De fide
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 21369 Defid
3.1.1
LIBER TERTIUS. CAPUT PRIMUM.
3.1.1
Ubi praemisit Ambrosius quamobrem strictius tractata in prioribus libris, in his uberius tractanda suscipiat; objectum sibi fabularum usum exemplo Scripturae diluit cum alia poetica memorantis, tum maxime Sirenas, quae figurae sunt voluptatum: a quibus et Pauli verba et Christi facta oportet avocent Christianos.
3.1.1
Quoniam, clementissime Imperator, instruendi tui gratia, aliqua de fide mihi scribenda mandaveras, et verecundantem coram etiam ipse fueras adhortatus; ideo quasi in procinctu positus, duos tantum conscripsi libellos, quibus vias quasdam fidei et semitas demonstrarem.
3.1.2
Sed quoniam mens prava quorumdam serendis intenta quaestionibus, stylo lacessit uberiore confici; tuae quoque pia me cura clementiae ad caetera vocat, volens in pluribus experiri, quem in paucis probasti; ea quae perstricta paucis superius sunt, placuit mihi paulo latius exsequi; ne ea quasi diffidentia assertionis deseruisse potius, quam securitate fiduciae proposuisse videamur.
3.1.3
Et quia Hydraei nominis, et Scyllaei littoris comparationem induximus, ut ostenderemus vel rediviva plantaria cavenda perfidiae, vel famosa naufragia: si quis contra licitum putat colorem disputationis ejusmodi a poeticis fabulis derivatum, et cum in fide nihil quod vituperare possit invenerit, aliquid in sermone reprehendit; agnoscat non solum sententias, sed etiam versiculos poetarum Scripturis insertos esse divinis.
3.1.4
Unde enim illud: Hujus et genus sumus, quod Paulus usu prophetico doctus usurpat? Nam et gigantes, et vallem Titanum prophetici sermonis series non refugit. Et Esaias Sirenas, et filias passerum dixit. Et Hieremias de Babylonia memoravit quod habitabunt in ea filiae Sirenum; ut ostenderet Babylonis, hoc est, saecularis confusionis illecebras, vetustae lasciviae fabulis comparandas; quae velut scopuloso in istius vitae littore, dulcem resonare quamdam, sed mortiferam cantilenam ad capiendos animos adolescentium viderentur: quam sapiens etiam ab ipso poeta Graeco inducitur, quasi quibusdam prudentiae suae circumdatus vinculis praeteriisse. Ita difficile judicatum est ante adventum Christi etiam fortiores non posse capi speciosae deliciis voluptatis!
3.1.5
[ Alias cap. II.] Quod si poeta ille perniciosam mentibus hominum, et subeundis obnoxiam naufragiis, lasciviae saecularis illecebram judicavit; quid nos aestimare oportet, quibus scriptum est: Carnis curam ne feceritis in concupiscentia? Et alibi: Castigo corpus meum et servituti redigo: ne aliis praedicans, ipse reprobus efficiar. 498
3.1.6
Non enim per luxuriam nobis Christus, sed per jejunium salutem attulit. Neque ille emerendae gratiae suae causa, sed nostrae eruditionis gratia jejunavit. Neque infirmitate corporis victus est, ut esuriret: sed esuriendo suscepti corporis fidem praestitit; ut non solum corpus, sed etiam infirmitates nostri corporis doceret a se esse susceptas, sicut scriptum est: Quoniam infirmitates nostras suscepit, et aegritudines nostras portavit.
3.2.1
LIBER TERTIUS. CAPUT II.
3.2.1
Quae corporis sunt a Christo pro nobis suscepti, divinitati non tribuenda: secundum hanc illum altissimum; quod qui neget, eum Patri ascribere incarnationem. Cum Deus legitur solus esse, aut solus habere immortalitatem, id etiam intelligendum de Christo, tum ut memorata impietas declinetur, tum quia eadem Filii ac Patris asseritur operatio.
3.2.1
Corporis est igitur, hoc est, nostrum est, quod esurivit: nostrum est, quod flevit, quod tristis fuit usque ad mortem. Cur ad divinitatem quae sunt nostra referuntur? Corporis est, quod etiam factus asseritur. Denique sic habes: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Homo, inquit, factus est, non Deus factus est.
3.2.2
Qui autem idem altissimus, idem homo, nisi Mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro nobis? Et hoc utique ad incarnationem pertinet; redemptio enim nostra per sanguinem, remissio per potestatem, vita per gratiam. Quasi altissimus donat, quasi homo precatur: aliud creatoris, aliud redemptoris est. Distincta licet, unius tamen auctoris beneficia sunt; decuit enim ut ille nos redimeret, qui creavit.
3.2.3
Quis autem neget Christum esse altissimum significatum? Nam qui aliter sentit, Deo Patri sacramentum incarnationis ascribit. Sed hinc dubitari non potest quod altissimus Christus sit; cum etiam alibi dixerit de mysterio passionis: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Et in Evangelio habes: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Qui altissimus? Dei Filius. Ergo qui altissimus Deus, Christus est.
3.2.4
Et solus utique cum dicitur Deus, non separatur etiam Dei Filius. Qui enim altissimus, solus, sicut scriptum est: Et cognoscant quoniam nomen tibi Dominus, tu solus altissimus super omnem terram.
3.2.5
Unde etiam illud explosum est, quod solent ad calumniam derivare, quia de Deo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; de Deo enim scriptum est, quod est commune nomen Patri et Filio. 499
3.2.6
Nam si ubicumque Deum legunt, negant etiam Filium designari; et impii sunt, divinitatis potentiam Filio denegando, et incarnatum Patrem Sabelliana impietate astruere videbuntur. Dicant enim quomodo illud non impie de Patre intelligere possint, quod Apostolus ait: In quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis; et advertant de sequentibus quid incurrant; sequitur enim: Et cum mortui essetis delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit nos cum illo, donans nobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, exuens se carne.
3.2.7
Ergo non Deus Pater solus intelligendus est, qui suscitavit carnem: et non etiam Filius, cujus templum resuscitatum est. Qui suscitavit, utique et vivificavit: qui vivificavit, et delicta donavit: qui delicta donavit, et chirographum tulit: qui chirographum tulit, affixit illud cruci: qui affixit illud cruci, carnem se exuit. Sed Pater non se exuit carnem; non enim Pater caro factus est, sed Verbum, sicut legimus, caro factum est. Videtis ergo quod Ariani dum separant a Patre Filium, in id periculum incidant, ut Patrem passum esse commemorent.
3.2.8
Nos autem facile docemus de Filii dictum operatione; nam et ipse corpus suum resuscitavit, sicut ipse dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud. Et ipse vivificat nos cum suo corpore: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat. Et ipse delicta donavit dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua. Et ipse chirographum affixit cruci, qui crucifixus est per corporis passionem. Nec alius se carnem exuit, nisi Dei Filius, qui carnem se induit. Ipse ergo significatur Deus, qui opus nostrae resurrectionis operatus est.
3.3.1
LIBER TERTIUS. CAPUT III.
3.3.1
Filium a Patre non separandum ex Apostolo confirmari, cum Filio quoque conveniat beatum esse, solum potentem ac immortalem, natura videlicet, non gratia qua ipsi etiam angeli sunt immortales; et lucem habitare inaccessibilem: quo ultimo qua ratione fiat explicato, quo pacto Pater solus, ac Filius pariter solus dicantur, ostenditur.
3.3.1
Ergo cum legis Deum, non separes Patrem, non separes Filium; quia deitas et Patris et Filii una eademque est. Et ideo nec ibi separes, ubi legis quia beatus et solus potens; de Deo enim dictum est, sicut habes: Praecipio coram Deo, qui vivificat omnia; sed etiam Christus vivificat: convenit ergo et Patri et Filio Dei nomen; quando convenit et operationis effectus. 500 Persequamur et caetera. Praecipio, inquit, coram Deo qui vivificat omnia, et Christo Jesu.
3.3.2
In Deo est etiam Verbum, sicut scriptum est: In Deo laudabo Verbum. In Deo sempiterna sua virtus est Jesus: in Deo igitur unitatem divinitatis, in Christi autem nomine incarnationis testificatus est sacramentum.
3.3.3
Denique ut de incarnatione Christi se dixisse ostenderet, subdidit: Qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem; ut serves mandatum sine macula usque in adventum Domini nostri Jesu Christi: quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum, et Dominus dominantium; qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem: quem vidit hominum nemo, sed nec videre potest. Ergo de Deo haec scripta sunt, cujus nominis et dignitas et veritas communis est Filio.
3.3.4
Cur igitur hoc loco Filius separatur, cum etiam Filio haec cuncta conveniant? Aut si non conveniant, nega Deum; ut neges quae Deo sunt convenientia. Beatus negari non potest, qui beatitudines donat: Beati enim quibus remissae sunt iniquitates. Beatus negari non potest, qui sanam doctrinam tribuit, sicut scriptum est: quae est secundum Evangelium claritatis beati Dei. Potens abnui non potest, de quo Pater dicit: Posui adjutorium super potentem. Immortalitatem autem ejus quis audeat diffiteri, cum etiam aliis immortalitatem ipse largitus sit, sicut scriptum est de sapientia Dei: Per hanc habebo immortalitatem.
3.3.5
Sed alia immortalitas suae naturae, alia nostrae. Non sunt fragilia comparanda divinis: una sola substantia divinitatis est, quae mori nescit. Unde et Apostolus, cum sciret et animam et angelos immortales, quod solus Deus immortalitatem habeat praedicavit. Nam et anima moritur: Anima enim quae peccat, ipsa morietur; nec Angelus immortalis est naturaliter, cujus immortalitas in voluntate est Creatoris.
3.3.6
Neque ad praejudicium trahas, quod non moritur Gabriel, non moritur Raphael, non moritur Uriel; et in ipsis enim naturae capacitas vitio obnoxia, sed non obnoxia disciplinae. Omnis enim rationabilis creatura accidentia recipit, et subjecta judicio est. In accidentibus autem et poena judicii, et corruptela est, et profectus. Unde et Ecclesiastes ait: Quoniam omne opus suum Deus adducet in judicium. Ergo corruptelae et mortis, etiamsi non moriatur aut peccel, capax tamen omnis est creatura: nec ex immortali natura habet, sed ex disciplina vel gratia, si se in aliquibus ad vitia non mutat. Alia ergo immortalitas quae donatur, alia quae sine capacitate mutabilitatis est semper.
3.3.7
An negatur immortalis divinitas Christi, quia in carne pro omnibus mortem gustavit? 501 Jam ergo melior Gabriel quam Christus; quia ille non est defunctus, hic mortuus est. Sed non est servus supra dominum; alia enim carnis infirmitas, alia divinitatis aeternitas: mors carnis est, immortalitas potestatis. Quod si divinitas fecit ne caro videret corruptionem, quae utique corruptelae erat obnoxia per naturam; quomodo mori posset ipsa divinitas?
3.3.8
Quomodo autem lucem inaccessibilem non habitat Filius, cum in sinu Patris Filius sit: lux autem Pater, lux etiam ipse sit Filius; quia Deus lux est? Aut si aliam lucem inaccessibilem nisi deitatis putamus, numquid melior Patre lux est; ut non sit in luce, qui sicut scriptum est, et apud Patrem est, et in Patre? Non ergo separent Filium, cum legunt solum Deum: nec Patrem separent, cum legunt Filium solum.
3.3.9
In terris Filius sine Patre non est, et putas quia Pater sine Filio sit in coelo? In carne est Filius, cum dico in carne est, vel in terris, secundum Evangelii tempora loquor; nunc enim secundum carnem jam non novimus Christum: ergo in carne est Filius, et solus non est, secundum quod scriptum est: Et non sum solus, quia Pater mecum est; et putas quod sit Pater solus in luce?
3.3.10
At ne hoc argumentum putes, accipe etiam testimonium: Deum, inquit, nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Quomodo solus Pater, si in sinu Patris Filius est? quomodo enarrat, quem non videt? Non ergo solus Pater.
3.3.11
Accipe nunc et solum Patrem, et solum Filium. Solus Pater, quia alius Pater non est: solus Filius, quia alius Filius non est: solus Deus, quia una divinitas Trinitatis est.
3.4.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IV.
3.4.1
Christum non nisi secundum carnem factum narrari; quippe qui ut homines redimeret, non eguerit adjutorio, sicut nec ut se resuscitaret; cum aliis ut mortuos resuscitarent, oratione opus fuerit. Etsi autem ipse oraverit, hoc referendum ad humanitatem: divinitatem vero ex eo quod imperaverit, aestimandam; in quo diabolus Arianis anteponitur. Tum exposito cur Filius hominis potens dicatur, argumenti ponitur conclusio.
3.4.1
[ Alias, cap. III.] Satis ergo claret et solum Deum non esse Patrem sine Filio, et solum Deum non intelligi Filium sine Patre; quia secundum carnem factus legitur Dei Filius, non secundum divinam generationem.
3.4.2
In quo autem factus sit, per os sancti patriarchae locutus asseruit, dicens: Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber. Et hic sicut homo, inquit, non sicut Deus, factus sum. Et repleta est malis anima mea: anima utique, non divinitas. Factus est 502 in eo, in quo erat infernis debitus: factus est in eo, in quo cum aliis aestimatus est; divinitas enim similitudinem collationis abjurat. Et tamen in ipsa carne morti obnoxia majestatem adverte divinitatis in Christo. Et si factus est sicut homo, et sicut caro factus est; factus est tamen inter mortuos liber, et liber sine adjutorio.
3.4.3
Sed quomodo hic sine adjutorio fuisse se Filius dicit, cum supra dictum sit: Posui adjutorium super potentem? Ergo et hic distingue naturas. Adjutorium caro habet, divinitas non habet. Liber igitur est, quia mortis vincula nescivit; non captus ab inferis, sed qui operatus sit in infernis: sine adjutorio est, quia neque per nuntium, neque per legatum, sed ipse per se Dominus salvum fecit populum suum. Quomodo enim potuit adjutorium sui corporis quaerere suscitandi, qui alios suscitavit?
3.4.4
Ac licet homines quoque suscitaverint mortuos; non in sua tamen virtute fecerunt, sed in Christi nomine. Aliud est rogare, aliud imperare: aliud mereri, aliud donare.
3.4.5
Elias ergo suscitavit, sed oravit, non imperavit. Elisaeus suscitavit configuratus mortuo: suscitavit etiam ipsius mortui corporis tactus; ut esset typus venturum eum qui missus in similitudinem carnis peccati, etiam sepultus mortuos suscitaret.
3.4.6
Petrus quoque, cum Aeneam curaret, ait: In nomine Jesu Nazareni surge et ambula: non in suo ait, sed in Christi nomine. Surge autem verbum est imperantis: sed fiducia de merito est, non praesumptio de potestate; et de nominis operatione, non de sua virtute praeceptionis auctoritas. Quid igitur Ariani dicunt? In nomine Christi et Petrus imperat, et illi nolunt imperasse Dei Filium, sed rogasse.
3.4.7
Sed lectum est quia rogavit. Disce distantiam. Rogat quasi filius hominis, imperat quasi Dei Filius. Annon defertis hoc Dei Filio, quod etiam diabolus detulit, et vos majore sacrilegio derogatis? Ille dicit: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis. Ille dicit, impera: vos dicitis, obsecra. Ille credit quod, jubente Dei Filio, elementorum rerumque natura in adversum vertatur: vos creditis quod nisi roget Dei Filius, nec voluntas ipsius impleatur. Et diabolus de potestate aestimandum putat Dei Filium, vos de infirmitate. Tolerabiliora sunt tentamenta diaboli, quam argumenta Arii.
3.4.8
Nec moveat quia potentem Filium dixit hominis, cum Dominum majestatis legeris crucifixum. Quae autem major potentia, quam supra coelestes potestates habere dominatum? Habebat autem qui Thronis, Dominationibus, Angelis imperabat. Nam etsi erat inter bestias, sicut scriptum est, tamen angeli ministrabant ei; ut agnoscas aliud incarnationis esse, aliud potestatis. Secundum carnem itaque tentatur a bestiis, secundum dignitatem ab angelis adoratur. 503
3.4.9
Didicimus igitur factum esse hominem et ad hominem hoc esse referendum. Denique et alibi habes: Qui factus est ei ex semine David, secundum carnem utique ex semine David factus est: Deus autem ante saecula ex Deo natus est.
3.5.1
LIBER TERTIUS. CAPUT V.
3.5.1
Factum in Scriptura non semper idem esse ac creatum exemplis ex ipsa petitis docet. Inde colligit non cavillandum ex littera more Judaeorum, quibus tamen haereticos pejores probat; atque iterum propositam confirmat sententiam.
3.5.1
Nec semper tamen factum esse ad creationem refertur; scriptum est enim: Domine, refugium factus es nobis; et: Factus es mihi in salutem. Non utique creationis definitio vel editio declaratur: sed refugium factus mihi, et conversus mihi dicitur ad salutem, sicut et Apostolus dixit: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio. Nobis factum non creatum ex Patre dixit. Denique quomodo dicat factum nobis esse sapientiam, in posterioribus exposuit dicens: Sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante tempora saecularia in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dominum majestatis crucifixissent. Ubi mysterium passionis exprimitur, non utique generationis aeternae series declaratur.
3.5.2
Sapientia igitur mea crux Domini est, redemptio mea mors Domini est; sanguine enim pretioso redempti sumus, ut apostolus Petrus dixit. Sanguine igitur suo, quasi homo, Dominus nos redemit; idemque, quasi Deus, peccata donavit.
3.5.3
Non ergo in verbis quasdam constituamus insidias, et verborum tendiculas aucupemur; ut quia et aliud secundum impios significare putatur sermo qui legitur, non id quod sensus exprimat, sed quod littera ostendat, interpretemur. Sic perierunt Judaei, dum sensuum profunda despiciunt, et sequuntur nuda verborum; Littera enim occidit, spiritus autem vivificat.
3.5.4
Et tamen inter duo gravia sacrilegia fortasse detestabilius sit ad divinitatem referre quae carnis sunt, quam ad litteram referre quae spiritus sunt. Illi timuerunt in Deo carnem credere; et ideo redemptionis gratiam perdiderunt, quia causam salutis abjurant: isti divinitatis majestatem usque ad carnis infirma deducunt. Detestandi Judaei, qui carnem Domini crucifixerunt: detestabiliores tamen eos arbitror, qui divinitatem Christi cruci subditam crediderunt. Denique qui cum Judaeis saepe tractabat: 504 Haereticum, inquit, post unam correptionem devita.
3.5.5
Nec tamen sine injuria Patris factum nobis esse sapientiam, ad illam inenarrabilem, nec ullis temporibus momentisque obnoxiam Christi generationem sacrilega interpretatione derivant. Nam praeter id quod Filii injuria Patris est contumelia, etiam in Patrem sacrilegia ista procedunt, de quo scriptum est: Fiat autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Aut si de Filio putant dictum, generationi quidem non praejudicant: Deum autem et Deum verum hujus lectionis auctoritate quod abnuunt, confitentur.
3.5.6
Prolixum est si velim singula recensere, quoties factum legerimus, non utique per naturam, sed per gratiam. Nam et Moyses dicit: Adjutor et protector factus est mihi in salutem. Et David dicit: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias. Et Esaias dicit: Factus est omni civitati humili adjutor. Non utique sancti Deo dicunt: Creatus es, sed protector et adjutor per gratiam tuam factus es nobis.
3.6.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VI.
3.6.1
Objectionem ex Joanne desumptam ut diluat, primo demonstrat Manichaeis patrocinari Arianum sensum: deinde varia distinguendorum verborum ejusdem loci exposita ratione, ipsum nullo modo ad substantiam divinam sine Patris injuria referri posse aperte probat, verumque illius exponit intellectum.
3.6.1
Unde nec illud verendum est, quod solent Ariani saeva interpretatione componere, dicentes factum esse Dei Verbum; quia scriptum est, inquiunt: Quod factum est in ipso, vita est.
3.6.2
Primum intelligant si ad substantiam divinam referant, quod factum est; Manichaeorum se quaestionibus implicari. Objiciunt enim Manichaei: Si quod in ipso factum est, vita est: est ergo aliquid quod in ipso factum non sit, et mors sit; ut duo impie inducant principia. Sed hoc damnat Ecclesia.
3.6.3
Deinde unde possunt docere sic pronuntiasse Evangelistam? Plerique enim docti et fideles sic pronuntiant: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est; alii sic: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil; denique: Quod factum est, pronuntiant et subjungunt: in ipso, hoc est: Quidquid autem factum, est in ipso. Quid est, In ipso? Apostolus docet dicens: In ipso enim sumus, et vivimus et movemur.
3.6.4
Tamen etiamsi quemadmodum velint, pronuntient, non possunt hic calumniari Deo 505 Verbo, si ad substantiam ejus velint referre: Quod factum est; quin calumnientur et Patri Deo, de quo scriptum est: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem; ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Ecce hic opera hominis in Deo facta legimus, et ad substantiam tamen divinam referre non possumus: sed aut per ipsum facta cognoscimus, ut est etiam illud Apostolicum, quod omnia per ipsum, et in ipso creata sunt; et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant: aut, ut docet praesentis lectionis testimonium, virtutes quibus vitae aeternae fructus acquiritur, in Deo factas aestimare debemus, castitatem, pietatem, religionem, fidem et alia hujusmodi, quae in voluntate Dei facta sunt.
3.6.5
Ergo sicut in Dei Patris, ita etiam in Christi voluntate et virtute facta sunt, sicut legimus: Creati in Christo in operibus bonis; et in psalmo: Fiat pax in virtute tua; et alibi: Omnia in sapientia fecisti. In sapientia, inquit, fecisti, non sapientiam fecisti. Nam cum omnia in sapientia facta sint, Christus autem Dei sapientia sit, non accidens utique, sed subsistens et permanens in aeternum; si facta est sapientia, jam deteriore conditione facta est quam omnia; quia sapientia fieri per se ipsam non potuit. Ergo si factum esse frequenter ad aliquid, non ad naturam refertur, etiam creatum esse ad causam refertur.
3.7.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VII.
3.7.1
Quod a Salomone dictum est: Dominus creavit me, etc., incarnationem Christi ad redimenda Patris opera factam signare; quo ex ipsius Filii verbis declarato, principium ostendit etiam accipi posse de documentis virtutum, quarum omnium vias nobis Dominus aperuisse, ac vere principium exstitisse demonstratur.
3.7.1
[ Alias cap. IV.] Unde intelligimus illud quod de incarnatione Domini scriptum est: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua, id significare quod ad redimenda opera Patris Dominus Jesus ex Virgine sit creatus. Neque enim dubitari potest de incarnationis dictum esse mysterio, cum propter opera sua a corruptelae servitio liberanda Dominus susceperit carnem; ut illum qui imperium habebat mortis, per sui corporis destrueret passionem. Caro enim Christi propter opera, divinitas ante opera; quia ipse ante omnia, sed et omnia in ipso constant.
3.7.2
Non ergo divinitas propter opera, sed propter divinitatem opera; sicut Apostolus declaravit, dicens quod propter Filium Dei omnia. Sic enim habes: Decebat autem eum per quem omnia, et propter quem omnia, multis filiis in gloriam adductis, ducem salutis eorum per passionem consummari. Nonne evidenter exposuit quia Dei Filius qui propter divinitatem suam omnia creavit, is postea propter populi salutem et carnis suceptionem, et mortis assumpserit passionem?
3.7.3
Propter quae autem opera sit creatus ex Virgine, 506 ipse Dominus cum illum caecum curaret, ostendit dicens: In illo me oportet operari opera ejus, qui misit me. Et addidit, ut de incarnatione ejus dictum crederemus: Cum in hoc mundo sum, lux sum hujus mundi. Etenim quasi homo in hoc mundo pro tempore est; nam quasi Deus semper est. Denique et alibi ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi.
3.7.4
Nec de principio residet aliquid quaestionis, cum interrogatus in carne: Tu qui es? responderit: Principium quod et loquor vobis. Quod non solum ad substantiam divinitatis aeternae refertur, sed etiam ad documenta virtutum. Ex hoc enim et Deum se probavit aeternum; quia omnium ipse principium est, et uniuscujusque virtutis auctor, quia Ecclesiae caput est, sicut scriptum est: Quia ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis.
3.7.5
Liquet igitur et de incarnatione dictum esse principium viarum suarum, quod ad sacramentum suscepti corporis videtur esse referendum. Ideo enim carnem suscepit, ut ad coelum nobis sterneret iter. Denique ait: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum( Joan. XX, 17). Denique ut scias quod vias suas omnipotens Pater secundum incarnationem praescripserit Filio, habes in Zacharia ad Jesum indutum vestimenta sordida ab Angelo dictum: Haec dicit Dominus omnipotens: Si in viis meis ambulaveris, et praecepta mea custodieris. Quod est vestimentum illud sordidum, nisi carnis assumptio?
3.7.6
Viae igitur Domini velut quidam tramites bonae vitae sunt, quae diriguntur a Christo, qui ait: Ego sum via, et veritas, et vita. Via ergo superna est Dei virtus; Christus enim nobis via est. Et bona via, quae credentibus coeli regna patefecit. Viae autem Domini viae rectae sunt, sicut scriptum est: Vias tuas, Domine, notas fac mihi. Via castitas, via fides, via est abstinentia. Est namque via virtutis, est et via iniquitatis; scriptum est enim: Et vide si est via iniquitatis in me.
3.7.7
Principium itaque nostrae virtutis est Christus. Principium integritatis, qui docuit virgines non viriles exspectare concubitus, sed integritatem mentis et corporis sancto magis dicare Spiritui, quam marito. Principium parcimoniae Christus, qui pauper factus est, cum esset dives. Principium patientiae Christus, qui cum malediceretur, non remaledixit; cum percuteretur, non repercussit. Principium humilitatis Christus, qui formam servi accepit; cum Patrem Deum majestate virtutis aequaret. Ex illo enim accepit virtus unaquaeque principium.
3.7.8
Et ideo ut haec virtutum genera disceremus: Filius datus est nobis, cujus principium super humeros ejus. Principium illud crux Domini est; principium fortitudinis, quo via sanctis est reserata martyribus ad sacri certaminis passionem. 507
3.8.1
LIBER TERTIUS. CAPUT VIII.
3.8.1
Versiculus in Esaia proxime citatus de Christi humanitate ac divinitate explicatur, eoque varias haereses jugulari evincitur.
3.8.1
Vidit hoc principium Esaias, et ideo ait: Puer natus est, Filius datus est nobis. Viderunt et Magi, et ideo cum parvalum in praesepi cernerent, adoraverunt dicentes: Puer natus est; cum stellam conspicerent, praedicantes: Filius datus est nobis. Aliud munus e terris, aliud munus e coelo, et utrumque unus in utroque perfectus, et sine mutabilitate divinitatis, et sine humanae imminutione naturae. Unum adoraverunt, eidemque munera obtulerunt; ut ostenderent ipsum esse coeli Dominum, qui in praesepibus videretur.
3.8.2
Distingue singulorum momenta verborum: Puer natus est, Filius datus est nobis. Etsi ex Patre natus, non tamen nobis natus, sed datus est; quia non Filius propter nos, sed nos propter Filium. Neque enim nobis natus est, qui et ante nos natus est, et totius est conditor creaturae: neque nunc primum nascitur, qui erat semper, et erat in principio: sed illud quod non erat, nobis nascitur. Quod etiam angelus pastoribus cum loqueretur, dixit esse generatum, sicut habes scriptum: Quia natus est nobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. Nobis ergo quod non erat, natum est: hoc est, puer ex Virgine, corpus ex Maria; hoc enim post nos, illud ante nos.
3.8.3
Alii codices sic habent: Puer natus est nobis, Filius datus est nobis; hoc est, qui erat Filius Dei, hic ex Maria puer natus est nobis, et datus est nobis. Quia datus sit, audi Prophetam dicentem: Et salutare tuum da nobis. Quod enim supra nos est, datur: quod de coelo est, datur; sicut etiam de Spiritu legimus quod, Charitas Dei effusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
3.8.4
Sed videte quemadmodum hic locus multas haereses exstinguat. Puer natus est nobis, non Judaeis: nobis, non Manichaeis: nobis, non Marcionitis. Propheta dicit: Nobis, hoc est credentibus, non incredulis. Et ille quidem misericordia sua omnibus natus est, sed perfidia haereticorum fecit, ut non omnibus nasceretur, qui omnibus natus est. Nam et lumen diei oriri jubetur super bonos et malos: sed oriri non videntibus non videtur.
3.8.5
Sicut ergo puer non omnibus natus est, sed fidelibus: sic Filius non infidelibus datus est, sed fidelibus. Nobis datus est, non Photinianis; illi enim non datum nobis Dei Filium dicunt esse, sed ab initio inter nos natum: nobis datus est, non Sabellianis; illi enim nolunt Filium datum, eumdem asserentes Patrem esse quem Filium: nobis, non Arianis; et ipsi enim non habent Filium pro salute datum, sed pro infirmitate transmissum: non habent consiliarium, quem putant futura nescisse: non habent Filium, quem sempiternum non putant; cum 508 scriptum sit de Verbo Dei, quod erat in principio; et alibi: In principio, erat Verbum. Denique ut ad propositum revertamur exemplum: In principio, inquit, antequam terram faceret, antequam abyssos faceret, et antequam produceret fontes aquarum, ante omnes colles genuit me.
3.9.1
LIBER TERTIUS. CAPUT IX.
3.9.1
Difficultatem ex loco Salomonis supra laudato exorientem solvit Ambrosius, illic et praeteritum sumi pro futuro, et geminam in Christo naturam designari patefaciens.
3.9.1
Fortasse dices, quomodo de incarnatione Christi dictum esse memoraverim: Dominus creavit me, cum ante incarnationem Christi creatura sit mundi? Sed considera quia moris est Scripturis divinis, et futura pro praeteritis dicere, et geminam in Christo significare substantiam divinitatis, et carnis; ne quis aut divinitatem neget ejus, aut carnem.
3.9.2
Nam sicut in Esaia habes: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis; ita hic quoque ante praemisit creaturam carnis, et subtexuit assertionem divinitatis; ut scires non duos Christos, sed unum esse: qui et ante saecula generatus sit ex Patre, et ultimis temporibus creatus ex Virgine, hoc est: Ego sum ille creatus ex homine, creatus ad causam, qui sum generatus ante saecula.
3.9.3
Denique dicturus: Dominus creavit me, praemisit: Commemorabo quae a saeculo sunt. Dicturus: Genuit, praemisit: In principio antequam terram faceret, ante omnes colles genuit me. Ante, cum dicitur, in infinitum retro sine aliqua definitione porrigitur. Denique, ante Abraham, inquit, ego sum( Joan. VIII, 58), non utique post Adam: et ante Luciferum, non utique post angelos. Sed ante, cum dixit, non se intra aliquem, sed omnia intra se dixit; sic enim moris est aeternitatem Dei Scripturis significare divinis. Denique alibi habes: Priusquam montes fierent, et formaretur orbis terrae, a saeculo et usque in saeculum tu es.
3.9.4
Ante omnia ergo generatio, inter omnia et propter omnia creatura. Natus ex Patre supra Legem, factus ex Maria sub Lege.
3.10.1
LIBER TERTIUS. CAPUT X.
3.10.1
Baptistae verba ex quibus Christum etiam ante incarnationem factum disputabant, soluturus, ubi praemisit ea referri posse ad praedestinationem; intelligenda tamen de incarnatione ab antecedentibus probat. Hinc progrediens ad mystica, ipsum dignitate ac merito ante Joannem fuisse declarat: maxime cum Ecclesiae, cujus typus in historia Ruth expressus fuerat, sponsus, etiam excluso Moyse, solus exstiterit: quam licet Synagoga non omnino neglecta, solus vocavit.
3.10.1
[ Alias. cap. V.] Sed scriptum est: Post me venit vir, qui ante me factus est; quia prior me erat. Unde dicunt: Ecce qui erat, factus est. Ipsa verba perpendamus. Post me, inquit, venit vir. Vir ergo est qui venit, ipse qui factus est. Vir 509 autem nomen est sexus: sexus autem non utique divinitati, sed naturae deputatur humanae.
3.10.2
Possem ergo dicere: Erat in praecognitione quidem corporis, sed aeternitate virtutis; nam et Ecclesia erat, et sancti erant praedestinati ante saecula: sed non id hoc loco dico, at illud assero, factum esse non ad divinitatem, sed ad incarnationis pertinere naturam, sicut ipse Joannes dixit: Hic est de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est.
3.10.3
Itaque cum geminam, sicut supra dixi, in Christo substantiam proposuisset, ut utramque intelligas et divinitatis et carnis, hoc loco coepit a carne. Est enim Scripturis promiscua consuetudo divinis, ut interdum a divinitate Christi incipiant, et ad incarnationis sacramenta descendant; interdum ab humilitate incarnationis exordium sumant, et ad gloriam divinitatis assurgant, ut in prophetis, et in evangelistis frequenter, et in Paulo. Ergo et hic juxta memoratam consuetudinem ab incarnatione Domini coepit de ejus divinitate dicturus; non ut confunderet humana atque divina, sed ut distingueret. Verum Ariani, velut Judaici caupones, miscent aquam cum vino; quia divinam generationem humanamque confundunt, ad deitatem referentes, quod de carne sit dictum.
3.10.4
Nec metuo quod objecturi videntur quia in superioribus non habet, Virum; sic enim habet: Qui post me venit. Sed videant et ibi quid praemiserit: Verbum, inquit, caro factum est. Et ideo non addidit, Virum; quia carnem dixerat: per carnem autem istic virum intelligimus, et per virum carnem. Ergo quia dixerat: Verbum caro factum est, virum hoc loco nominare superfluum fuit, quem jam carnis expressione signaverat.
3.10.5
Quo exemplo in posterioribus quoque et agnum praemisit, qui tolleret peccata mundi; et ut incarnatum intelligeres, quem ante memoraverat, ait: Hic est de quo ante dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, hoc est, virum dixi, non Deum factum. Sed ut ipsum incarnatum declararet esse, quia ante saecula erat; ne duos filios crederemus, ait: Quia prior me erat. Nam si, Factus est, ad divinam generationem retulisset, quid opus erat ut adhuc adderet tertium, atque iteraret quod supra dixerat? Sed quia ante de incarnatione tantum dixerat: Post me venit vir, qui ante me factus est; ideo addidit: Quia prior me erat, quoniam divinitatis aeternitas fuerat exprimenda. Et haec est causa praelationis, ut merito antelatus videatur, qui proprii Patris sempiterna virtus est.
3.10.6
Dat tamen intellectus spiritalis ubertas, ut excurrere et evagari ad concludendos libeat Arianos, qui volunt factum hoc loco non ad virum, sed ad divinitatem referre. Quid est enim tenere quod possint; cum dixerit Baptista: Post me venit, qui ante me factus est; hoc est, supra meritum meum factus, supra meam gratiam, tempore carnis posterior, divinitatis honore venerabilis? Post me enim venit, temporis 510 est: prior me erat, aeternitatis: ante me factus est, honoris; quia etiam Incarnationis mysterium supra humanam est gratiam.
3.10.7
Denique in inferioribus quid supra contexuisset expressit dicens: Post me venit vir, cujus non sum dignus calciamenta portare; praestantiam utique dignitatis, non aeternitatem divinae generationis exponens. Quod eousque ad incarnationem pertinet, ut typum in hominibus mystici calciamenti ante praemiserit. Lege enim proximo defuncti vel fratri copula deferebatur ejus uxoris; ut semen fratris vel proximi resuscitaret. Unde quod Ruth, licet ipsa alienigena; tamen quia maritum habuerat ex Judaeis, qui reliquerat superstitem proximum, eamque colligentem manipulos suae messis, quibus alebat et se et socrum, Booz vidit et amavit: non aliter eam accipit uxorem, nisi calciamentum ejus ante solvisset, cui uxor debebatur ex Lege.
3.10.8
Historia simplex, sed alta mysteria; aliud enim gerebatur, aliud figurabatur. Nam si secundum litteram sensum torqueamus, prope quidam pudor et horror in verbo est, si ad commixtionis corporeae consuetudinem sententiam intellectumque referamus. Designabatur autem futurus ex Judaeis, ex quibus Christus secundum carnem, qui proximi sui, hoc est, populi mortui semen doctrinae coelestis semine suscitaret, cui calciamentum nuptiale Ecclesiae copulandae praescripta Legis spiritalia deferebant.
3.10.9
Non Moyses sponsus; illi enim dicitur: Solve calciamentum pedum tuorum; ut Domino suo cedat. Non Jesus Nave filius sponsus; nam et ipsi dicitur: Solve calciamentum pedum tuorum; ne ex similitudine nominis sponsus Ecclesiae crederetur. Non alius sponsus, sed solus Christus est sponsus, de quo dixit Joannes: Qui habet sponsam sponsus est. Illis igitur calciamentum solvitur, huic solvi non potest, sicut dixit Joannes: Non sum dignus solvere corrigiam calciamenti ejus.
3.10.10
Solus ergo Christus est sponsus, cui illa veniens ex gentibus sponsa, ante inops atque jejuna, sed jam Christi messe dives, innubat: quae manipulos fecundae segetis, Verbique reliquias gremio legat mentis interno; ut exhaustam illam viduam morte filii, atque inopem defuncti populi matrem novis pascat alimentis, non relinquens destitutam viduam, et novos quaerens.
3.10.11
Solus ergo Christus est sponsus, qui nec Synagogae ipsi manipulos suae messis invideat. Utinam se non ipsa excluderet! Habuit quos per se colligeret: sed quia populus ejus est mortuus, quasi filio egena defuncto, per Ecclesiam manipulos, quibus viveret, colligebat; quos venientes in exsultatione portabunt, sicut scriptum est: Venientes autem venient in exsultatione, tollentes manipulos suos.
3.10.12
Quis enim sibi alius sponsam audeat Ecclesiam vindicare, quam a Libano unus et solus vocavit dicens: Ades huc a Libano, sponsa; 511 ades huc a Libano. Aut de quo alio potuit Ecclesia dicere: Fauces ejus dulcedines, et totus desiderium? Et quia de calciamento pedum tractatum sumpsimus, cui alii nisi Verbo Dei incarnato convenit dictum: Crura ejus columnae marmoreae, fundatae super bases aureas? Solus enim Christus inambulat animis, et graditur in mente sanctorum, in quibus velut aureis basibus, fundamentisque pretiosis solidata vestigia Verbi coelestis haeserunt.
3.10.13
Claret igitur et virum et typum ad incarnationis spectare mysterium.
3.11.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XI.
3.11.1
Redit ad locum propositum, et ubi Christus dicitur factus, hoc vel ad incarnationem vel ad causam sive adjunctum aliquod referri docet. Ad eum sensum plurima sacrorum codicum et Pauli imprimis testimonia edisserit: maxime autem in eo immoratur, ut Christum verum sacerdotem esse atque in Melchisedech praefiguratum, eique cum Patre operationis unitatem, non vero solam similitudinem inesse persuadeat.
3.11.1
Non ergo ad substantiam divinitatis, sed ad incarnationem saepe, nonnumquam etiam ad causam pertinet, cum dicitur factus. Nam si ad divinitatem refers, ergo et in opprobrium Deus factus est; sic enim habes: Tu autem repulisti, et ad nihilum redegisti, dispulisti Christum tuum; et infra: Et factus est in opprobrium vicinis suis. Vicinis, inquit, non civibus, non domesticis, non adhaerentibus; quoniam qui adhaeret Domino, unus spiritus est: qui vicinus est, non adhaeret. Et, Factus est in opprobrium; quia crux Domini Judaeis scandalum, Graecis stultitia. Nam sapientibus per eamdem crucem excelsior factus est coelis, excelsior angelis, et melioris testamenti factus est sponsor, ipse qui erat prioris.
3.11.2
Vide quam non defugiam ista, ut etiam congeram: sed quomodo factus sit, considera.
3.11.3
Primum quod purificatione facta, considet in dextera magnitudinis in excelsis, tanto melior factus angelis. Ubi purificatio, hostia: ubi hostia, corpus: ubi corpus, oblatio: ubi munus oblationis, ibi sacrificium passionis.
3.11.4
Deinde sponsor melioris testamenti. Ubi testamentum, mors necesse est praecedat testatoris, sicut subter est scriptum: mors autem non ad divinitatis aeternitatem, sed ad fragilitatem refertur humanam.
3.11.5
Excelsior quoque coelis factus quomodo sit, ostenditur: Immaculatus, inquit, segregatus a peccatoribus, et excelsior coelis factus: qui non habet quotidie necessitatem, sicut sacerdotes, prius pro suis delictis hostiam offerre, deinde pro populi. Hoc enim fecit semel se offerendo, sicut scriptum est. 512 Nemo excelsior factus dicitur, nisi qui in aliquo fuerit humilior: in eo igitur excelsior factus est, sedendo ad dexteram Patris, in quo se minor angelis factus, obtulit passioni.
3.11.6
Postremo ipse Apostolus ad Philippenses ait, quia in similitudine hominis factus, et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem. Vide ubi factus sit: In similitudine, inquit, hominis, non in potestate Dei: et factus abediens usque ad mortem; ut obedientiam quidem hominis habuerit, regnum divinitatis.
3.11.7
Quantis igitur adhuc utemur exemplis ad incarnationem, vel ad aliquid referendum esse quod factus est! Quod autem et factum est, idem est et creatum: Dixit enim, et facta sunt: ipse mandavit, et creata sunt. Dominus creavit me, secundum carnem dictum: creatum quoque supra ostendimus in libro primo de incarnatione dictum videri.
3.11.8
Ipse etiam Apostolus asserendo serviendum non esse creaturae, significavit ex Deo Filium non creatum esse, sed genitum. Tamen etiam alibi, ut manifestaret quomodo in Salomone sit lectum: Dominus creavit me; quid in Christo creatum esset, ostendit.
3.11.9
Itaque totius seriem capitis recenseamus; sic enim habes: Ergo quia filii participes sunt carnis et sanguinis, et ipse similiter particeps factus est eorumdem; ut per mortem destrueret hunc qui mortis habebat imperium. Quis ergo est qui nos participes suae voluit esse carnis et sanguinis? Utique Dei Filius. Quomodo nisi per carnem particeps factus est noster? aut per quam, nisi per corporis mortem mortis vincula dissolvit? Mortis enim mors facta est susceptio mortis in Christo. Ergo de incarnatione proposuit.
3.11.10
Videamus sequentia: Nec enim statim Angelos, inquit, assumpsit, sed semen Abrahae. Unde habuit per omnia fratribus similari; ut misericors fieret et fidelis princeps, sacerdos ad Deum, ut expiaret peccata populi. In quo enim passus est ipse; et tentatus, potest et tentatos juvare. Propter quod, fratres sanctissimi, vocationis coelestis participes, intuemini apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Jesum fidelem esse creatori suo, sicut et Moyses in domo ejus. Haec nempe verba sunt Apostoli.
3.11.11
Videtis in quo creatum dicat: in quo assumpsit, inquit, semen Abrahae, corporalem utique generationem asserit. In quo autem, nisi in corpore expiavit populi peccata? In quo passus est, nisi in corpore; sicut et supra diximus: Christo passo secundum carnem? In quo sacerdos, nisi in eo quod sacerdotali assumpsit ex genere?
3.11.12
Sacerdos enim aliquid debet offerre, et secundum Legem in sancta intrare per sanguinem: 513 ergo quia sanguinem taurorum, hircorumque repudiaverat Deus, hunc utique sacerdotem per suum sanguinem, sicut legisti, in sancta sanctorum coeli summa penetrantem oportebat intrare; ut aeterna nostrorum esset oblatio peccatorum. Idem ergo sacerdos, idem et hostia: et sacerdotium tamen, et sacrificium humanae conditionis officium est; nam et agnus ad immolandum ductus est, et sacerdos est secundum ordinem Melchisedech.
3.11.13
Nemo igitur ubi ordinem cernit humanae conditionis, ibi jus divinitatis asserat. Nam et illum Melchisedech per quem Abraham hostias suas obtulit, non angelum utique secundum Judaica ludibria intelligit Ecclesia, sed virum sanctum, ac sacerdotem Dei, qui typum gerens Domini, et sine Patre, et sine matre, et sine generationis enarratione, et sine initio, et sine fine describitur; ut ostenderet sempiternum Filium Dei in hunc mundum esse venturum, qui et sine Patre secundum incarnationem natus est, et sine matre secundum divinam generationem, et sine enarratione generationis; quia scriptum est: Generationem autem ejus quis enarrabit?
3.11.14
Ergo illum Melchisedech in Christi typo sacerdotem Dei accepimus: sed illum in typo, hunc in veritate: typus autem umbra est veritatis: illum in nomine unius civitatis, hunc regem in reconciliatione totius mundi; quia scriptum est: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi; hoc est, sempiterna divinitas; aut, si Pater in Filio, sicut Filius in Patre, et substantiae utique et operationis unitas non negatur.
3.11.15
Quomodo autem negare merito possunt, etiam si velint, cum scriptum sit: Pater autem qui in me manet, ipse facit opera; et: Opera quae ego facio, ipse facit? Non dixit: Et ipse facit; ne similitudinem magis, quam unitatem operis aestimares: sed dicendo: Quae ego facio, ipse facit, manifestum reliquit quod unum opus Patris et Filii credere debeamus.
3.11.16
Denique ubi similitudinem operum, non unitatem voluit intelligi: Qui credit, inquit, in me, opera quae ego facio, et ipse faciet. Bene hic et interponendo, similitudinem nobis donavit; et tamen unitatem naturalem negavit. Unum est igitur opus Patris et Filii, etiamsi non placeat Arianis.
3.12.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XII.
3.12.1
Regnum Patris atque Filii unum esse ac indivisum; et unam similiter utriusque divinitatem.
3.12.1
Quaero autem quomodo regnum velint Patris et Filii esse divisum; cum Dominus dixerit, ut supra ostendimus; Omne regnum in se divisum, facile destruetur?
3.12.2
Et ideo ad excludendum Arianae sacrilegium saevitatis, unum imperium Patris et Filii etiam 514 Petrus sanctus asseruit dicens: Quapropter satagite, fratres, certam vestram vocationem et electionem facere. Haec enim facientes non errabitis; sic enim abundantius ministrabitur vobis introitus in aeternum imperium Dei, et Domini nostri conservatoris Jesu Christi.
3.12.3
Aut si quis de Christi tantum imperio dictum putat, et hoc ideo sic accipit, ut Patrem Filiumque potestate secernat; is tamen et regnum Filii fatebitur, et aeternum. Itaque non solum duo inducent regna divisa, ut obnoxia sint defectui; sed etiam cum regna comparabilia nulla sint Dei regno, quod Filii esse, etiamsi velint negare non possunt: aut contra suam sententiam redibunt, ut idem Patris et Filii regnum esse fateantur: aut, quod sacrilegium est dicere, jus Patri regni minoris ascribent: aut, quod contrarium est, quem minorem divinitate impie memorant, ejus regnum fatebuntur aequale.
3.12.4
Sed hoc non quadrat, non congruit, non cohaeret. Dicant igitur unum esse regnum, sicut nos dicimus, et probamus: probamus autem non nostris, sed coelestibus testimoniis.
3.12.5
Primum enim etiam aliis exemplis disce regnum coelorum, regnum etiam Filii esse: ipse enim dixit: Amen, amen, dico vobis quoniam sunt aliqui dehic astantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regnum suum. Dubitari ergo non potest quod sit regnum Filii Dei.
3.12.6
Sed accipe ipsum esse regnum Filii, quod Patris est: Amen dico vobis quod sunt quidam circumstantium, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute. Eo enim usque unum regnum est, ut unum sit praemium, idem haeres, eadem merita, idem sponsor.
3.12.7
Quomodo non idem regnum, cum praesertim ipse de se Filius dixerit: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris mei. Quod enim Patris est per majestatis proprietatem, id etiam Filii est per ejusdem claritudinis unitatem. Ergo et Patris regnum Scriptura dixit, et Filii.
3.12.8
Accipe nunc quia ubi regnum Dei dicit, nec Patris nec Filii separat potestatem; quia et paternum et Filii regnum uno Dei nomine comprehendit, sicut habes: Cum videritis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei. An negamus in regno Filii prophetas esse, cum et latroni dicenti: Memento mei, cum veneris in regnum tuum; responderit Dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso? Aut quid est esse in regno Dei, nisi aeternam nescire mortem? Qui autem nesciunt aeternam mortem, vident Filium hominis venientem in regnum suum.
3.12.9
Quomodo ergo potest non in potestate habere quod donat dicens: Tibi dabo claves regni coelorum? Et videto distantiam. Servus 515 aperit, Dominus largitur: iste per se, ille per Christum: famulus claves accipit, Dominus ordinat potestates: aliud jus donantis, aliud dispensantis obsequium est.
3.12.10
Accipe adhuc unum regnum, unum imperium esse Patris et Filii. Habes ad Timotheum: Paulus apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae. Unum igitur Patris et Filii regnum evidenter est declaratum, sicut et apostolus Paulus asseruit dicens: Hoc enim scitote quod omnis impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei( Ephes. V, 5). Ergo unum regnum, et una divinitas.
3.12.11
Unam divinitatem lex probavit, quae dicit unum Deum. Probavit et Apostolus, dicendo de Christo: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Si enim juxta Apostolum plenitudo omnis corporaliter divinitatis in Christo est, aut unius divinitatis Patrem et Filium fatebuntur: aut si Patris et Filii divinitatem cupiunt separare, cum omnem plenitudinem divinitatis corporaliter Filius habeat; quid est quod existimant amplius reservandum, cum amplius nihil sit plenitudine perfectionis? Ergo una divinitas.
3.13.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIII.
3.13.1
Filio majestatem suam esse, ac paternae aequalem: cujus socii non sint angeli, sed spectatores.
3.13.1
[ Alias cap. VI.] Imaginem autem unam, et similitudinem unam supra diximus( Lib. 1, cap. 7), superest ut unius quoque majestatis Patrem Filiumque doceamus. Nec longe aberit; cum enim ipse dixerit de se Filius: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae. Ecce Filii expressa majestas est: quid ei deest, cujus increatam majestatem negare non possunt? Est ergo Filii majestas.
3.13.2
Accipiant nunc, ut dubitare non possint, quod Patris et Filii una majestas sit; ipse enim Dominus dixit: Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet; cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. Quid est: Et sanctorum angelorum, nisi quia honorantur et servi dignitate domini sui?
3.13.3
Dignitatem ergo suam ad Filium et Patrem retulit; non ut angeli habeant cum Patre et Filio aequale consortium, sed ut praeeminentem gloriam Dei cernant. Neque enim suam majestatem angeli habent, sicut lectum est de Filio: Cum sederit in sede majestatis suae; sed assistunt, ut Patris et Filii gloriam videant, quibus aut possunt aut merentur aspectibus.
3.13.4
Denique ipsa se explanant verba divina, ut intelligas illam gloriam Patris et Filii cum 516 angeli non esse communem; sic enim habes: Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angelis cum eo. Et ut doceret unam majestatem et unam gloriam esse Patris et suam, ipse in alio libro ait: Et Filius hominis confundet eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis. Illi in obsequio, hic in gloria: illi in comitatu, hic in suggestu: illi stant, hic sedet; ut verbo tamen usus utamur humani, hic judicat, hi ministrant.
3.13.5
Divinam autem non praemisit majestatem Patris, et subdidit suam et angelorum; ne de superioribus ad inferiora fecisse gradum quemdam et ordinem videretur. Sed quia Pater inferior videri non poterat, praemisit majestatem suam, et addidit Patris et angelorum; ne se medium inter Patrem et angelos nominando, aut ab angelis ad Patrem per sui quoque incrementa fecisse quemdam videretur ascensum, aut a Patre rursus ad angelos per ordinem cum sui etiam diminutione crederetur fecisse descensum. Nam nos qui unam divinitatem Patris et Filii confitemur, diversum, ut Ariani, ordinem non putamus.
3.14.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XIV.
3.14.1
Unius substantiae cum Patre Filium esse; hanc autem etiam secundum divinitatem sumi debere in multis Scripturarum testimoniis, tametsi in aliis nonnullis hoc verbum aut de possessionibus aut de incarnatione intelligatur.
3.14.1
De substantia autem, Imperator auguste, quid loquar unius Filium cum Patre esse substantiae; cum imaginem Paternae substantiae Filium legerimus; ut in nullo secundum divinitatem a Patre intelligas discrepare?
3.14.2
Juxta hanc imaginem dixit: Omnia quae Pater habet, mea sunt. Ergo nec substantiam in Deo possumus denegare; neque enim insubstantivus est, qui aliis dedit habere substantiam: licet alia sit substantia Dei, alia creaturae. Nec posset insubstantivus Filius Dei esse, per quem cuncta subsistunt.
3.14.3
Et ideo ait: Non est occultatum os meum quod fecisti in abscondito, et substantia mea in inferioribus terrae. Virtuti enim et divinitati ea, quae ante constitutionem mundi, vel imperspicabili majestate sunt gesta, abscondita esse non poterant. Legimus ergo substantiam.
3.14.4
Sed dices de incarnatione dictam esse substantiam. Interim nomen substantiae lectum probavi, et lectum non pro patrimoniis, ut dicitis. Jam, si placet, accipiamus secundum mysterium in inferioribus Christi fuisse substantiam. Etenim ut defunctorum animas in sui corporis anima liberaret, vincula mortis solveret, peccata donaret, operatus est in inferno. 517
3.14.5
Et tamen quid obstat quominus illam divinam intelligas esse substantiam, cum Deus ita ubique sit, ut ei dictum sit: Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero ad infernum, ades.
3.14.6
Denique ad substantiam divinam derivandum esse intellectum sequentibus declaravit dicens: Inoperatum meum viderunt oculi tui; eo quod non operis factura sit Filius, sed Verbum genitum potestatis aeternae: ἀκατέργαστον enim dixit, hoc est, inoperatum atque increatum Verbum sine alicujus creaturae testimonio ex Patre natum: et tamen abundamus aliis substantiae testimoniis. Sit ista hoc loco substantia corporalis, dummodo non opus Dei Filium, sed inoperatam ejus divinitatem et ipse fatearis.
3.14.7
Scio autem aliquos dicere inoperatum esse etiam incarnationis mysterium, quod non sit virilis copulae usus operatus; quia partus est Virginis. Si ergo plerique hoc loco nec Mariae partus opus esse dixerunt, tu, Ariane, opus putas esse Dei Verbum?
3.14.8
Aut hic tantum substantiam legimus? Nonne et alibi dixit: Portae civitatum effractae sunt, montes ceciderunt, et revelata est substantia? Numquid hic quoque creatura signatur? Solent enim aliqui dicere pecuniariam esse substantiam. Ergo si ad hunc sensum refers, ideo occiderunt montes, ut pecuniarium patrimonium cerneretur.
3.14.9
Sed meminerimus qui montes ceciderunt, illi utique de quibus dictum est: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et jactare in mare. Montes ergo sunt altitudines se extollentes.
3.14.10
Denique in Graeco, regna ceciderunt, habetur. Quae regna, nisi satanae, de quo dixit Dominus: Quomodo stabit regnum ipsius? Ipsos ergo legimus montes, quae regna sunt diaboli. Ideoque istis cadentibus regnis de corde fidelium, revelatum est paternae Dei Filium Christum esse substantiae. Qui sunt etiam illi ipsi montes aerei, de quorum medio quatuor currus procedunt?
3.14.11
Advertimus altitudinem illam extollentem se adversus scientiam Dei verbo Domini corruisse; cum diceret Dei Filius: Obmulesce, et exi, immunde spiritus. De quo et propheta dixit: Ecce ego ad te, mons corrupte.
3.14.12
Isti ergo ceciderunt montes, et revelatum est quod esset in Christo divina substantia, dicentibus iis, qui viderant: Vere Filius Dei est; non enim humana, sed divina potestate daemoniis imperabat. Jeremias quoque dicit: Super montes accipite luctum, et super semitas desertas planctum, quia defecerunt; eo quod non sint homines, non acceperunt vocem substantiae: a volatilibus usque ad jumenta expaverunt et defecerunt.
3.14.13
Nec praeteriit etiam alibi, cum fragilitates exponeret conditionis humanae, ut susceptam a se 518 infirmitatem carnis, et affectum nostrae mentis ostenderet, dixisse Dominum per Prophetam: Memento, Domine, quae est substantia mea; quia in natura fragilitatis humanae Dei Filius loquebatur.
3.14.14
De quo supra, ut incarnationis mysteria revelaret, ait: Tu vero repulisti, Domine, et pro nihilo habuisti: dispulisti Christum tuum, evertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem ejus. In quo utique servum dixit, nisi in carne, quia non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie inventus ut homo? Mea ergo susceptione servus, sua Dominus potestate.
3.14.15
Quid illud quod habes? Quoniam quis stetit in substantia Domini; et alibi: Et si stetissent in substantia mea, et audissent verba mea, et si docuissent plebem meam; avertissem eos a nequitiis et adinventionibus suis.
3.15.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XV.
3.15.1
Cum Filium Patri ἑτεροούσιον Ariani dicant, eos in Deo substantiam aperte agnoscere: nec ob aliud hanc vocem defugere, nisi quod illum verum Dei Filium fateri nolint, ut significavit Eusebius Nicomediensis. Recte igitur constitutum a Nicaenis PP. verbum ὁμοούσιον, utpote haeresi oppositum et in Scriptura firmatum; proindeque neglectis, quae isti fingunt de Sabellianis, retinendum.
3.15.1
Quomodo negant Dei esse substantiam? Quomodo verbum substantiae, quod creberrimum in Scripturis est, putant esse vitandum; cum ipsi ex alia substantia, hoc est, ἑτεροούσιον dicendo Filium, substantiam tamen in Deo esse non abnuant?
3.15.2
Non igitur verbum, sed vim verbi fugiunt; quia nolunt verum esse Dei Filium. Nam licet humano verbo non possit divinae generationis series comprehendi; tamen judicarunt Patres fidem suam tali proprie contra ἑτεροούσιον sermone signandam, auctoritatem secuti prophetae, qui ait: Quis stetit in substantia Domini, et vidit Verbum ejus? Secundum impietatem igitur suam positum substantiae verbum recipiunt Ariani, secundum pietatem autem fidelium comprobatum repudiant et refutant.
3.15.3
Nam quid est aliud, cur ὁμοούσιον Patri nolint Filium dici, nisi quia nolunt verum Dei Filium confiteri? sicut auctor ipsorum Eusebius Nicomediensis epistola sua prodidit scribens: Si verum, inquit, Dei Filium et increatum dicimus, ὁμοούσιον cum Patre incipimus confiteri. Haec cum lecta esset epistola in concilio Nicaeno, hoc verbum in tractatu Fidei posuerunt Patres, quia id viderunt adversariis esse formidini; ut tamquam evaginato ab ipsis gladio ipsorum nefandae caput haereseos amputarent. 519
3.15.4
Frustra autem verbum istud propter Sabellianos declinare sedicunt, et in eo suam imperitiam produnt; ὁμοούσιον enim aliud alii, non ipsum est sibi. Recte ergo ὁμοούσιον Patri Filium dicimus, quia verbo eo et personarum distinctio et naturae unitas significatur.
3.15.5
An negare possunt οὑσίαν lectam, cum et panem ἐπιούσιον Dominus dixerit; et Moyses scripserit: ὑμεῖς ἔσεσθέ μοι λαὸς περιούσιος? Aut quid est οὐσία, vel unde dicta, nisi οὖσα ἀεί, quod semper maneat? Qui enim est, et est semper, Deus est; et ideo manens semper ουσία dicitur divina substantia. Propterea ἐπιούσιος panis, quod ex Verbi substantia substantiam virtutis manentis cordi et animae subministret; scriptum est enim: Et panis confirmat cor hominis.
3.15.6
Servemus igitur praecepta majorum, nec haereditaria signacula ausi rudis temeritate violemus. Librum signatum illum propheti cum non Seniores, non Potestates, non Angeli, non Archangeli aperire ausi sunt: soli Christo explanandi ejus praerogativa est servata. Librum sacerdotalem quis nostrum resignare audeat, signatum a confessoribus, et multorum jam martyrio consecratum? Quem qui resignare coacti sunt, postea tamen damnata fraude, signarunt: qui violare non ausi sunt, confessores et martyres exstiterunt. Quomodo fidem eorum possumus denegare, quorum victoriam praedicamus?
3.16.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVI.
3.16.1
Ut Catholici contra fraudes Arianorum praemuniantur, subdolas quasdam eorum confessiones exponit: nec sufficere quod Filium nonnumquam Deum vocitent, nisi eum admittant Patri aequalem, collectis argumentis probat.
3.16.1
Nemo metuat, nemo formidet: plus confert fidelibus, qui minatur. Venenatae sunt blanditiae perfidorum, tunc cavendae cum id quod negant, praedicare se simulant. Sic decepti sunt et ante, qui facile crediderunt; ut ibi perfidiae laqueos inciderent, ubi fidem esse credebant.
3.16.2
Qui dicit, inquiunt, Christum creaturam secundum caeteras creaturas, anathema sit. Audierunt simplices, et crediderunt: Innocens enim, sicut scriptum est, credit omni verbo. Audierunt ergo, et crediderunt, primo decepti sono; ac velut aves intenti ad escam fidei, extentum sibi laqueum non caverunt. Ita dum fidem sequuntur, hamum nefandae fraudis attrectaverunt. Et ideo: Estote, inquit, astuti sicut serpentes, et simplices sicut columbae; praemittitur astutia, ut sit tuta simplicitas. 520
3.16.3
Sunt enim serpentes Evangelici, qui exuunt veterem usum, ut induant novos mores, sicut scriptum est: Exspoliantes veterem hominem cum actibus ejus, et induentes novum secundum imaginem ejus, qui creavit eum. Discamus ergo depositis vetusti hominis exuviis, Evangelicorum serpentium vias; ut more serpentium servare caput, fraudem cavere noscamus.
3.16.4
Satis fuerat dicere: Qui dicit creaturam Christum, anathema sit. Cur bono confessionis, Ariane, venena permisces, ut totum corpus contamines? Addendo enim: Secundum caeteras creaturas, non creaturam Christum negas, sed creaturam dicis esse dissimilem; creaturam enim dicis, etsi praestantiorem caeteris asseras creaturis. Denique Arius hujus impietatis magister Dei Filium creaturam dixit esse perfectam, sed non sicut caeteras creaturas. Videtis igitur haereditario patris vestri vos usos esse sermone? Sat est creaturam negare, quid opus fuit addere: Sed non sicut caeteras creaturas? Recide quod putruit, ne serpat contagio: venenum habet; mortem affert.
3.16.5
Deinde dicis interdum Deum Christum: sed ita dic Deum verum, ut plenitudinem ei paternae divinitatis assignes; sunt enim qui dicuntur dii sive in coelo, sive in terra. Non ergo perfunctorie nuncupandus Deus, sed ita ut eamdem divinitatem praedices in Filio, quam Pater habet, sicut scriptum est, Sicut enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Dedit utique quasi Filio per generationem, non quasi inopi per gratiam.
3.16.6
Et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est. Vide quid addidit, ne tu calumnieris ex verbo. Filium hominis legis, et accipientem arguis? Nega ergo Deum, si non omnia Filio quae Dei sunt, deferuntur; cum enim dixerit: Omnia quae Pater habet, mea sunt; cur tu non omnia quae divinae naturae sunt, etiam in Filio confiteris? Nam qui dicit: Omnia quae Pater habet, mea sunt; quid excipit quod non habet?
3.16.7
Quid est quod ἐμφατικῶς, quam fideli magis sermone commemores, quod mortuos suscitaverit, maria pedes transmiserit, infirmitates hominum curaverit? Haec enim etiam servulis suis praestitit. Plus ista miror in hominibus, quod tantam eis dederit potestatem. Aliquid de Christo audire desidero, quod speciale sit Christi, quod cum iis quae creata sunt, non possit esse commune; quia genitus, quia unicus est Dei Filius, quia Deus verus ex Deo vero, quia ad dexteram Patris sedet.
3.16.8
Ubicumque lego consessum Patris et Filii, 521 semper ad dexteram Filius sedet. Numquid melior Filius Patre? Non hoc dicimus: sed quem charitas Dei honorat, humana iniquitas derogat. Scivit Pater serendas esse de Filio quaestiones, praebuit nobis quod sequeremur, pietatis exemplum, ne Filio derogemus.
3.17.1
LIBER TERTIUS. CAPUT XVII.
3.17.1
Objectioni quae hic nasci poterat, occurrens, cur Dominus Stephano stare visus sit, explicat: et ex hujus ad Filium precibus ejusdem ac Patris aequalitate confirmata, librum terminat.
3.17.1
Uno tantum loco stantem ad dexteram Dei Jesum Stephanus vidisse se dixit. Et hoc disce, ne quam hinc moveas quaestionem. Cur enim ubique ad dexteram sedere ostenditur, uno legitur in loco stare? Sedet quasi judex vivorum et mortuorum: stat quasi advocatus suorum. Stabat ergo quasi sacerdos, quando Patri hostiam boni martyris offerebat: stabat quasi bono luctatori bravium tanti praesul certaminis redditurus.
3.17.2
Accipe et tu spiritum Dei, ut ista distinguas, sicut accepit et Stephanus; et dicas sicut dixit et martyr: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei. Qui coelos apertos habet, Jesum ad dexteram Dei cernit: qui clausos oculos habet mentis, Jesum ad dexteram Dei non videt. Confiteamur ergo Jesum ad dexteram, ut coelum et nobis aperiatur. Claudunt sibi coelum, qui aliter confitentur. 522
3.17.3
Quod si qui objiciunt quod Filius stabat, ostendant hoc loco quod Pater sedebat. Nam licet Filium hominis stare dixerit; tamen hoc loco nec Patrem sedere commemoravit.
3.17.4
Ut autem evidentius cognosceretur nulla esse stantis injuria, sed potestas, Filium Stephanus obsecrabat, ut se amplius commendaret Patri, dicens: Domine Jesu, recipe spiritum meum. Et ut eamdem Patris et Filii potestatem esse ostenderet, repetivit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Hoc Dominus in passione propria quasi Filius hominis Patri dicit: hoc et Stephanus Filium Dei in suo martyrio deprecatur. Cum eadem gratia a Patre Filioque deposcitur, eadem potentia declaratur.
3.17.5
Aut si volunt Stephanum Patri dixisse, videant quid propria testificatione significent. Licet nos ista non moveant, advertant tamen qui totum in littera constituunt et in ordine, quod Filius prius sit rogatus. Nos autem et secundum eorum interpretationem ostendimus unitatem Paternae majestatis et Filii; nam cum Pater rogatur et Filius, aequalitas precationis operationis indicat unitatem. Si autem illis non placet Filio dictum, Domine, videmus quod etiam Dominum eum negare conantur.
3.17.6
Sed jam quia martyris tanti corona processit studia certaminis relaxemus, ferias hodierni sermonis habeamus. Prosequamur sanctum martyrem laudibus, sicut post magna decebat certamina, vulneribus quidem adversarii cruentatum, sed Christi praemiis coronatum.