CAPUT IX.
2.9.1
Quare ceciderit excessus ac timor super Abraham; quidve redditum eidem oraculum de suae posteritatis peregrinatione et servitute in Aegypto, de morte propria, deque liberatione posteritatis ejusdem significet? Quo denique visio flammae atque fornacis pertineat?
2.9.1
Denique quam hoc Abraham spiritali et prophetico affectu fecerit sequentia docent. Nam solis occasu excessus cecidit super eum: et ecce timor magnus et tenebrosus incubuit super eum. Excessus prophetis fieri solet, sicut habes Prophetam dixisse: Ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax. Excedit enim meus prophetae velut fines quosdam humanae prudentiae, quando repletur Deo. Et ante evacuat se cogitationibus et disceptationibus saeculi hujus; ut advenienti gratiae spiritali puram se et exinanitam praebeat, superveniat in eam Spiritus sanctus magna se vi infundens, ita ut mens hominis subito turbetur. Denique Angelus venit ad Mariam, et cum sedulitate et gratia venit; et tamen Maria mota est in introitu ejus. Unde Angelus ait ad eam: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum: et ecce concipies in utero, et paries filium. Cognoscimus ergo quia quando venit gratia Dei super propheticam mentem, subito irruit, et inde incubuisse et cecidisse super prophetas Spiritum sanctum legimus; quia excessum patitur, et turbatur, et timet, et quibusdam ignorantiae et imprudentiae tenebris offunditur: sicut et in Actibus Apostolorum legimus quia circumfulsit super Saulum de coelo, et cecidit, et horrore animi turbatus est, et audivit vocem de coelo dicentem: Saule, Saule, quid me persequeris? Desinit enim videre saecularia, qui incipit audire divina. Unde et timorem Abrahae et tenebras mirari non debes, quasi praeter virtutem aut meritum ejus acciderint, cum prophetarum consuetudini congruere advertas, quando adjuncta, ut cognoscant futura.
2.9.2
Continuo autem dictum habes ad eum: Sciendo scies quod peregrinum erit semen tuum in terra non sua, et servitio opprimentur, et nocebunt eis, et humiliabunt eos annis quadringentis. Merito tenebrosus 340 horror et magnus factus est; quia magna oracula deferebantur, cum de populo saeculorum dabatur praeceptum. Quomodo tam facile capere istud mens humana poterat, maxime quae admonebatur, ut in hac peregrinaretur terra? Non enim tam quae futura erant declarabantur, quam praescribebantur quae facienda nobis forent: Peregrinum, inquit, erit semen tuum; sive quia omnes homines peregrini esse debeamus in hac terra, omnium etenim pater est Abraham: sive quia verum semen Abrahae peregrinetur in hoc mundo. Illud enim verum semen est, de quo dictum est: In Isaac erit semen tuum. Denique qui se Abrahae haeredem agnoscebat ait: Advena ego sum in hac terra et peregrinus, sicut omnes patres mei. Qui enim peregrinus hic fuerit, civis in coelo est; qui autem in hac terra omnem animae suae substantiam constituendam putaverit, haereditatemque hujus terrae acquirendam exsultaverit, a Dei regno excludetur. Unde Apostolus ad fideles viros, et cives Hierusalem illius quae in coelo est, et Ecclesiae filios dicit: Ergo jam non estis advenae atque peregrini: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei. Non ergo haec terra nostra est, de qua potest princeps mundi hujus dicere ostendens omnia regna orbis terrae: Tibi dabo potestatem hanc, si procidens adoraveris me: erunt omnia tua quae sibi alieni vindicant, et servitio opprimunt populum Dei; ut servis ejus nocere, et humiliare conentur sanctos Dei. Denique ipse Filius Dei nihil sibi ex hoc mundo vindicandum putavit, unde ait: Venit mundi hujus princeps, et in me inveniet nihil. Diversi ergo Domini in servitute nos volunt tenere, incessat diabolus, infestant angeli ejus, passiones motusque corporis velut domestici atque intestini hostes inquietant. Foris pugnae, intus timores: foris pugnae, intus cupiditates. Aliena est enim interni corporis substantia puritati cordis; et ideo impugnat, vel certe repugnat. Bellum ergo quotidianum est, et intra castra eadem grave praelium, donec Deus misericors diabolum atque ministros ejus judicet, passiones restinguat, ac subjiciat menti sedulae, exquirat animas nostras de omnibus offensionis, et periculi nostri auctoribus, qui ait: Sanguinem animarum vestrarum exquiram de manibus omnium bestiarum. Et Joannes vidit et dixit: Quia mors et infernus missi sunt in stagnum ignis.
2.9.3
Itaque exibunt justi, ut nihil de suo dimittant in hac terra; ne spolia eorum resideant apud incolas et possessores istius terrae. Qui etiam sic abibunt de terra Aegypti ista, ut vasa quae sumpserunt ab Aegyptiis mutuo, vel aurea, inquit, vel argentea quibus ad tempus uterentur, secum auferant, et depraedentur Aegyptios. Haec vasa acceperunt voluntate Domini, et secum ea auferunt, quia resurrectionis filii sunt, quibus dicitur: 341 Non peribit capillus de capite vestro. Vasa haec Aegyptii dederunt, quae de terra afflictionis sunt assumpta. Et sunt alia aurea, alia argentea, quia omnis creatura Dei bona, et maxime hominis in terris praestantissima, quam honoravit Deus, ut inspiraret in faciem ejus spiritum vitae, et omnibus praeficeret animantibus. Haec illa sunt vasa de quibus dicit Apostolus: Habemus thesaurum in vasis fictilibus. Haec est vestis Aegyptiorum qua vestitur anima nostra; ut locupletior hinc recedat, et quo hic vehementer laborabat, liberetur. Non solum enim omnis creatura ingemiscit, et parturit, sed etiam nos; donec veniat redemptio corporis nostri. Habet Dominus curam operis sui, habet naturae promptae in plerisque ad rationem ac benevolentiam. Neque enim excidi et perire patimur arbores, quarum circa primos fructus nobis fetura prorumpit, si posteriore aetate eas aut ventus decutiat, aut sol adurat, aut sufficienda et subministranda virtute siccitatibus deficiat substantia: sed melioribus auris differimus examinandas. Et ideo Dominus Deus noster bonae voluntatis remunerator, etiam primae feturae atque indolis contemplationem habens omne colligi patitur animae nostrae patrimonium et reservari, futuri adventus illud probaturus temperie.
2.9.4
Memor itaque sui muneris quod immortale voluit esse aequis, sed si culpa non obrepsisset et gravis, quae fecit ut non expediret homines diu vivere, ait ad Abraham: Tu autem ibis ad parentes tuos cum pace, nutritus in senectute bona. Patitur nos discedere ex hoc saeculo, ut secessione animae hoc corpus resolvatur in terram suam, et fiat finis peccati: deinde per resurrectionem reformetur divinae liberalitatis gratia. Ideoque dicit ad Abraham: Tu ibis ad patres tuos. Nonnulli putaverunt patres esse elementa, ex quibus constat caro nostra dum vivimus, et in quae resolvimur. Sed nos qui meminimus matrem nobis esse Hierusalem, quae sursum est, quae libera est, quae est mater omnium nostrum, sicut dicit Apostolus, illos asserimus patres qui vitae merito et ordine praecesserunt. Erat illic Abel pia victima, erat pius et sanctus Enoch, erat Noe, ad eos promittitur Abraham transitus. Transit enim qui de hac vita recedens ad vitam demigrat alteram, qua vivit mens sapientis et justi viri qui nutritus est in pace. Nam insipiens in bello nutritur et in discordiis: justus in senectute bona vivit. Non dixit longa, sed bona, quia justus bene senescit: injustorum autem nemo, quamvis cervis vivacibus diuturniore vita vixerit. Nam diu vivere commune sapientibus atque insipientibus est: bene autem vivere speciale sapientis est, cujus senectus venerabilis, et aetas senectutis vita immaculata: non diuturna, inquit, neque numero annorum computata, nec capillis canis 342 in capite, sed sensibus. Ille ergo bene senescit, qui bene senserit.
2.9.5
Quarta autem generatione revertentur. Historia quidem de Judaeis videtur convenire, qui in Aegyptum transierunt, et de Aegypto exierunt. Quadringenti enim et triginta anni eorum illic exacti sunt: sed non omnes centenos, et quot excurrunt, annos vixerunt, sicut Moyses, aut Jesus Nave; ut quartae generationis tempus conveniat. Unde mysticum aliquid magis requiramus, eo quod tetras omnibus numeris apta sit, et radix quaedam decimae ac fundamentum, hebdomadis quoque media. Denique nonagesimus tertius psalmus scribitur quarta Sabbati; eo quod hic numerus medius sit priorum et sequentium. Tres enim praecedunt eum, primus, secundus, tertius; et tres sequuntur, quintus, sextus, septimus. Qui hunc psalmum canit, velut aptis numeris vitam istius mundi transigit, quasi tetragonus, et stabilis, atque perfectus. In quatuor libris plenum Evangelium atque perfectum est. Quatuor animalia mystica sunt. Mundi quoque istius partes quatuor sunt, ex quibus congregati filii Ecclesiae regnum Christi sacratissimum propagarunt, venientes ab Oriente atque Occidente, Septentrione et Meridie. Quadripartito igitur latere sancta surrexit Ecclesia. Decas quoque ex isto numero assurgit. Si enim connectas ab uno usque ad quatuor, hoc modo decimam facies. Computa unum, adde illi duo, fiunt tres: adde tribus tres, fiunt sex: et ad sex adde quatuor, fiunt decem. Tetras igitur decem implet, decas numerum omnem complectitur. Quatuor quoque aetates sunt hominis, pueritia, adolescentia, juventus, maturitas. Paulatim assurgit et fundatur. Sapientia itaque summa prudentiae quarto aetatum ordine venit. Meritoque ut si quis ante sub rege Aegypti fuit, maturioris tamen consilii exit de potestate ejus, et legem sibi agnoscit sequendam. Tunc fit ei istius vitae mare pervium. Similis ratio his quae gignuntur solo. Ubi semen sparsum fuerit, solvitur humo; et primo prorumpit in radicem, deinde germinat, formatur fructus, et postea maturescit. Arbores quoque ipsae primum fructum ferunt, deinde ipse adolescit fructus, accessu temporis mutat colorem, quarto ordine consummatur, hoc est, novissimo. Ita ergo et nos in terra hac afflictionis fugiamus lateres formare: sed lacrymis et gemitu provocemus Domini misericordiam; ut mittat nobis Moysen et Aaron, hoc est, legem et sacerdotem: sed illum verum Sacerdotem et sacerdotum principem, qui licet inter homines versaretur, dicebatur: Ecce spiritus ante faciem nostram Christus Dominus; et liberet nos de terra Aegypti, ut pascha Domini celebremus. Feramus etiam fructum fidei ab ipsa pueritia, augeamus in adolescentia, coloremus 343 in juventute, compleamus in senectute. Jam enim securis ad radicem arboris posita est; ut qui facit, fructum ferat. Adultam etiam maturamque segetem nostram messor inveniat; ut maturos fructus in apothecis recondat, ne immaturos hyems deprehendat, ventus decutiat, pluvia corrumpat.
2.9.6
Ego tamen arbitror significari magis inter adventum Domini priorem, et secundum qui futurus est judicii dies, tempus medium. Ideo enim et ad solis occasum viro hujusmodi factus est pavor magnus, quia occidente jam mundo, futurum sacrificium declarabatur, quo mundus redimeretur, fides esset hostia, quae non divideretur a filiis Abrahae. Nam qui eam dividunt, non sunt Abrahae filii. Fides comparatur regno coelorum: Simile est enim regnum coelorum grano sinapis..... Et: Simile est regnum coelorum negotianti qui emit agrum, et invenit in eo margaritam pretiosam. Regnum coelorum indivisum est; quia regnum Trinitatis unum est. Ideo perpetuum atque aeternum, quia indivisum; omne enim regnum divisum facile destruetur. Hostia etiam foret pudicitia Trinitati dicata, post illud sacrificium, vitulae quoque pro laboribus, quia sacerdotalis est victima: caprae autem, quia pro peccatis hostia: arietis, quia pro omni mundo, et pro ipsis arietibus vel coelestibus, non solum pro hominibus, nec solum pro agnis, sed etiam pro haedis quos peccatricis generationis fetore exuit. Testificatur oraculum futuros adhuc in terra afflictionis Abrahae filios; ut in agone multorum et gravium certaminum se probent: et ita cum multa supellectili aureorum et argenteorum vasorum spoliis opimis exeant et revertantur animae, atque exeant pretiosa possidentes corpora diversarum virtutum, et praecipue castimoniae possessionum thesauro repleta, sumpturae etiam Christi judicio de diabolo, et ejus ministris, caeterisque qui sibi voluerunt nocere, vindictam. Tunc erit pavor magnus etiam justorum. Nemo enim sine peccato. Omnes habebunt quod timeant; quia impleta peccata erunt. Et cum superabundaverit peccatum, superabundabit et gratia.
2.9.7
Iterum cum jam sol esset ad occasum, flamma facta est: et ecce fornax fumigabunda, et lampades ignis quae pertransierunt per media divisa illa. Etiamsi dubitaretur de superioribus, confirmarent sequentia; quando flammam factam ad occasum legimus, quae illuminaret vespertina mundi tempora, et fulgeret in tenebris, ac revelaret latentia. Denique continuo visa est fornax fumigabunda. Cujus similitudine exprimi videtur vita humana implicata iniquitatibus saeculi istius atque involuta, non habens veri fulgoris claritudinem, et splendorem sinceri luminis. Intus quasi fornax aestuat diversis cupiditatibus, et quibusdam desideriorum anhelat ignibus: foris velut quodam fumo attexitur, ne videat veritatis 344 faciem. Obumbrantur itaque et obducuntur quadam caligine oculi animae; ut confundatur globo quodam fumigantis nubiculae mentis adspectus; ne pura possit spectare negotia, donec coelestes lampades dirigat Dominus Jesus, hoc est, fulgorem gloriae suae. Quando, inquit, non indigebunt luce lucernae, et lumine solis; quoniam ipse Dominus erit lux omnibus, et ipse illuminabit omnia mundi istius, quorum supra cognita est divisio, nunc manifestata in lumine, non per speculum in aenigmate, nec in parte, sed facie ad faciem veritatis soliditas, atque illud quod perfectum est, possit videri.
2.10.1
313 LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
2.10.1
Cum dicitur Abraham, semini tuo dabo terram hanc; ei vera beatitudo promittitur: magis tamen praefiguratur Ecclesia, cujus typus in Sara sterili, ut Synagogae atque haeresum in Agar ancilla exprimitur. Quae debeat esse sapientis vigilantia; et quid sit, quod Abrahae Deus pollicetur illis verbis, augebo te valde, etc.
2.10.1.1
Post haec secutum est oraculum Dei dicentis: Semini tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti usque ad flumen magnum Euphraten. Qui futuram gloriam demonstraverat, debuit etiam conferenda virtutum merita polliceri. Ipse enim et adjutor laborantium, et remunerator innocentium est. Aegyptus hic nomen non regionis, sed fluminis est. Sic enim veteres Nilum vocabant, sive quod ipse regioni nomen dedisset, sive quod regionis accepisset vocabulum. Denique et poeta graecus testificatur ita esse, dicens:
2.10.1.2
( Homer., Odyss., Ξ) Angustum autem et vile est, ut putemus quod coelestibus signis terrena spoponderit. Itaque consideremus ne forte perfectam beatitudinem et consummationem bonorum meritorum promiserit. Perfecta enim beatitudo ex tribus istis videtur subsistere, corporis, atque animae, et accidentibus bonis, quae Graeci ἐνόντα dixerunt; ut sit corporis castimonia, patientia, vel temperantia, sit animae prudentia, atque justitia. Aegyptus igitur flumen corporalia videtur significare. Unde et Geon dictus est ipse fluvius; quia de terra figuratus est homo. Euphrates autem quae sunt animae; eo quod fons sit justitia caeterarum virtutum, quae virtutes alias illuminet. Prudentia enim sine justitia nocet: fortitudo quoque nisi eam justitia temperet, intolerabilis insolentia est, furori quam rationi proprior, dominationi quam libertati. Sobrietas et temperantia privata bona sunt, nec ulli usui, nisi justa erga Deum reverentia, et fidei mente pietatem colas. Justitia sola est quae virtutes omnes complectitur, et commendat omnes. Accidentia quoque sunt negotiationes, mercaturae, et agriculturae, competentia quaestus laborum operumque ruralium. Sunt etiam corporis accidentia salubritas, et 345 commoditas valetudinis, decus, fortitudo, quae ex tempore accidunt, et cum aetate mutantur.
2.10.2
Non mediocrem hanc triplicem gratiam putes. Habes enim perfectionem perfectam in Evangelio. Nam cum dicit Dominus Jesus legisperito illi: Diliges Dominum Deum tuum, animae justitiam mandat tenendam. Etiamsi honorari parentes justum est, quanto magis parenti omnium deferr debet honorificentia? Rursus cum dicit: Non occides, non adulterium, non furtum facies, non falsum testimonium dices, virtutes corporis servandas admonet. In posterioribus vero dicens: Nemo est qui relinquat domum, aut parentes, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum nunc in hoc tempore, in saeculo autem venturo vitam aeternam possidebit; nonne incrementa bonorum accidentium cum animae corporisque remuneratione promittit?
2.10.3
Haec quae simplicibus verbis sacra Scriptura exprimit, magno quodam cothurno Aristoteles et Peripatetici personant, atque extollunt. Pythagoricum quoque dogma esse testificantur sui. Sed quis illorum aequavit Abraham tempore? Quis auctoritate et sapientia Dominum, cujus oraculo Abraham triplicis hujus gratiae munus agnoscit?
2.10.4
Dantur autem ei tamquam in disciplinam alienigenae nationes; ut mens aequi observantissima recidat vitia, emendet errata. Magis tamen evidens Ecclesiae declaratur mysterium, quia per apostolos ejus qui sunt Israelitae, quorum patres, et ex quibus patribus Christus secundum carnem sub lege factus est, congreganda Ecclesia foret credituris populis nationum. Quos non otiose decem numero significavit, sed ut ostenderet quod illi ante perfidi, ubi mensuram pietatis implessent, profecto essent fidei adepturi coronam.
2.10.5
Denique sequitur quia Sara uxor Abrahae sterilis fuerat: erat autem ei ancilla Aegyptia cui nomen Agar quod ad Ecclesiam pertinere in ea expositione quam de moralibus scripsimus, apostolicis docuimus exemplis. Ecclesia enim sterilis videtur in hoc saeculo; quia non saecularia parturit, nec praesentia, sed futura, hoc est, non ea quae videntur. Hujus ancilla est Synagoga, vel omnes haereses, quae servos, non liberos creat. Ideoque Agar dicitur habitatio. Etenim temporalis spem fovet, non perpetuae possessionis gratiam tenet. Itaque ut non insolens partu corporeo fiat ancilla ejus, et jus Ecclesiae sibi vindicet, dicitur ibi: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.
2.10.6
Sed etiam in singulis Sara est, et in singulis Agar. Sara virtus vera est, vera sapientia: Agar autem est versutia, tamquam ancilla perfectioris virtutis. Alia enim sapientia spiritalis, alia sapientia hujus mundi. Ideo etiam Aegyptia scribitur; quia philosophica eruditio abundavit in Aegypto. Denique et Moyses eruditus erat in omni sapientia Aegyptiorum, sed abjecit eam praeferens Aegypti thesauris opprobrium pro 346 Christi nomine. Nam si illam judicasset alicujus momenti esse sapientiam, non utique dixisset: Precor, Domine, non sum dignus ante hesternam et nudiustertianam diem, neque ex quo coepisti loqui servo tuo; gracili enim collocutione, et tardiore lingua ego sum. Denique quasi inerudito respondetur ei quod erudiretur a Domino: Ego aperiam os tuum, et instruam te quod debeas loqui.
2.10.7
Praeclarum autem mysterium, quod lex non satis plena erat; ut persuaderet populis, et gentes vocaret, vel quia clausa foret usque ad Christi adventum, qui exponens nobis prophetica oracula, et proferens Lectionis veteris testimonia, veluti quoddam os legis aperuit; ut fidei clamor in totum perveniret orbem. Unde et mystice ait Sara: Conclusit me Dominus ut non pariam; intra ergo ad ancillam meam, et filium facies ex illa. Quo agnoscas in praedestinatione fuisse semper Ecclesiam Dei, et paratam fidei fecunditatem, quando juberet Dominus prorumpere, sed voluntate Domini certo reservatam tempori. Denique sic scriptum est: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Advertimus itaque quod festinabat fides Ecclesiae, sed conclusa erat ejus fecunditas. Quo verbo demonstratur quoniam exspectabat partus sui tempora; quia quod conclusum est aperiri solet. Qua ratione conclusa fuerit, docet te Apostolus dicens: Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnibus misereatur.... Ut non volentis neque currentis, sed miserantis Dei esset gratia; ne te ipsum justificares, sed omnia tribueres Deo qui te vocavit. Nemo ergo pigrescat, et excusationem praetendat desidiae suae, quo serius credat, quia scriptum est non volentis, neque currentis esse. Consideret enim quid additum sit, Sed miserantis, inquit, Dei. Talem te ergo praebe bonis studiis et prompta fide; ut Deus tui misereatur, et vocet te sicut Ecclesiam vocavit dicens: Palam factus sum non quaerentibus me, apparui iis qui de me non interrogabant.
2.10.8
Et recte praemissa sunt inferiora, ut meliora sequerentur. Peperit ancilla servos, ut eos Ecclesia liberos faceret, et de servitute populos ad libertatem vocaret, de culpa ad innocentiam, de offensa ad gratiam. Singulorum quoque hominum si spectes ordinem, non omnes a perfectis inchoaverunt, nec apud omnes tempore prima est, sed merito antiquior perfecta virtus. Prudentis igitur mentis est considerare quamdiu imperfecta est anima, quae sunt secum deliberet, ut vel in posterioribus se exerceat virtutum disciplinis, donec exercitii usu valescat. Dum vero se erroris involucris exuerit, et ab omni enodaverit offensione, consummatam sui purgationem exhibens, tunc suo nitatur ordine magnos partus edere.
2.10.9
Praeterea dicitur Abrahae: Esto sine reprehensione; cui dabatur spiritus sapientiae sanctus, integer, bene mobilis, immaculatus. Oportet igitur viri sapientis animam die noctuque in exercitio jugi specula praetendere, numquam somno 347 indulgentem, perpetuis vigiliis intentam Deo ad comprehensionem rerum earum quae sunt, et singularum causarum cognitionem. Sed etiam futurorum interpres sapientia est, scit praeterita, et de futuris aestimat. Scit versutias sermonum, et solutiones argumentorum. Signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum. Non potest igitur bonus atque perfectus non esse qui hanc acquisierit; quia et omnem habet virtutem, et imago bonitatis est. Unde et saeculi istius sophistae traxerunt definitionem hujusmodi, quod sapiens vir bonus dicendi peritus sit.
2.10.10
Redeamus nunc ad donum Dei quo nihil plenius. Quid enim melius sapientia? Quid pejus vanitate? Quid deterius superstitione? Ideoque tamquam ei cui promiserat plenitudinem perfectionis, ait: Augebo te valde, et ponam te in gentes, et reges de te erunt: quia ejus qui fidelis est, totus mundus divitiarum est, et augetur, non minuitur ut stultus. Ponitur in gentes Abraham, hoc est, fides ejus ad gentes transfertur, et reges saeculi qui crediderunt, et se subjiciunt Domino Jesu cui dicitur: Tibi offerent reges munera. Nec illud absurdum, quia ex genere Abrahae non solum reges erunt dignitate, verum etiam illi reges qui peccato non serviant, nec vincat eos malitia, supra quos regnum mors non habeat. Mentis quoque bonae cognovimus reges esse et principes inventiones, quae sicut Abraham mediocris quidem generationis proventus non habet, sed abundat regalibus. Cui data est terra in possessionem: ut dominetur corpori, nec sit captiva carnalium voluptatum, sed quasi famulatu debito obnoxia caro menti serviat. Secundum personam autem Abrahae evidens mysterium Ecclesiae, quae totum orbem fidei haereditate possedit, bene pater electionis dicitur, pater fidei, pater piae confessionis.
2.11.1
313 LIBER SECUNDUS. CAPUT XI.
2.11.1
Praeceptum circumcisionis Abrahae datum quid significet; quidve etiam infantibus octavo die non circumcisis intentatum sit exitium? Sarae nomini una littera additur. Abraham in faciem cadit et ridet. Num idem dubitaverit? Ipsi pro Ismaele oranti annuit Dominus, ac filium ex Sarra promittit.
2.11.1
Et quia ad perfectum vocatur, oraculum perfectionis accipit. Circumcidatis, inquit, omne masculinum vestrum, et circumcidatis carnem vestram( Gen. XVII, 10 et 11): perfecta autem circumcisio spiritalis est. Denique et lectio hoc docet cum dicit: Circumcidite duritiam cordis vestri. Et hic plerique ita accipiunt, ut sit: Circumcidatis omne masculinum vestrum, hoc est, mentem vestram; nihil est enim mente validius. Deinde quia masculinum etiam sanctum dicitur: Omnis masculus adaperiens vulvam sanctus Domino vocabitur. Quid autem mente sanctius, quae dat bonarum semina cogitationum, quibus aperit vulvam animae conclusam pariendi sterilitate; ut possit illas invisibiles 348 generationes edere utero illo videlicet spiritali, de quo dicit Esaias: In utero accepimus et parturivimus spiritum salutis? Circumcisio ergo cordis intelligibilis, circumcisio etiam carnis mandatur sensibilis. Illa in veritate, ista in signaculo. Gemina itaque circumcisio; quia et animi et corporis quaeritur abstinentia. Denique Aegyptii quartodecimo anno circumcidunt mares, et feminae apud eos eodem anno circumcidi feruntur; quod ab eo videlicet anno incipiat flagrare passio virilis, et feminarum menstrua sumant exordia. Legis autem lator aeternae signaculum circumcisionis carnalis in solis maribus exigit, eo quod ad mixtionis usum vir muliere vehementior sit; et ideo ipsius impetum infringere voluit circumcisionis signaculo. Vel quia viri licito se errare credunt, si solo se abstineant adulterio: meretricios autem usus tamquam legi naturae suppetere putant; cum praeter conjugium nec viro liceat, nec feminae misceri alteri. Altiore autem interpretatione illud panditur, quod si mens purgata et circumcisa sit, exuta superfluis voluptatibus et cogitationibus restringit animam ad sui castimoniam, purisque sensibus infusam bonorum facit partuum generatricem.
2.11.2
Octavo autem die circumcidi puerum lex jubet, mystico utique praecepto, quia ipse est resurrectionis dies; dominica enim die resurrexit Dominus Jesus. Ergo si dies resurrectionis circumcisos nos et exutos inveniat delictorum superfluis, ab omni ablutos sorde, mundos a vitiis corporalibus, si hinc mundus exieris, mundus resurges. Circumcide igitur te non carne, sed vitio carnali. Et circumcide tuum non solum vernaculum, sed etiam pretio emptum. Si ad singula referas, vernaculi sunt motus naturales: pretio empti, ratione et doctrina acquisiti. Egent autem et illi et hi, tamquam virgulta, purgatione et incisione luxuriae; ne evagentur ut sterilia sarmenta, et obumbrent inutilia fructuosis. Velut quaedam omni vitio distenta multis incassum laborat:[ ita cavendum ne etiam nostra mens pluribus occupata, non solum bonos ingeneret partus, sed etiam inutilibus plerisque degeneret; simul ut vitis putata non facile silvescat, dissolvatur cito, sed posteritati reservetur. Nam et ingeniosi multa pariunt, quae utile est circumcidere, et qui doctrinam diligentia assecuti sunt, videre in se debent inscientiam.] Mysterii autem ratio dilucida. Vernaculi enim Judaei pretio empti sunt gentes quae crediderunt; quia pretio sanguinis Christi redempta est Ecclesia. Ergo et Judaeus, et Graecus, et quicumque crediderit, debet scire se circumcidere a peccatis, ut possit salvus fieri: et domesticus, et alienigena, et justus, et peccator circumcidatur remissione peccatorum, ut peccatum non operetur amplius; quia nemo ascendit in regnum coelorum, nisi per sacramentum baptismatis. Nec proderit superioris justitia temporis, si in fine vitae justitiam dereliquerit. Ideo Paulus ait: Pretio empti estis; nolite fieri servi hominum. Sunt enim contraria; 349 quia servitus peccato contrahitur, et pretio peccatum remittitur.
2.11.3
Haec igitur simplici expositione abundare ad intellectum opinamur. Ideoque nec cubos Geometricae, nec tetragonum numerum Philosophiae, confessionem, ut aiunt, Pythagoricam, nec semper virgines, ut appellant, hebdomadis numeros cura discutimus inani, nec mundum radio formamus, nec coelum in pulvere quaerimus, nec intra angustos abacos orbem concludimus: sed vera aperimus mysteria, unam salutem esse Christi resurrectionem. Complantemur ergo similitudini mortis ejus, ut mereamur resurrectionis consortium. Et vetus homo noster simul sit confixus cruci, ut corpus destruatur peccati.
2.11.4
Egregie autem infantiae in primis vagitibus circumcidi mares lex jubet, etiam vernaculos; quia sicut ab infantia peccatum, ita ab infantia circumcisio. Nullum tempus vacuum debet esse tutelae, quia nullum est culpae vacuum. Et infans revocandus a peccato est; ne idololatriae polluatur contagio, et ne adorare assuescat idolum, et exosculari simulacrum, parentis violare nidum, pietatem laedere. Simul ne quisquam infletur, quod sibi justus videatur, aetatis maturioris processu Abraham circumcidi jubetur. Nec senex ergo proselytus, nec infans vernaculus excipitur; quia omnis aetas peccato obnoxia, et ideo omnis aetas sacramento idonea.
2.11.5
Et erit, inquit, testamentum meum in carne vestra. Forsitan referatur hoc loco, quomodo spiritalem dicis circumcisionem, cum oraculum dicat: Erit testamentum circumcisionis in carne vestra. Quasi vero animae solius, et non passionum corporis exigatur temperantia. Nam et visus, et auditus, et odoris, et gustus, et tactus, et vocis ipsius quaeritur quaedam castimonia; quia et visus procacior habet crimen, et ideo scriptum est: Noli intendere fallaci mulieri, neque capiaris oculis, neque abripiaris palpebris. Et in ipso auditu crimen est si seducat te meretrix, et multo blandimento sermonis et laqueis labiorum suorum te alliget. Et in ipso tactu crimen est, ideo tibi dicitur: Ne multus fueris ad alienam, neque continueris amplexibus non tuam. Et in voce culpa est. Laqueus enim fortissimus est homini sua labia, et abducitur a labiis sui oris. Et mel ipsum noli multum edere, ne evomas. Oportet ergo ut omnium sensuum acuta sit moderatio; ne aut impetus in vitium trahat, aut nimietas laedat, aut mora offensioni sit.
2.11.6
Non otiose autem, nec superflue plerique 350 hoc qui sequitur loco moveri videntur. Ecquid ita dixerit Dominus: Quoniam qui non fuerit circumcisus masculus, et qui non circumciderit carnem praeputii sui octavo die, interibit anima illa de genere suo; quia testamentum meum interrupit. Grave enim putatur quod infanti octo dierum negligentia parentum fraudi esset futura, ita ut interiret anima ejus; cum ipsa lex etiam homicidae( qui tamen non voluntarium facinus necandi hominis impleverit) civitates praescripserit, ad quas confugiendo mereatur sanguinis impunitatem. Quomodo ergo aut illic ratio habetur fortuitae necis: aut hic ratio infantiae non habetur, in qua crimen non potuit esse aut dissimulationis, aut voluntatis; nisi forte putent aliqui, quia in morte filii gravius puniuntur parentes? Sed injustum putatur ut culpa nocentum inferatur poena innocenti, vel propter poenam nocentis innocens puniatur, aut fiat consors supplicii, qui dispar est merito. Unde aliqui putant quod de parente dicat exterminando, quod ejus intereat anima, non parvuli. Sed valde ambiguum est; licet suffragetur huic assertioni quod ait, quia testamentum meum interrupit. Itaque hoc ad intelligentem magis, quam ad infantem referendum videtur. Alii graviora parentibus vel silentio minitantem putant Dominum Deum, quo plus timeant majores, quando nec infanti parcitur.
2.11.7
Mihi autem satis liquido patet dictum de uniuscujusque mente. Diximus enim masculi nomine mentem significari, quod sit validus mentis vigor, et animam in sui copulam trahat, sitque vehementior tamquam sexu potior, et virili validitate. Ergo haec ratio est, quod omnis mens quae non fuerit circumcisa a superfluis corporalibus, et purgata solemni munere, ut exuat se passionibus et vitiis, interibit. Non caro, inquit, interibit, non homo: sed anima illa interibit, quia potuit salva fieri, si habuisset purgationem. Nuda autem praesidii et incircumcisi cordis colluvione infirmior salutem generis sui non potuit servare. Omne autem genus videtur immortale, ut homo genus est, ut ullus species est. Homo semper dicitur, ullus non semper, immo non deficit ullus. Deficit qui fidem non habet, persona deficit unius, conditio vel nomen hominum non deficit. Ex diuturno igitur et innoxio in id quod temporale est et noxium peccator deducitur, qui mentis suae ascribere debet infantiae, quod incautus fuit et intemperans, vel remissionem peccatorum non acquisivit: Nisi enim quis renatus 351 fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Utique nullum excipit, non infantem, non aliqua praeventum necessitate. Habeant tamen illam opertam poenarum immunitatem, nescio an habeant regni honorem.
2.11.8
Sarae quoque una additur littera, hoc est, R, ut vocaretur Sarra. Quod utique par est, ut in superioribus, non unius adjectione pensari litterae. Non enim munus Deo est una littera, sed virtus litterae quae exprimit muneris divini gratiam. Sarra enim dicitur ἀρχὴ ἐμὴ, hoc est, potestas mea, vel principatus mei initium, vel regis. Sara Graece dicitur ἄρχουσα, latine quae regat. Illa mortalis, ista immortalis: illa specialis, ista generalis. Est namque in me prudentia, in me castimonia, in me virtus, in me justitia, me solum regunt, et mihi dominantur, et sunt mortales. Moriente enim me, solvuntur et moriuntur etiam illa. Quae autem prudentia generaliter dicitur, quae castimonia, quae fortitudo, caeteraeque virtutes principales, sed generaliter principales, et reginae quaedam immortales, in his potestas est, immortale illud principale, sicut est regina Ecclesia quae non me unum, sed universos regat. Ergo speciem in genus, partem in universitatem, corruptibilitatem in incorruptibilitatem conversam videmus: quae omnia Ecclesiae convenire certum est. Non enim specialis haec, sed generalis ratio est, nec partis, sed universitatis salus. Ideoque his praecedentibus cum unumquemque prudentia sua ad hanc principalem et diffusam per omnes salutem deduxerit, in qua fons sapientiae justitiaeque est, requiritur generatio, et ille perfectae partus jucunditatis, cujus nomen est Isaac. Nulla enim melior est voluptas, quam emendatae gratia conscientiae. Hinc Epicurei traxerunt summum bonum voluptatem esse, sed eam corporis magis inquinamento, quam sobrietate mentis aestimaverunt.
2.11.9
Quid est autem quod ait: Et cecidit in faciem Abraham, et risit? Et hic reverentia significatur, quod timuit Deum velut libero risu laedere, quamvis risus laetitiam declararet viri justi qui tantis gratulabatur promissis. Non enim dubitantis hic risus, sed credentis fuit. Simul quia cadunt ante Deum omnia, et mutantur et transeunt, sola illa immutabilis stat semper substantia. Aut fortasse et in hoc mysterio prophetavit Abraham Dominum Jesum; quod per susceptionem dominici corporis et resurrectionem tanti complenda oraculi gratia foret. Adorat igitur non elementum terrae de quo dictum est: Et adorate scabellum ejus, quoniam sanctum est( Ps. XCVIII, 5). Ubi enim corpus, ibi et aquilae quae adoraverunt versantem in corpore.
2.11.10
Et dixit, inquit, in corde suo: Si centum annorum nascetur filius, et si Sarra nonaginta annorum pariet? Graecus ἐν τῇ διανοίᾳ posuit, ut possimus 352 aestimare quia cordi suo quasi alternanti secum dixerit: Si centenario nascetur filius, et nonagenaria pariet? Hoc est aetas generandi praeteriit, sed Deo omnia sunt possibilia; et ideo facile etiam istud, ut senibus revocet juventutis annos, vires refundat, sterilibus det foecunditatem.
2.11.11
Nec illud praetereundum, quod promissa sibi generatione legitima respondit Abraham Deo: Ismael vivat hic in conspectu tuo. Justi est etiam pro peccatoribus intervenire; et ideo vel hoc credant Judaei, quia et pro ipsis intervenit, si tamen credant. Hoc est enim vivere in conspectu Dei, digna Dei Verbo negotia gerere; oculi enim Domini super justos.
2.11.12
Unde et Dominus ait: Etiam. Ecce Sarra uxor tua pariet tibi filium.... De Ismael autem exaudivi te. Etiam cum dicit, confirmat promissa; confirmativum etenim verbum est. Et ideo prius generationem Ecclesiae confirmat futuram; ut verum cognosceret Propheta quod de Ismael se audisse dixit Deus, providens quia caecitas Israel ex parte haberet contingere, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Itaque sicut testamenta hominum prius haeredem ferunt, postea legatum exprimunt, melioribus haereditatem, inferioribus legata: ita in Domini testamento, unde et nos hunc morem accepimus, haeres scribitur natura bonus, nobilis, legitimo creatus conjugio; legato donatur inferior.
2.11.13
Promittitur autem generatio sequenti anno, ut advertas quam generationem polliceatur Dominus, hoc est, non illam uteri corporalis Sarrae, sed istum partum Ecclesiae, qui esset futurus. Denique et infra ait: Revertar ad te in futurum, et erit Sarrae filius. In quo utrumque possumus accipere, et hunc conventum Ecclesiae, et fidelium resurrectionem.
2.11.14
Tertiodecimo quoque anno quod circumciditur Ismael, ratio evidens; quia is qui incipere habet uti cognitione feminae, ante debet recidere in se ardorem libidinis: ut a superfluis abstineat commixtionibus, conjunctioni tantum se legitimae reservet.
2.11.15
Mentem quoque sapientis hospitalem esse decet; ut etiam aliis impertiat sui gratiam, et prudentiae suae fructum aliis quoque dividat, atque ita bonis epulentur doctrinae cibis, epulumque ejus exhibeat desiderantibus.
2.11.16
Tum praeterea nesciat nisi secundum naturam vivere, in cujus instituto et ordine Dei lex est. Nulli se transversariae cupiditati miscere noverit, solius sapientiae praeoptet copulam. Mandatis Dei saeculi istius gloriam, et quamdam praesentis laudis haereditatem praeferre nesciat; atque ut altaribus Domini suas immolet utilitates, ita judicii ignem non excipiat, neque reformidet; sed magis etiam ut alios eripiat, elaboret.

Intertext edge

Open linked passage

Note