De Cain et Abel
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6948 Decaeta
2.1.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT I.
2.1.1
Animae partus mature producendos: eorum quae forma sit? Plebeios sensus mentis imperio domitari posse; duplex enim esse sensuam nostrorum genus; et in ultro consistant primitiva Deo offerenda? Postremo de commixtione qua constamus, ejusque primitiis disputatur.
2.1.1
Hos partus anima nostra parturiat, nec solum parturiat, sed etiam pariat, et diebus pariat impletis; ne immaturos partus dies judicii deprehendat. De his enim partubus dixit Dominus Jesus: Vae praegnantibus et nutrientibus in illis diebus? Maturius igitur absolvatur hic partus, et cogitationes nostrae bonorum operum processibus explicentur; ut nihil imperfectum finis noster inveniat, nihil inexplicatum terminus vitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat. Festina igitur anima formare partus tuos, properantius absolvere, celerius quos genueris enutrire.
2.1.2
Quae tanti forma sit partus, demonstrat Apostolus dicens: Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. In hanc formam tota mentis nostrae coalescant viscera, et in illo genitali alvo animae nostrae Christus refulgeat. Partus noster fides sit, nutrimenta nostra praecepta doctrinae sint. His quaedam cordis nostri imbuatur infantia, instituatur pueritia, juvenculescat adolescentia, senecta canescat. Aetas enim senectutis vita est immaculata. Itaque ea demum bona est animae senectus, quam nulla perfidiae inquinamenta maculaverint. Et ideo partus suos ab hac macula Paulus defendit: Ego vos, inquit, genui in Evangelio; ne cujus saeva insusurratio rudis fidei tentaret infantiam. Masculina igitur generabat, qui in virum perfectum populos quos docebat, fidei gestiebat unitate concurrere, et in agnitione Filii Dei perfectam plenitudinis Christi tenere mensuram. Hoc enim sacrificium acceptabile Deo noverat, de quo scriptum est: Separabis omne quod aperit vulvam masculinum, Domino. Et qui addidit: Omne quod aperit vulvam de armentis et de pecoribus quae sunt tibi, masculinum sanctifica Domino; ne quid obscuritatis habeat, consideremus.
2.1.3
Dixerat de principalibus generationibus, hoc est, plenis capacibusque rationis: addidit et de gregalibus, hoc est, reliquis velut plebeiis sensibus, qui irrationalibus comparantur jumentis. Quae tamen cum a rectore aliquo gubernantur, facile mansuescunt; et imperata exsequi, et jugum subire, et ad vocem magistri accelerare gradum, aut sistere, aut deflectere, aut aliqua munia sui operis quae jubentur, humano quodam famulatu obire consueverunt. Tantum valet institutio, ut vincat naturam! Itaque illa 206 quae consortium nostrae substantiae non habent, agnoscunt tamen nostrae vocis imperium: et cum suae naturae nullam rationem habeant, nostrae rationem capessunt, et quodammodo transfusam acquirunt. Equos videmus popularibus incitari studiis, gaudere plausibus, blanditiis delectari magistri. Torvos leones cernimus naturalem feritatem imperata mutare mansuetudine, suam rabiem deponere, nostros mores sumere; et cum sint ipsi terribiles, discunt timere. Caeditur canis, ut pavescat leo: et qui sua injuria exasperatur, coercetur aliena, alteriusque exemplo frangitur. Quoties parata praeda et cibo obvio famem perpeti malunt, dum offensam magistri verentur? Quoties repentino impulsi motu aperta ad morsus ora jussi resolvunt? Ita dum nostrae voluntati obsequuntur, suae obliviscuntur. Non ita illae ferae, vel illa armenta equorum, vel genus omne pecudum, quae sine rectore vagantur ullo, et omni domitoris gubernaculo destituta exa sperantur. Et ideo appositi sunt armentarii, opiliones, caeterique pastores, quidam magistri gregum officia sua singulis animantium sibi commissorum conditione formantes.
2.1.4
Videtur ergo et sensuum nostrorum quoddam genus aliud domitum et mansuetum: aliud indomitum quod armentario quodam motu mentis velut deside atque resoluto proruat ad irrationabiles delectationes corporis: mansuetum autem quod velut duci cuidam moderationi mentis se subjiciat et subdat. Quaecumque ergo ejus naturae reguntur, ea sunt masculina atque perfecta: quaecumque autem sine duce ullo plebeia praesumptione quadam dominantur, velut civitatis alicujus quae regis optimatumque consilio privata sit, ita corporis sui omnem statum et virilem vigorem muliebri quadam dissolutione effeminant. Ex his illa lex carnis est, quae legem Apostolicae mentis impugnans, captivam trahebat eam quadam lege peccati. Et ideo ut de illo mortis corpore liberaretur, spem suam Paulus omnem non in sua virtute, sed in Christi gratia reponebat. Unde liquet quod hae commotiones quae secundum legem mentis sunt, ex divino favore procedunt, alii autem sensus ex voluptate corporea.
2.1.5
Illa igitur quae sancta sunt, primitiva sunt nostrorum sensuum: ista velut de quodam grege sunt, et vilitate plebeia: quae varia videtur Moyses nominibus significasse diversis. Hoc enim declarat etiam illa area legis mystica, de qua ait: Initia areae tuae et lacus tui non novissima facies. Primitiva filiorum tuorum dabis mihi. Sanctae commotiones sensuum nostrorum, quae secundum virtutes sunt, ipsae sunt primitiae areae spiritalis: propterea etiam rurali areae comparantur, in qua ventilantur frumenta. Sicut enim in hac rurali area excutitur triticum atque hordeum, 207 et dum saepius ventilatur, separatur a paleis; quia paleae caeteraque purgamenta messis in diversum levis aurae spiramine dissipantur; illa vero quae solidiora sunt, in locum eumdem excusso pulvere relabuntur: ita cogitationum nostrarum fruges quae sunt solidae atque optimae, puram atque sinceram exhibent virtutis alimoniam, sicut scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei: quae autem inutiles sunt et vacuae, disperguntur ut fumus ac nebulae; quia sicut fumus oculis, sic iniquitas utentibus ea. Et recte fumo iniquitas comparatur, quae velut quadam saeculari caligine aciem mentis obducit.
2.1.6
Et ideo Dominus dicit: Cum intraveritis in terram in quam induco vos, et cum manducare coeperitis de panibus terrae illius, offeretis oblationem separatam Domino, primitias conspersionis vestrae, panem sicut oblationem de area: sic offeretis primitias confusionum vestrarum, et dabitis Domino. Confusio nos sumus, diversorum elementorum quadam commixtione compositi. Siquidem frigidum calido, et humidum sicco miscetur in nobis. Haec conspersio multas habet carnis illecebras, et plurimas delectationes: sed non sunt hi primitivi hujus corporis sensus, quia ex anima et corpore constamus et spiritu. Haec est conspersio principalis, in qua sanctificari nos Apostolus cupit, sicut ait: Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in die Domini nostri Jesu Christi servetur. Cujus conspersionis primitiae spiritales sunt, hoc est, inventiones et generationes sensuum qui ex vigore animae procedunt. Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt. Sunt autem necessariae corporis delectationes, ut dormiendi, edendi, bibendi, deambulandi, et caeteri sensus hujusmodi; sed non in his primitiae. Et ideo non in his, sed in illis Domini sacramentum, ubi castitas, pietas, ubi fides atque devotio. Cujus rei manifestum et evidens exemplum est oblatio patriarchae Isaac, quem sacrificii modo obtulit pater nullius motu passionis inflexus humanae, mundam offerens Deo hostiam, vacuamque formidinis, et corporeae cupiditatis immunem, cum ipsa pietas patris devotioni cederet immolantis.
2.2.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT II.
2.2.1
Primitias non tempore, sed sanctitate aestimari: cum fide quae imprimis necessaria est, conjungenda ad verum sacrificium bona opera: fructu mutandum laborem, atque animam ab inutilibus liberandam esse.
2.2.1
Nunc consideremus quae sit vis primitiarum, et utrum tempore aestimentur primitiae, an sanctitate, hoc est, utrum omnia 208 primogenita sanctificationem habeant primitiarum. Primitiae etenim fructuum sanctae secundum legem; quia in his optimum festinae fidei sacrificium est: sed fiunt sanctae devotione, non tempore; quia non proventus sanctificat, sed devotio. Denique ubi celer proventus est, si devotio moretur, offensa contrahitur. Non ergo omnia primogenita sancta: sed omnia quae sancta sunt, sunt etiam primogenita. Denique Cain primogenitus, sed non sanctus. Sanctus quoque Israel Dei populus, sed non primus aetate; et tamen primogenitus appellatur, sicut scriptum est in prophetis: Primogenitus meus Israel. Et Levi sanctus, sed non primogenitus; nam tertius Liae filius legitur: et tamen levitae primogeniti nuncupati, quibus ab eo nomen est derivatum. Scriptum est enim in Numeris: Ecce tuli levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito qui aperit vulvam a filiis Israel, et erunt mihi levitae; mihi enim omne primitivum. In qua die percussi omne primogenitum Aegypti, sanctificavi omne primogenitum Israel. Ergo levitae primogeniti nuncupati, qui sanctificatione utique caeteris filiis Israel antelati sunt. Qua ratione primogeniti sint, audi Apostolum dicentem: Sed appropinquastis Sion monti, et civitati Dei vivi Hierusalem quae in coelo est, et decem millibus laetantium Angelorum, et Ecclesiarum primitivarum, quae scriptae sunt in coelo. Quatuor ordines fecit, montis Sion, civitatis Hierusalem, celebritatis angelorum, et Ecclesiarum primitivarum. Tulit ergo Dominus Deus de medio populi Israel levitas; quia non humanarum eos consortes voluit esse curarum, sed divinae religionis ministros. Et primogenitos sibi fecit qui vulvam aperiunt spiritalem; et ideo non erant ab utero naturae, sicut diversorum criminum peccatores: sed destructis cultoribus saecularibus eliguntur. Unde non habent cum plebeia possessione consortium, nec in medio populi computantur; quia verbum Dei in medio sui possident, sicut scriptum est in Evangelio: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum. Et alibi: Medius vestrum stat quem vos nescitis.
2.2.2
Hinc ergo cognoscimus quod ante omnia fides nos commendare Deo debeat. Cum fidem habuerimus, elaboremus ut opera nostra perfecta sint. Siquidem hoc plenum est et perfectum sacrificium, sicut ipse Dominus docet nos dicens: De donis et datis tuis observabitis offerre mihi in diebus festis meis, nihil detrahentes, neque dispertientes; sed plena et integra et perfecta offerentes. Festus autem dies Domini est, ubi perfectarum virtutum gratia est. Quae tunc perfectae sunt, si sollicitudinum saecularium, et corporalis illecebrae victor animus delinimenta voluptatis excludat, liber a saeculo, Deo deditus, nihil de tramite directae intentionis imminuens, nec affectus sui tempora nunc luxuriae dividens, 209 nunc labori. Solus itaque sapiens hanc celebrat solemnitatem, nullus alius. Immunem enim hujusmodi passionum animam reperire difficile est. Divide ergo secundum rationem animae principalia et obedientia, et tunc quid masculinum, quidve femininum sit deprehendes. Nulla enim sine labore virtus, quia labor processus virtutis est. Quod etiam legis ipsius verba significant, quae dicit: Omne quod aperit vulvam asinae, mutabis ove. Immunda enim animalia lex a sacrificio separavit, et pro his ad vicem munda jussit offerri. Asinae ergo partum, hoc est, immundum jubet mutari ove, quae munda et apta sacrificio est. Hoc est secundum litteram. Caeterum si quis sensum spiritalis legis altius persequatur, libet considerare quod asina laboriosum sit animal, ovis fructuosum. Fructu ergo dicit mutandum laborem, ut finis operis sui fructus sit. Vel certe hoc modo: omnem laborem tuum, omnem industriam puro et simplici commendabis affectu.
2.2.3
Si autem non mutabis, inquit, redimes. Jubetur ergo secundum litteram, ut animal aliud pro immundo animali offeratur, aut pretium; ne inter decimas fructuum vel minus aliquid, vel immundum videatur offerri. Intellectus autem profundior liberandam animam tuam docet, ut desistat ab iis quae fructum non habent. Qui enim redimit se, liberat et quodam exuit debito. Relinquenda sunt opera quae verum fructum, bonosque processus habere non possunt; qualia sunt ista mundana quorum usus non potest esse diuturnus. In quibus ipse nudus et veri vacuus effectus est; et quamvis summo quaesitus fuerit labore, animam nihil juvat. Ea enim quae servitutem animae inferunt, inutilia sunt omnia, etsi non desit effectus. Magna videtur praeliantium victoria, triumphantium gloria: sed frequenter ipsos videmus qui vicerint, rursus bellorum subjacere incertis et transferri ad hostem eventu praelii, et eo ipso quo victores ante fuerint, fieri miseriores. Opus est ergo ut opera tua ad Deum dirigas, et ejus tibi aspiret favor. Athleta ipse qui suis non alienis decernit viribus, quoties congreditur, dubios casus subire se credit. Et cum ad coronam pervenerit, intelligit citius hanc mundi gloriam tamquam coronae ipsius folia marcescere. Gubernator cum in portus navim subduxerit, vix finem impositum labori putat, et statim quaerit laboris exordium. Solvitur corpore anima, et post finem vitae hujus adhuc tamen futuri judicii ambiguo suspenditur. Ita finis nullus, ubi finis putatur. Unde votis et pura conscientia et spiritu charitatis adhaereamus Deo nostro, et divinum nobis conciliemus favorem: precantes ut a saecularibus curis tamquam ab immitibus et agrestibus dominis possimus absolvi atque exui, mundanoque exire servitio, in libertatem supernae cognitionis quae vera et sola est libertas, vocati. 210
2.3.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT III.
2.3.1
Quod dixerat laborem fructu mutandum, exemplo Judaeorum in Aegypto servientium, et Evangelii testimonio confirmat; quonam ex loco, et quo pacto liberanda sit anima, declarat; et Christum verum levitem, id est, liberatorem nostrum esse. Denique pulchra de utilitate quam affert justorum familiaritas, proponit.
2.3.1
Et ut praeceptum legis exemplo astruamus, cum deprimerent Aegyptii Judaeorum populorum in operibus variis, et luto ac lapide, ingemuerunt filii Israel, et Domini provocaverunt in se misericordiam. Et dixit ad Moysen: Ego exaudivi gemitum filiorum Israel, quomodo Aegyptii in servitutem deprimunt eos, et memor factus sum Testamenti mei. Vade et dic filiis Israel, ego Dominus, et educam vos de potentia Aegyptiorum, et eruam vos de servitute eorum, et liberabo vos in brachio excelso, et judicio magno, et sumam vos mihi in plebem, et ero vester Deus, et scietis quoniam ego sum Dominus Deus vester qui educam vos de potentia Aegyptiorum, et inducam vos in terram in quam extendi manum meam. Ecce quomodo populus Hebraeorum fructu mutavit laborem, ut qui in luto operabatur, spe regni operaretur aeterni. Et ideo Dominus in Evangelio inanem populorum gentilium miseratus laborem, qui lateres construerent lutulentae superstitioni, et voluptati corporis dediti, solidum fidei murum aedificare non possent, velut ad quosdam asinae fetus locutus ait: Venite ad me, omnes qui laboratis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia sum mitis et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Qua vocatione plenius mihi videor verba legis et mysteria recognoscere: quia asinam aut commutandam ove docuit, aut redimendam pecunia; ut non solum asinae partum ove, hoc est, mundis immunda mutemus, sed etiam redimamus. Quod videtur exprimi, si prius sacrificio purificationis, et mysterio baptismatis delictorum nostrorum inquinamenta lavemus; crimina quoque nostra bonis operibus, fideique pretio, et miseratione redimamus.
2.3.2
Pretium nostrum sanguinis est Christi. Unde et apostolus Petrus ait: Non auro vel argento redempti estis, sed pretioso sanguine Et Paulus dicit: Pretio empti estis, nolite effici servi hominum. Unde non otiose miramur in Evangelio quod super pullum asinae sederit Dominus Jesus; quia populus gentilis coepit esse Christi hostia, quia secundum legem habebatur immundus. Unde et de levitis scriptum est quod sint redemptiones eorum; eo quod et sanctitate vitae suae et oratione peccata plebis lavarent. In quibus figura agni praecessit mysteriis verum venturum levitem, qui proprii corporis passione tolleret peccatum mundi. Levites significatur susceptus pro me, vel ipse mihi levis; ipse enim perfectae virtutis habet impertiendae populo sanitatis indicium. Ipse ergo qui pro salute universorum exspectatus advenit, pro me est utero editus virginali, 211 pro me oblatus, pro me gustavit mortem, pro me resurrexit. In quo omnium hominum suscepta est redemptio, assumpta est resurrectio. Ipse est verus levites; ut nos levitas faceret adhaerere Deo, ipsi continuas preces fundere, de ipso salutem sperare, fugere terrena negotia, in Dei possessione numerari, sicut scriptum est: Domine, posside nos Ea est enim sola possessio, quae nullis obnoxia tempestatibus perpetuae gratiae ferat fructus. Redemptor levites est, quia vir sapiens redemptio insipientis est. Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret. Videbat enim laborantes non posse sine remedio salvari, et ideo medicinam tribuebat aegris. Ideo omnibus opem sanitatis detulit; ut quicumque perierit, mortis suae causas sibi ascribat, qui curari noluit, cum remedium haberet, quo posset evadere: Christi autem manifesta in omnes praedicetur misericordia; eo quod ii qui pereunt, sua pereunt negligentia: qui autem salvantur, secundum Christi sententiam liberentur, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Denique et Sodoma si habuisset quinquaginta justos, non esset eversa, et si decem habuisset, esset redempta; eo quod sermo remissionis peccatorum animam servitute exuat, et disciplinae plenitudo perfectae mentem non sinat edaci libidinum vapore consumi.
2.3.3
Plurimum tamen refert, et moralem aedificat affectum, si etiam numerum justorum simpliciter accipiamus prodesse populorum saluti. Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam. Nemo enim invidere debet alteri laudem quae sibi prosit: atque improbus quisque redemptorem suum dum suscipit, frequenter imitatur; certe veneratur, plerumque etiam diligit. Ipse etiam si aliis profuturum sciat, studiis augetur, eaque gratia connectit populos, accumulat charitatem civium, urbium gloriam. Quam beata civitas quae plurimos justos habet, quam celebrabilis ore omnium: quomodo benedicitur tota de parte, et beatus atque perpetuus ejus status aestimatur! Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur! Non enim ipsis gaudeo, cum vivendo multa subeant taedia saeculi hujus, sed quia prosunt pluribus. Similiter dum aliquis hujusmodi decidit, quamvis longa senectute depositus, afficior; quia destituitur grex juvenum muro senili. Denique periturae urbis, aut malorum imminentium, vel futurae labis hoc primum indicium est, si decedant viri consultiores, vel etiam graviores feminae. Hinc primum ingruentium porta aperitur malorum. Sicut ergo urbs tota solidatur atque urgetur coetu sapientium, vel obitu labefactatur: ita sermo gravis, et quidem senilis 212 plenus prudentiae stabilire uniuscujusque animam, et confirmare mentem solet. Jam si accedat multarum lectionum usus, plurimorum praeceptorum et consiliorum quidam senatus, velut perpetuum urbis ejus quae in singulorum est praecordiis, statum efficit.
2.4.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IV.
2.4.1
Quare Moyses levitas appellarit primogenitos et redemptores, eorumque urbes redemptrices designarit? Cur non sit absurdum piis cohabitare facinorosos? De duabus in Deo virtutibus, misericordia et justitia, atque earum ministris; deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra; ut Evangelicis exemplis comprobatur.
2.4.1
Ideo ergo primogenitos et redemptores caeterorum levitas Moyses appellavit; quod maturioris et utilis sententiae viri altero senectutem quamdam animae praeferant, altero redemptionem conferant. Unde et civitates levitarum in veteri Testamento redemptrices significavit Moyses; quia is qui confugit ad eam animam, in qua habitat Dei Verbum, quae urbis modo munita atque vallata sit, perpetuam libertatem acquirit sibi. Sicut enim in civitatibus levitarum erat poenarum remissio; ut si quis ad eas confugeret, qui non voluntariam necem hominis admiserat, nulli eum occidere liceret intra urbes dumtaxat positum levitarum: ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.
2.4.2
Nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis, ac maculosi sacratis. Opus enim habent purificari qui aliquo polluti sunt delictorum contagio. Et quodammodo diverso genere causa concurrit. Sicut enim levites mundanis voluptatibus abdicatus, exsul est culpae, ita sanguinis reus, fugitivus est patriae. Sed hoc interest, quod iste necessitate suos deserit propter metum legis: minister autem Dei humanarum consortiis renuntiat passionum, et quadam carnalis illecebrae se abdicat necessitudine propter studia virtutis. Etiam illud non abhorret a vero, quod et iste velut quasdam in se manus injicit; ut interficiat voluptates sui corporis, et quemdam suae carnis operetur interitum. Interfecit nempe Moyses Aegyptium, et fugax factus est de terra Aegypti, ut declinaret ejus terrae tyrannum. Sed non ante illum interfecisset Aegyptium hominem, nisi prius in se nequitiae spiritalis Aegyptium interemisset, et abdicasset se regalium luxu honorum, majus patrimonium aestimans thesauris Aegypti opprobrium Christi. Quod stultis quidem videtur opprobrium: nobis autem illud opprobrium Dominicae crucis virtus Dei est atque sapientia.
2.4.3
Accedit eo, quod duo quaedam in Deo principalia sunt genera virtutum, unum quo remittit, aliud quo vindicat. Remittuntur peccata per Dei verbum, cujus levites interpres et quidem exsecutor est( 23, q. 5, cap. Remittuntur; et de Poenit. dist. 1, cap. Verbum Dei): remittuntur etiam per 213 officium sacerdotis, sacrumque ministerium: puniuntur quoque per homines, sicut per judices, qui potestate ad tempus utuntur, sicut Apostolus docet dicens: Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat; enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit.. Puniuntur peccata etiam per populos, sicut legimus; quia saepe ab alienigenis Dei jussu excitatis propter divinae majestatis offensam subjectus factus est populus Judaeorum. Nec is quidem qui invitus aliquod fecerit homicidium, extra ministerium est. Siquidem lex ait de eo: Quia Deus dedit eum in manus ejus. Manus ergo ejus instrumenti modo divinae ultioni ministerium praebuerunt. Levites igitur minister remissionis est: percussor autem qui tamen non ex dispositione, sed praeter voluntatem fecerit homicidium, divinae minister est ultionis.
2.4.4
Illud quoque specta, quia cum interficitur impius, Christus infunditur. Et ubi abominatio aboletur, sanctificatio congregatur; quia Dominus dixit: In ea die qua interfeci omne primogenitum Aegypti, sanctificavi mihi omne primogenitum Israel. Quod non ad unum diem afflictionis Aegypti referes, sed ad omne tempus. Cum enim renuntiatur improbitati, statim adsciscitur virtus. Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum: eodemque studio quo crimen excluditur, innocentia copulatur. Habes hoc in Evangelio; quia ubi Satanas immisit se in cor Judae, Christus recessit ab eo, momentoque eo quo illum recepit, hunc amisit. Denique sic scriptum est: Et post buccellam introivit in eum Satanas. Dixit ergo illi Jesus: Quod facis, fac celerius. Quid illud? Ut quia introierat in illum Satanas, ipse abiret a Christo. Ejicitur itaque et excluditur, eo quod jam cum Domino Jesu esse non possit; quia coeperat esse cum diabolo: nulla enim communicatio Christi cum Belial. Unde statim imperio expulsus abcessit, sicut legimus, dicente Evangelista: Qui cum accepisset buccellam, exivit continuo; erat enim nox. Non solum exivit, sed continuo, et nocte exivit. Nec mirum si noctis tenebras habebat, qui Christum deserebat. Verum sicut ipse receptus a diabolo, exclusus a Christo est: ita Zachaeus renuntians avaritiae, Christum recepit. Meritoque videns studium ejus, quod in arborem ascendisset, ut transeuntem Jesum videret, dicit Dominus: Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua manere me oportet. Et descendit festinans, et excepit illum gaudens. Sed excipiendo Christum, exclusit avaritiam, relegavit perfidiam, renuntiavit fraudibus. Aliter enim non ingreditur Christus, nisi ut vitia excludat; quia non cohabitat erroribus. Denique de templo ejiciebat nummularios, quia ipse volebat habitare. Unde Zachaeus hoc intelligens, quia Christum vetere suo suscipere affectu non poterat, superiora vitia exire suo jussit hospitio, ut Christus intraret. Merito igitur 214 Pharisaeis obmurmurantibus quod Dominus Jesus ad hominem peccatorem divertisset manere, dixit ad Dominum: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus; et si cui aliquid fraude abstuli, reddo quadruplum. In quo illis respondit qui dicebant peccatorem Christo hospitium non debuisse praebere: Hoc est, jam non sum publicanus, non sum ille Zachaeus, non praedo, non fraudator. Reddo quae sustuli, reddo qui auferre consueveram. Jam dono pauperibus, quos ante nudabam: jam mea confero, qui aliena rapiebam. Fugerunt crimina postquam Christus intravit. Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
2.5.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT V.
2.5.1
Adipes ac pinguedo sacrificiorum et hostiarum quid significent.
2.5.1
Diximus de primogenitis, dicamus etiam de adipibus, de quibus satis docet David dicens: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Et supra ait: Et holocaustum tuum pingue fiat. Hoc docens acceptabile esse sacrificium, quod pingue, quod nitidum, et quodam pabulo fidei ac devotionis, verbique coelestis uberiore alimonia saginatum est. Frequenter pingue opus dicimus quod spissum et operosum intelligi velimus: et opima hostia praedicatur, quae non sit tenuis, non sit exilis. Unde et sacrificium pingue recte nuncupamus, quod opimum cupimus declarare. Sed etiam illud documento, est quod pingues vaccae prophetica interpretatione annis fertilibus comparatae sunt.
2.6.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VI.
2.6.1
Quid sibi velit quod Dominus ait: Si recte offeras, non recte autem dividas, peccasti, quiesce; et de quatuor generibus quibus sacrificia commendabantur, quorum si quid desit, sacrificium non probatur, cum pulcherrima istorum morali interpretatione.
2.6.1
Nunc consideremus quid sit quod ait Dominus: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti, quiesce. Quod indicium est Deum non muneribus oblatis placari, sed offerentis affectu. Denique condemnati oblator muneris Cain, quia pro conscientia insincerae oblationis intellexit Deo sacrificium suum non probatum, et tristis est factus. Quando enim mens sibi recti est conscia, gratulatur, et infusione quadam spiritali repletur animus gaudio, cum alicujus vel studia, vel opera a Deo probantur. Tristitia igitur Cain conscientiae testimonium, repulsae indicium est. Et quamvis obtulit munus; tamen quia non recte et jure divisit, culpam incidit.
2.6.2
Quatuor enim genera sunt quibus sacrificia commendabantur. Si aut nova novorum essent, aut frixa, aut divisa, aut continua. Nova novorum primo tempore anni, quae specie in primogenitis fructibus aestimabantur: nunc autem revelatum est eos significari, qui per baptismatis 215 sacramenta renovantur. Hoc est enim vere sacrificium primitivum, quando unusquisque se offert hostiam, et a se incipit, ut postea munus suum possit offerre. Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat; habeat tamen succum doctrinae veteris. Sicut enim novi, ita et veteris Testamenti debet doctrina concurrere, quia scriptum est: Manducate vetera veterum, et vetera a facie novorum auferte. Cibus nobis sit cognitio patriarcharum, epuletur animus in prophetarum oraculis: tali sagina mens pascatur interior. Sed jam non species agni sit, at veritas corporis Christi. Non umbra legis perstringat oculos: sed aperte Dominicae gratia passionis, et splendor resurrectionis aciem mentis illuminet.
2.6.3
Si autem offeres sacrificium de primitivis ovibus, frixum in igne, frixum pingue, offeres sacrificium primitivorum, sicut scriptum est: quod significat fidem tuam velut igni probatam esse debere, et sancto fervere spiritu. Denique coxit lentem Jacob, et fratri primatus benedictionis eripuit, quos utique solida consequeretur fides. Hic ergo robustus et vividus augebatur: ille autem qui cibum suum coquere nesciebat, fatigatus atque deficiens defluebat. Uratur igitur verbo Domini sicut igne virtus animae tuae. Vide ustum Joseph, sicut scriptum est: Eloquium Domini ussit eum. Torreatur fides tua sicut spicae messium. Tunc enim maturitatem fructuum praeferunt, cum eas primo solis processu tempora aestiva torruerint. Sermo igitur plurimus Scripturarum animam confirmat, et quodam spiritalis gratiae colorat vapore; rationabilia quoque inventa corroborat, dissolvitque omnem vim irrationabilium passionum. Ideoque Esau laxatis virtutis suae nexibus dissolutus est. Illi autem qui succincti lumbos non crudum, neque coctum in aqua, sed assatum in igni caput agni edere jubebantur, sicut habes in Exodo, forti ac fideli animo, pedestri itinere maria transfretarunt. In Evangelio quoque assos pisces Dominus Jesus manducabat, sicut scriptum est, in quo plenitudo sancti Spiritus redundabat. Et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Jacob quasi inhabilem sibi donavit infirmo.
2.6.4
Oblationem autem atque orationem oportet non confusam esse, sed competenti divisione distinctam. In omni enim re confusione melior est distinctio; multo magis in oratione atque oblatione, quae nisi certas divisiones habeat, fit obscurior. Ideoque hostiae plerumque membra lex dividi jubet, et holocausta offerri; ut sine admixtione et operimento aliquo nudum sacraficium sit; eo quod nuda atque omnibus exuta involucris debeat fides nostra fervere; ne vagis et fallacibus opinionibus induatur, sed pura atque sincera simplicitas mentis appareat. Deinde in partes dividatur congruas. Virtus enim 216 genus est, quae dividitur in plurimas species: sed principales quatuor sunt, prudentia, temperantia, fortitudo, justitia. Redoleat igitur oratio tua prudentiam erga cognitionem Dei, et veritatem fidei: redoleat temperantiam quam etiam a conjugibus exigendam putavit Apostolus dicens: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Et lex castificatos ante hesternum et nudiustertianum diem ad sacrificium accedere jubet. Fortitudinem teneat oratio, ut nullo interpoletur metu, nulla lassitudine deficiat. Tunc enim debet esse intentio ad precandum robustior, cum urgemur adversis. Justitiam custodiat precatio, quam si tenuisset Judas, non in peccatum facta esset ejus oratio. Quando enim magis ab injustis operatis ac pravis studiis abstinere debemus, quam tunc quando Dei justitiam deprecamur? Et ideo Dominus, ut cordi nobis esset justitia: Beati, inquit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum coelorum. Haec enim defuit Judae; nam si adfuisset, non tradidisset Dominum, non prodidisset magistrum. Defuit sacrificio etiam Cain istius, qui si tenuisset justitiam, Domino debuit primitiva munera, non posteriora deferre. Defuit itaque ei divisio, ideoque responsum ait: Si recte offeras, non autem recte dividas, peccasti, quiesce. Vides quantum sit vitii. Ubi deest divisio, ibi totum sacrificium refutatur.
2.6.5
Superest ut de continua et jugi oratione dicamus, quod immorari nos et vacate orationi oportet. Pernoctabat Dominus in oratione, non ut sibimet prodesset, sed ut nos doceret. Frequens enim oratio quamdam operatur disciplinam orandi; quia ipse usus docibiles Dei facit, indocibiles negligentia. Bona igitur exercitatio. Denique corporis virtus exercitatione augetur frequenti: at inexercitata minuitur et labitur. Plurimi enim exercitii dissuetudine etiam naturalem dissolvere virtutem. Similiter animae fortitudo exercitationis assiduitate solidatur; ut labor ipse disciplinae sit non oneri futurus, sed usui. Hunc cibum menti nostrae deferamus, qui multa attritus meditatione ac politus, cor hominis sicut illud coeleste manna confirmet. Quod non otiose tritum ac politum accipimus; eo quod coelestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus, toto animo et corde versantes; ut succus ille spiritalis cibi in omnes se venas animae diffundat. Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam; tunc fit illud pingue, et tamquam adipale precationis genus, de quo dicit Propheta: Impinguasti in oleo caput meum. Sicut enim agni multo lacte pinguescunt, et sicut oves bene pastae adipe nitent: ita apostolico succo pasta fidelium pinguescit oratio.
2.6.6
Horum si desit aliquid quae superius diximus, sacrificium non probatur. Ideoque dictum est ad Cain: Si recte offeras, non autem recte 217 dividas, peccasti. Namque mundus ipse distincte legitur factus, cum esset ante incomposita pars ejus; quia Terra erat invisibilis, et incomposita. Nempe lux primum facta est, et vocavit Deus lucem, et separavit Deus inter lucem et tenebras, et vocatae sunt tenebrae nox. Et per ordinem singula quod facta sint legimus, coelum, terra, ligna fructifera, animalia diversa. Distributa autem sunt leviora superioribus, ut aer et ignis: graviora inferioribus, hoc est, terra et aqua. Utique simul omnia fieri jubere potuit Deus: sed distinctionem servare maluit, quam nos in omnibus imitaremur negotiis, et maxime in vicissitudinibus gratiarum, in quibus non satis est reddere quod acceperis, sed commendare quod reddas. Nam si quis debitum solvat, et in referendo injuriam faciat creditori, intolerabilius est utique, quam non reddidisse quod debebat. Non ergo quantitas solutionis, sed animus reddentis, et qualitas consideratur, et affectus. Recte igitur Cain obtulit; quia oblatio insigne devotionis, et indicium gratiarum est: sed non recte divisit; quia ante omnia Deo debuit deferre primitias, ut a gratia inchoaret auctoris. Etenim divisionis hic ordo est, ut prima secundis, non primis secunda praecurrant; et coelestia terrenis, non terrena coelestibus praeferantur.
2.7.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VII.
2.7.1
Deum qui in Adamo docuit non peccandum, in Caino docuisse non defendendum peccatum. Et ibi quam proclive sit ab impietate in alia scelera praecipitari.
2.7.1
Sed quia Cain confudit hunc ordinem, dicitur ei: Peccasti, quiesce. Omnia docet Deus. Primum ne pecces, ut in Adam monuit: secundo, si peccaveris, quiescas, ut in Cain doceris. Erubescere enim debemus, et condemnare peccatum, non defendere; quoniam pudore culpa minuitur, defensione cumulatur. Et silendo corrigimur, contentione prolabimur. Sit saltem verecundia, ubi non est absolutio. Inde illud: Justus in exordio sermonis accusator est sui. Et iterum ab ipso Domino alibi dictum legimus: Dic iniquitates tuas, ut justificeris. Quanta pudoris gratia, ut justitiam teneat verecundia, quam culpae reatus abstulerit! Ideo autem ait: Quiesce, quoniam non habes quod excuses. Culpae ipsius ad te conversio est. Non enim frater ei addicitur, sed error ascribitur, cujus ipse sibi auctor est. In te, inquit, revertitur crimen, quod a te coepit. Non habes in quo necessitatem magis, quam mentem tuam arguas. In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius.
2.7.2
Bene ait: Tu princeps es illius. Etenim impietas mater quaedam est delictorum; et qui graviora peccaverit, in caetera facile prolabitur. Quomodo enim potest ab humanis temperare qui divina violavit, et hominibus bonus esse qui Deum laesit? Atrociorem igitur scelerum reatum vitia reliqua sequuntur; quoniam quo flagitiosa propenderint, eo inclinant caetera. Tu ergo princeps operis tui, tu dux criminis. Non te invitum, 218 non imprudentem error attraxit: sed voluntarius reus judicio, non lapsu fecisti dolum, quo divinae injuriae reum ipse convincis.
2.8.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT VIII.
2.8.1
Cain admonitione spreta insolentiam et crimen auget. Ejusdem verbis: Eamus in campum, significari ostenditur pravis actionibus deserta loca et sterilia convenire.
2.8.1
Admonitus igitur ut quiesceret, auget insolentiam, acerbat flagitium. Quid igitur sibi vult quod ait: Eamus in campum; nisi quia locus nudus gignentium eligitur parricidio? Ubi enim frater habebat occidi, nisi ubi fructus deesset? Tamquam praesagiens natura tanti sceleris loco germina denegaverat; quia non conveniebat, ut idem solum et contagia parricidalis sanguinis reciperet praeter naturam, et fructus secundum naturam germinaret. Merito ipse dicit: Eamus in campum. Non dicit: Eamus in paradisum, ubi poma florent, non in aliquem cultum et fructiferum locum. Ipsi parricidae indicant fructum se sceleris habere non posse, nec penes eos fructum manere, qui tantae impietati praebuerint officium. Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum. Latro diem refugit quasi criminis testem, lucem adulter erubescit quasi adulterii consciam, parricida terrarum fecunditatem fugit. Quomodo enim poterat communis partus videre consortia, qui consortem sui sanguinis trucidabat? Joseph in lacum mittitur siccum, Ammon intra domum occiditur. Justum igitur natura est impertita judicium, ea loca in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote privando: ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum. Propter scelus igitur hominum et ipsa elementa damnantur. Denique David montibus, in quibus Jonathas cum patre interemptus est, perpetuae poenam sterilitatis optavit dicens: Montes qui estis in Gelboe, neque ros, neque pluvia cadat super vos, montes mortis.
2.9.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT IX.
2.9.1
Deum interrogasse Cainum, non ut disceret, sed ut eum ad confitendum induceret. Hujus responsio in Deum ac naturam impia; eique opposita Dei responsio germanitatis pietatem egregie docere ostenditur. A Deo justos audiri etiam mortuos, quod nimirum ei vivant, et peccatores mortui sint. Hos malis praesentibus ac futuris cruciari, magis tamen sollicitari praesentibus.
2.9.1
Nunc consideremus qua ratione interrogavit Deus Cain ubi esset frater suus, quasi nesciret occisum. Sed quod ad scientiam Dei spectat, negantem arguit, et inficianti quasi sciens respondit: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat: quod autem ad rationem profundam attinet, 219 peccantes admonet ad poenitentiam. Confessio enim poenarum compendium est. Inde in judiciis saecularibus impositi equuleo torquentur negantes, et quaedam tangit judicem miseratio confitentis. Est quaedam in peccatis verecundia, et poenitentiae portio crimen fateri, nec derivare culpam, sed recognoscere. Mitigat judicem pudor reorum, excitat autem pertinacia denegantium. Vult te provocare ad poenitentiam Deus, vult de se sperari indulgentiam, vult demonstrare tua confessione quod non sit auctor malitiae. Nam qui peccatum suum ad quamdam referunt, ut gentiles asserunt, decreti aut operis sui necessitatem, divina arguere videntur, quasi ipsorum vis causa peccati sit. Qui enim necessitate aliqua coactus occiderit, quasi invitus occidit. Ea vero quae a nobis sunt, excusationem non habent: quae autem praeter nos sunt, excusabilia sunt. Sed quanto gravius peccato ipso ad Deum referre quod feceris, et reatus tui invidiam transfundere in auctorem non criminis, sed innocentiae.
2.9.2
Perpende autem parricidae responsionem: Nescio, inquit, numquid custos fratris mei ego sum? Etsi contumaciam prodat hic sermo, sonat tamen quia si bonum fratrem considerasset, custos debuit esse pietatis. Quem enim magis, quam fratrem servare debuerat? Sed quomodo germanitatis servaret officium, qui necessitudinis non agnovisset affectum? Aut quomodo fieri posset, ut naturae obedientiam deferret, qui Deo reverentiam non exhiberet? Negat primum quasi apud ignorantem: recusat fraternae munus custodiae, quasi exsors naturae: declinat judicem, quasi liber arbitrii. Quid miraris si pietatem non agnovit, qui non agnovit auctorem? Et ideo doceris hac serie Scripturarum fidem esse radicem virtutum omnium. Unde et Apostolus ait: Quia fundamentum nostrum Christus est; et quidquid supra hoc fundamentum aedificaveris, hoc solum ad operis tui fructum, et ad virtutis proficere mercedem.
2.9.3
Congrue igitur respondit Dominus tam imprudenter neganti, dicens: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat, hoc est, cur nescis ubi est frater tuus? Soli eratis cum duobus parentibus, inter paucos frater te latere non debuit. An quia parentes tui accusatores esse non possunt? Nolo enim ut ea necessitudo quae est auctor salutis, fiat auctor periculi. In te solo leges suas natura amiserit. Ideo ergo putas crimen latere, quia parentes accusare non debent? Sed eo major est condemnatio tua. Nam si chara necessitudinis nomina accusare non debent, multo magis non debent occidere. Sed si me testem abnuis, et refugis arbitrum, vox sanguinis fratris tui testis est, quae ad me clamat. Illa te majore auctoritate arguit, quam si frater viveret. Soli eratis, quis eum potuit alter occidere? Si accusas parentes, parricidam probas. Potuit fratrem occidere, qui non parcit parentibus. Potuit parricida 220 esse, qui de parricidis se ortum probare desiderat.
2.9.4
Et bene ait: Vox sanguinis fratris tui clamat, non frater clamat. Hoc innocentia et gratia germanitatis etiam in ipsa morte servat. Non accusat frater Abel, ne videatur parricida. Non accusat vox ipsius, non anima ejus, sed vox sanguinis accusat, quem ipse fudisti. Tuum te ergo facinus, non frater accusat. Simul querela criminoso adimitur. Non potest de alieno testimonio queri, qui crimem proprio facinore confitetur. Minor est sermo, quam factum. Est tamen etiam terra testis, quae cepit sanguinem. Et bene ait: Vox sanguinis fratris tui de terra clamat: non dixit, de fratris clamat corpore, sed de terra clamat. Et si frater parcit, terra non parcit. Si frater lacet, terra condemnat. Ipsa est, in te et testis et judex: testis acrior, quae adhuc parricidii tui sanguine madet: judex asperior, quae tanto scelere coinquinata est, ut aperiret os suum, et exciperet sanguinem fratris tui de manu tua. Et illa quidem aperuit os suum, quasi exceptura de fratribus verba pietatis, nihil timens cum fratres videret, quae sciret jus germanitatis amoris incentivum esse, non odii. Nam quomodo poterat parricidium suspectare, quae adhuc non viderat homicidium? Sed tu effudisti sanguinem, cujus dolens ipsa contagium: Non augebit, inquit, virtutem suam dare tibi. Quam innocens ultio, ut quae tam graviter violata fuerit, satis habens non prodesse, non quaerat nocere.
2.9.5
Non mediocre etiam dogma quod ait: Vox sanguinis fratris tui ad me clamat; quia Deus justos suos audit etiam mortuos, quoniam Deo vivunt. Et merito pro viventibus habentur; quia etiam si corporis gustaverint mortem, vitam tamen incorpoream capiunt, et illuminantur suorum splendore meritorum, luce quoque fruuntur aeterna. Justorum ergo audit sanguinem: avertit se autem a precibus impiorum; quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam. Quid enim aliud est quam sepulta, quae intra humum volvitur, et terrenae avaritiae cupiditatibus, caeterisque vitiis includitur, ut gratiae coelestis auram spirare non possit? Hujus modi peccator a terra maledictus est, quae est infima et postrema pars mundi. Superius utique coelum, et quae in coelo sunt, sol, luna, et stellae, Throni, Dominationes, Principatus, et Potestates, Cherubim et Seraphim. Non est ergo dubium quod eum et superiora damnaverint, quem inferiora damnarunt. Nam quomodo absolvitur pura illic coelestique sententia quem nec terrae potuerunt absolvere? Et ideo gemens et tremens jubetur esse super terram.
2.9.6
Evidens generalisque ratio, quia omni improbo mala adsunt, et adfutura sunt. Quae adsunt, tristitiam operantur; quae futura, formidinem. Sed improbum plus praesentia, quam futura 221 sollicitant. Unde et Cain dixit ad Deum: Major causa mea est, quam ut dimittatur mihi. Si derelinques me hodie, a facie tua abscondam me. Nihil enim gravius quam errantem a Deo deseri, ut se revocare non possit. Mors peccatoris finem peccandi affert: vita autem divino gubernaculo destituta praecipitatur, et in graviora prolabitur; ut si gregem pastor relinquat, incursent bestiae: ita cum Deus deserit hominem, ingruit diabolus. Grave est praesertim insipientibus non habere rectorem. Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit. Abscondit se autem qui velare vult culpam, et tegere peccatum. Qui enim male agit odit lucem, et tenebras et suorum quaerit latibula delictorum. Justus autem non abscondere se a Domino Deo suo, sed ipse magis se offerre consuevit dicens: Ecce sum ego qui non habeo criminosam conscientiam, quam timeam deprehendi.
2.9.7
Merito ergo se abscondit male conscius, et ait: Omnis qui invenerit me, occidet me. Augustae mentis homo praesentem mortem veretur, perpetuam negligit, et divinum judicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur. Sed a quo timebat occidi, qui solos parentes habebat in terris? Potuit quidem et incursus bestiarum timere, qui legis divinae jura violaverat; nec praesumere de subjectis animalibus caeteris, qui hominem docuerat occidi. Potuit et parentes parricidas timere, qui docuerat parricidium posse committi. Potuerunt enim et parentes de filio discere, quod didicerunt posteri de parente.
2.10.1
LIBER SECUNDUS. CAPUT X.
2.10.1
Dei comminatio, Si quis occiderit Cain, etc., moraliter explicatur; in signo posito super eodem divina clementia declaratur, sicut et in eo Caini dementia, quod mortem temporalem plus timuerit, quam aeternam. Hinc pulchre disseritur de incorruptibilitate animae, ac futura vita. Tandem judicium non praepropere ferendum, nec rursus inultum crimen sinendum esse ostenditur.
2.10.1
Nunc consideremus qua causa dixerit Deus: Omnis qui occiderit Cain septies vindictam exsolvet; et qua ratione signum super eum ponitur, ne occidatur parricida, cum prospectum non fuerit, ne innocens occideretur. Octavus est homo, habet rationabile quo praestet caeteris, habet et quinque corporis sensus, habet etiam vocem, habet et generandi gratiam. Haec septem nisi illo rationabili regantur, subjecta morti sunt; et ideo stultus in his habet omne periculum sui. Qui ergo rationabile illud amiserit, frustra de istorum sibi usu septem carnaliam munerum blandietur. Dissolvuntur haec omnia, nisi habenis quibusdam rationis astricta sint. Mors itaque rationis, mortem operatur irrationabilium passionum. Sed illud melius quod septimus numerus quietis et remissionis est. Ergo qui alii non pepercit peccatori, et munus ei remissionis peccatorum inviderit, ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura vindicta de gratia.
2.10.2
Quod autem signum posuit super Cain, ne quis eum occideret, reflectere voluit errantem, 222 et beneficio suo invitare ad correctionem. Ipsis enim nos facilius committere solemus, quorum habemus gratiam. Nec tamen magna concedit: sed in eo ipso imprudentiam insipientis ulciscitur, qui cum esset perpetuis suppliciis obnoxius, non remitti sibi poenam poposcit, sed vitam corporis hujus obsecrandam putavit, in qua plus aerumnae est, quam voluptatis. Mors enim una est in secessione animae et corporis, et in fine istius vitae, quae simul ut venit, omnes corporis dolores auferre, non augere consuevit. Metus vero qui hanc vitam viventibus frequenter ingruunt, moestitiae, dolores, gemitus, diversique cruciatus, gravitatum, et aegritudinum vulnera plurimas etiam mortes generi humano inferunt, ut ista mors remedium esse videatur, non poena. Non enim peremptoria est, per quam non adimitur vita, sed ad meliora transfertur. Nam si nocentes moriuntur, qui gradum a peccatis revocare noluerint; vel inviti tamen finem non naturae, sed culpae adipiscuntur, ne plura delinquant, quibus vita fenus est delictorum. Si autem bonae spei compotes sunt, migrare magis quam deficere credendi sunt.
2.10.3
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo; in illum superiorem revolans locum, unde nostris infusa visceribus compassione corporis hujus ingemuit, donec commissi gubernaculi munus impleret; ut carnis hujus irrationabiles motus rationabili ductu regeret et coerceret. Inde est quod postea prophetae in captivitatem cum populo Judaeorum transierunt; ne reliqua plebs sanctorum destituta praesidio, consilioque viduata graviorem subiret aerumnam: sed magis frequentibus commonita oraculis prophetarum, ad Dominum Deum suum pio rediret affectu; ne adversis captivitatis attrita prorueret in perfidiae peccatum, salutisque perpetuae remedium desperaret.
2.10.4
Redarguuntur itaque hoc in loco qui unicam hanc vitam putent esse, quae sit in hoc saeculo( omnia plena lapsus, plena moeroris sunt) et redarguuntur simplici serie gestorum. Ecce enim justus, innocens, pius, propter gratiam devotionis odia fratris incurrens, immaturus adhuc aevi sublatus est parricidio; et iniquus, sceleratus, impius, etiam fraterna caede pollutus longaevam duxit aetatem, duxit uxorem, posteritatem reliquit, urbes condidit, et hoc meruit permissione divina. Nonne in his aperte vox Dei clamat? Erratis, qui putatis hic esse omnem vivendi gratiam: non intelligitis, non advertitis senectutem hanc miseriarum esse veteranam, processionemque aetatis aerumnarum stipendia, et scylleo quodam usu circumsonari nos quotidianis naufragiis, tundi fluctibus, in scopulosis habitaculis degere, et in his delectari, sicut illud non tam aeternum animal, quam immortale malum? Ergo et isti Cain longaevitas indulta, vindicta est; eo quod vixit in metu, et prolixum spatium multo cucurrit et infructuoso 223 labore, qua poena nihil gravius quam ut quis ipse sibi majorum causa poenarum sit. Vide igitur quam perpetua vita justorum, et nulla sit improborum! Justi sanguis clamat et mortui, vita autem peccatoris absconditur.
2.10.5
Tertium est, quoniam cum parricidium esset admissum, hoc est, scelerum principatus, ubi peccatum obrepsit, statim et lex divinae mansuetudinis prorogari debuit; ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent. Divinae autem sententiae providentia hujusmodi est, ut magnanimitatem et patientiam doceret judices; ne quis praepropere raperetur studio vindictae, et ipsa deliberationis immaturitate puniret innoxium, aut poenam acerbaret irati: nec tamen penitus inultum esse pateretur in eo qui nullam poenitentiam sceleris induisset. 224 Repulit enim eum a facie sua, et a parentibus abdicatum separatae habitationis quodam relegavit exsilio; eo quod ab humana mansuetudine transisset ad saevitiam bestiarum. Verumtamen non homicidio voluit homicidam vindicari, qui mavult peccatoris correctionem, quam mortem. Unde in Lamech septuagies septies vindicatur; quia gravior culpa ejus est, qui nec post damnationem se correxit alterius. Cain impetu quodam improvido ante peccaverat: Lamech utique quod in altero reprehensum adverterat, cavere debuerat. Suo quippe judici sententia debebatur, ne quis passim reum esse feriendum putaret. Et ut ad mysterium venias, non debuit interimere eum, qui usque ad naturalem terminum mortis suae agendae habebat spatium poenitentiae. Excusare posset quod se redemisset vel sera actione poenitentiae, nisi eum praematura poena rapuisset.