Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De fide
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21369 Defid
4.1.1
LIBER QUARTUS. CAPUT PRIMUM.
4.1.1
Haud mirum esse quod homines in Christi cognitione erraverint, sed quod Scripturae non obtemperaverint: illum quoque nec ab angelis nisi revelatione fuisse cognitum, sicut nec ab ipso Praecursore. Ejusdem Christi in coelum ascendentis triumphus qualis, et raptu prophetarum quorumdam quanto praestantior? Tum descripto angelorum hac de re colloquio, contra Arianos Filius omnipotens esse ostenditur.
4.1.1
Consideranti mihi, Imperator auguste, qua ratione sic erraverit genus hominum, ut de Dei Filio plerique, vae mihi, diversa sequerentur; nequaquam satis mirum videtur quia erravit humana scientia de supernis, sed quod Scripturis non detulit obedientiam.
4.1.2
Quid enim mirum, si mysterium Dei Patris et Domini Jesu Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, per sapientiam mundi non potuerunt homines comprehendere, quod nec angeli cognoscere, nisi ex revelatione, potuerunt? 522
4.1.3
Quis enim potuit opinione magis quam fide sequi Dominum Jesum, nunc de coeli altissimis inferna penetrantem, nunc ab inferis ad coelestia resurgentem: subito exinanitum, ut habitaret in nobis; nec umquam imminutum, cum semper Filius in Patre, et in Filio Pater esset?
4.1.4
Dubitavit in eo ipse Praenuntius, licet per Synagogae typum, dubitavit ipse ante Domini faciem destinatus. Denique missis discipulis, interrogat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?
4.1.5
Obstupuerunt et angeli coeleste mysterium. Unde cum resurgeret Dominus, atque illum quem dudum secundum carnem angustus sepulcri locus texerat, resurgentem ab inferis coeli alta sustinere non possent, haeserunt etiam coelestia opinionis incerto.
4.1.6
Veniebat enim novis victor redimitus exuviis, Dominus in templo sancto suo; praeibant angeli et archangeli, mirantes spolium ex morte quaesitum: et quamvis scirent nihil Deo accedere ex carne potuisse, quia infra Deum 523 omnia sunt, tamen tropaea crucis, cujus principium super humeros ejus, et triumphatoris aeterni manubias intuentes, quasi eum quem emiserant coeli portae, capere non possent; licet numquam ejus capiant majestatem, majorem viam quaerebant aliquam revertenti: adeo nihil exinanitus amiserat!
4.1.7
Debuit tamen novo victori novum iter parari; semper enim victor tamquam major et praecelsior est: sed quia aeternae sunt justitiae portae, eaedemque novi et veteris Testamenti, quibus coelum aperitur, non mutantur utique, sed elevantur; quia non unus homo, sed totus in omnium redemptore mundus intrabat.
4.1.8
Translatus erat Enoch, raptus Elias: sed non est servus supra Dominum. Nullus enim ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo. Nam et Moysen, licet corpus ejus non apparuerit in terris, nusquam tamen in gloria coelesti legimus, nisi posteaquam Dominus resurrectionis suae pignore vincula solvit inferni, et piorum animas elevavit. Translatas ergo Enoch, raptus Elias; ambo famuli, ambo cum corpore: sed non post resurrectionem, non cum manubiis mortis, et triumpho crucis viderant illos angeli.
4.1.9
Et ideo Dominum omnium primum ac solum de morte triumphantem venire cernentes, tolli portas principibus imperabant, cum admiratione dicentes: Tollite portas, principes, vestri; et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae.
4.1.10
Erant tamen adhuc et in coelestibus qui stuperent, qui admirarentur novam pompam, novam gloriam; et ideo requirebant: Quis est iste rex gloriae? Sed quia et angeli processus habent scientiae, et capacitatem profectus, habent utique discretionem virtutis, atque prudentiae: solus enim sine processu Deus; quia in omni perfectione semper aeternus est.
4.1.11
Dicebant alii, illi utique qui adfuerant resurgenti, illi qui viderant vel jam cognoverant: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
4.1.12
Iterum multitudo Angelorum triumphali agmine praecinebant: Tollite portas, principes, vestri; et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae.
4.1.13
Rursus alii stupentes dicebant: Quis est iste rex gloriae? Vidimus eum non habentem speciem neque decorem: si ergo ipse non est, Quis est iste rex gloriae?
4.1.14
Respondetur a scientibus: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Ergo Dominus virtutum ipse est Filius. Et quomodo infirmum Ariani dicunt, quem Dominum virtutum, sicut et Patrem, credimus? Quomodo Ariani discretionem faciunt potestatis, cum Dominum sabaoth Patrem, Dominum sabaoth Filium legerimus? 524 Nam et hic sic positum plerique codices habent, quod Dominus sabaoth ipse sit rex gloriae: sabaoth autem interpretes alicubi Dominum virtutum, alicubi regem, alicubi omnipotentem interpretati sunt. Ergo quoniam qui ascendit Filius est: qui ascendit autem, Dominus est sabaoth; omnipotens utique Dei Filius est.
4.2.1
LIBER QUARTUS. CAPUT II.
4.2.1
In coelum sine fide ascensurum neminem, vel si quis ascenderit, ejiciendum: illam itaque sedulo conservari debere. Esse etiam in nobis coelos, quorum portae aperiendae, ac per Christi divinitatis confessionem elevandae sunt. Has ab Arianis non elevari, nec ab iis qui requirunt Filium inter terrena; proindeque illos cum Magdalena remittendos ad Apostolos, in quos portae inferi non praevalebunt. Colligitur ex dictis a servo Domini dignitati non derogandum.
4.2.1
Quid igitur agemus? Quomodo ascendemus ad coelum? Sunt illic dispositae potestates, ordinati principes, qui coeli januas servant, qui ascendentem interrogant: quis me admittet, nisi omnipotentem annuntiem Christum? Clausae sunt portae, non cuicumque aperiuntur: non quicumque vult, nisi qui fideliter credit, ingredietur. Custoditur aula imperialis.
4.2.2
Sed esto, indignus obrepserit, latuerit principes portarum coelestium, discubuerit in coena Domini; ingressus Dominus convivii, videns non indutum nuptiale fidei vestimentum, projiciet eum in tenebras exteriores, ubi sit fletus et stridor dentium, si fidem pacemque non servet.
4.2.3
Servemus igitur nuptiale quod accepimus vestimentum, nec Christo propria denegemus, quem omnipotentem annuntiant angeli, prophetae significant, apostoli testificantur, sicut jam supra ostendimus.
4.2.4
Et fortasse non de istius tantummodo coeli portis propheta dixerit quod praeteribit; et alios enim coelos Dei Verbum penetrat, de quibus dictum est: Habemus enim sacerdotem magnum, principem sacerdotum, qui pertransivit coelos, Jesum Filium Dei. Qui sunt isti coeli, nisi et hi de quibus dicit Propheta: Coeli enarrant gloriam Dei?
4.2.5
Stat enim Christus ad januam mentis tuae, audi cum dicentem: Ecce sto ad januam, et pulso; si quis mihi aperuerit, ingrediar ad illum; et coenabo cum eo, et ipse mecum. Et Ecclesia de eo dicit: Vox fratris mei pulsat ad januam.
4.2.6
Stat ergo, et non solus stat; sed praecedunt eum angeli, qui dicunt: Tollite portas, principes, vestri. Quas portas? Illas utique de quibus et alibi dicit: Aperite mihi portas justitiae. Aperi ergo Christo portas tuas, ut ingrediatur in te: aperi portas justitiae, aperi portas 525 pudicitiae, aperi portas fortitudinis atque sapientiae.
4.2.7
Crede angelis dicentibus: Et clevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae, Dominus sabaoth. Porta tua vocis fidelis canora confessio est: porta tua ostium verbi est, quam sibi Apostolus optat aperiri, dicens: Ut aperiatur mihi ostium verbi ad eloquendum mysterium Christi.
4.2.8
Aperiatur igitur Christo porta tua, nec solum aperiatur, sed etiam elevetur; si tamen aeternalis, est, non caduca; scriptum est enim: Et elevamini portae aeternales. Elevatum est super limen Esaiae, quando Seraphim labia ejus tetigit, et vidit regem Dominum sabaoth.
4.2.9
Tuae ergo portae elevabuntur, si sempiternum, si omnipotentem, si inaestimabilem, si incomprehensibilem, si eum qui et praeterita omnia et futura noverit, Filium Dei credas. Quod si praefinitae potestatis et scientiae, subjectumque opinaris, non elevas portas aeternales.
4.2.10
Eleventur ergo portae tuae, ut non Ariano sensu parvulus, non pusillus, non subditus ad te Christus introeat; sed intret in Dei forma, intret cum Patre, intret talis, qualis est et coelum et omnia supergressus, emittat tibi Spiritum sanctum. Expedit tibi ut credas quia ascendit, et sedet ad dexteram Patris. Nam si eum inter creaturas et terrena impia cogitatione detineas, si non tibi abeat, non tibi ascendat, nec Paraclitus ad te veniet, sicut ipse dixit: Nam si ego non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam illum ad vos.
4.2.11
Quod si inter terrena eum requiras, sicut Maria Magdalene requirebat, cave ne et tibi dicat: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum. Portae enim tuae angustae sunt, capere me non queunt: elevari non queunt, intrare non possum.
4.2.12
Vade ergo ad fratres meos, hoc est, ad illas portas aeternales, quae cum Jesum viderint, elevantur. Aeternalis porta est Petrus, cui portae inferi non praevalebunt. Aeternales portae Joannes et Jacobus, utpote filii tonitrui. Aeternales portae sunt Ecclesiae, ubi laudes Christi annuntiare Propheta desiderans, dicit: Ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion.
4.2.13
Grande ergo mysterium Christi, quod stupuerunt et angeli; et ideo venerari debes, et Domino famulus derogare non debes. Ignorare non licet; propterea enim descendit ut credas: si non credis, non descendit tibi, non tibi passus est. Si non venissem, inquit, et locutus non fuissem his, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Qui me odit, et Patrem meum odit. Quis igitur odit Christum, nisi qui derogat? Sicut enim amoris est deferre, ita odii est derogare. Qui odit, quaestiones movet; qui amat, reverentiam defert. 526
4.3.1
LIBER QUARTUS. CAPUT III.
4.3.1
Verba illa: Omnis viri caput Christus.... caput autem Christi Deus, primo in Arianos ipsos retorquet: deinde Christi tantum secundum naturam humanam considerati Deum caput esse ex alio Scripturae loco, quem objicere solebant iidem haeretici, probat: nec prudentius quoque oppositum ab ipsis textum illum: Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Quibus explicatis, quo pacto Pater in Filio, et Filius in Patre, nec non in utroque fideles esse dicantur, aperitur.
4.3.1
[ Alias cap. II.] Itaque discutiamus eorum alias quaestiones. Scriptum est, inquiunt: Omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput autem Christi Deus. Qua in quaestione dicant mihi, velim, utrum conjungere, an dividere haec quatuor velint. Si enim conjungere, atque ita dicunt Deum caput esse Christi, sicut vir est mulieris caput, videte quid incidant. Nam si haec tamquam ex paribus sumpta est comparatio, et haec quatuor, id est, mulier, vir, Christus, et Deus, quasi ex unius atque ejusdem naturae similitudine comparantur, ergo mulier et Deus unius incipient esse naturae.
4.3.2
Quod si hoc displicet, quia sacrilegum est dicere, ut volunt dividant. Itaque si Christum apud Deum Patrem ita volunt esse, sicut est mulier apud virum; unius utique Christum et Deum dicunt esse substantiae, quoniam mulier et vir unius sunt in carne naturae: nam quod distat, in sexu est. Cum vero inter Christum et Patrem sexus non interveniat, quod unum inter Filium et Patrem in natura est, fatebuntur: quod diversum in sexu est, denegabunt.
4.3.3
Placetne ista divisio? An mulierem, virum et Christum unius volunt esse substantiae, et Patrem separant? Raeccine igitur divisio placet? Si ita est, videte quid incidant. Aut enim non solum Arianos, sed etiam Photinianos se necesse est confiteantur; quia Christum hominem tantum fatentur, quem humanae tantummodo naturae aestimant copulandum: aut vel invitos acquiescere par est nostrae sententiae, per quam id quod impie cogitarunt, pie religioseque defendimus; ut sit Christus quidem secundum generationem divinam Dei virtus, secundum assumptionem autem carnis, unius cum omnibus hominibus in carne substantiae: salva tamen incarnationis suae gloriae; quia veritatem suscepit, non imaginem carnis.
4.3.4
Sit ergo juxta humanam conditionem caput Christi Deus; non enim dixit caput Christi Pater, sed caput Christi Deus; quia divinitas, ut pote creatrix, caput est creaturae. Et bene dixit: Caput Christi Deus; ut et divinitatem Christi significaret, et carnem, hoc est, incarnationem in Christi nomine: in Deo autem unitatem divinitatis, et magnitudinem potestatis.
4.3.5
Eousque autem caput Christi Deus secundum incarnationem dictum est, ut et caput viri 527 Christus secundum incarnationem Verbi dictum sit. Quod alibi Apostolus evidenter exposuit dicens: Quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput Ecclesiae. Et in consequentibus addidit: Qui se tradidit pro ea. Secundum incarnationem igitur caput viri Christus, quia secundum incarnationem facta traditio est.
4.3.6
Est ergo caput Christi Deus; ubi servi, hoc est, hominis, non Dei, forma tractatur. Sed nihil praejudicat Dei Filio, si secundum carnis veritatem similis sit hominibus, qui in divinitate cum Patre unum est; non enim potestas hac interpretatione minuitur, sed misericordia praedicatur.
4.3.7
Quis autem unam divinitatem Patris et Filii pie abneget; cum ipse Dominus consummaturus praecepta, discipulis suis dixerit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus? Pro testimonio enim fidei positum est, licet ab Arianis ad argumentum perfidiae derivetur. Etenim quoniam toties lectam negare non queunt unitatem, extenuare conantur; ut talis videatur divinitatis unitas inter Patrem et Filium, qualis est inter homines unitas devotionis et fidei: licet etiam inter ipsos homines unitas naturae sit ex communitate naturae.
4.3.8
Unde et illud apertissime solvitur, quod ad extenuationem Dominicae unitatis objicere consuerunt, quia scriptum est: Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Hoc Ariani, si saperent, non objicerent. Quomodo enim negare conantur quia Pater et Filius unum sunt, cum Paulus et Apollo et natura unum sint et fide? Sed tamen per omnia unum esse non possunt, quia nequeunt comparari humana divinis.
4.3.9
Inseparabilis ergo Deus Pater Verbo, inseparabilis virtute, inseparabilis sapientia per divinae unitatem substantiae; et est in Filio, sicut frequenter est scriptum: est vero non ut egentem sanctificans, nec ut vacuum implens; quia non vacua Dei virtus. Nec enim virtus virtute augetur; quia non duae virtutes, sed una virtus: nec divinitas divinitatem accipit; quia non duae divinitates, sed una divinitas: nos autem per acceptam et inhabitantem in nobis virtutem unum erimus in Christo.
4.3.10
Communis ergo littera, sed discrepans divina, humanaque substantia. Nos unum erimus, Pater et Filius unum sunt: nos secundum gratiam, Filius secundum substantiam. Alia autem per conjunctionem, alia per naturam unitas. Denique vide quid ante praemiserit: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te.
4.3.11
Considera ergo quia non dixit: Tu in nobis, et nos in te: sed tu in me, et ego in te; ut se a creaturis separaret. Et addidit: Et isti in nobis, ut etiam hic suam potentiam et Patris a nobis 528 secerneret, ut quod nos in Patre et Filio unum sumus, non naturae videatur esse, sed gratiae: quod autem Filius et Pater unum sunt, non hoc Filius accepisse per gratiam, sed naturaliter ut Filius possidere credatur.
4.4.1
LIBER QUARTUS. CAPUT IV.
4.4.1
Objectum ab haereticis locum illum: Non potest Filius facere a se quidquam, etc., primo e subsequentibus verbis exponit: deinde singulas integri textus voces expendens, eas Ariana interpretatione sumi sine impietate aut absurditate haudquaquam posse, potissimum creationis mundi et quorumdam Christi miraculorum exemplis docet.
4.4.1
[ Alias cap. III.] Aliud rursus objiciunt, asserentes unam atque eamdem potestatem Filii et Patris esse non posse, quia ipse dixit: Amen, amen, dico vobis, non potest Filius facere a se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Itaque nihil ex se fecisse Filium dicunt, nec facere posse, nisi quod viderit facientem Patrem.
4.4.2
O praescia sapientia infidelium argumentorum! quae subjecit quod solveret, quaestionem, addendo quod sequitur: Quia quaecumque ille fecerit, eadem et Filius facit similiter; hoc nempe sequitur. Cur ergo scriptum est: Eadem facit Filius, et non talia; nisi ut in Filio unitatem, non imitationem paterni operis aestimares?
4.4.3
Sed tamen ut illorum quoque argumenta discutiamus, quaero ut respondeant, utrum videat Filius opera Patris. Videt itaque, an non? Si videt, ergo et facit: si facit, desinant omnipotentem negare, quem omnia posse facere, quae Patrem facientem viderit, confitentur.
4.4.4
Quid est autem, viderit? Corporaliumne aliquis usus oculorum est? Sed si hoc de Filio velint dicere, corporalis etiam in Patre usum operationis ostendent; ut facientem videat, quod ipse facturus est.
4.4.5
Quid est autem: Non potest Filius facere a se quidquam? Hoc interrogemus, hoc consideremus. Est ergo aliquid impossibile Dei virtuti atque sapientiae? Hoc est enim Dei Filius, qui utique non alienam accepit fortitudinem, sed quemadmodum vita est, non aliena vivificatione subnixus, sed alios vivificans; quia ipse vita est: ita etiam sapientia est, non quasi insipiens accipiens sapientiam, sed qui de suo alios faciat esse sapientes: ita etiam virtus est, non quasi per infirmitatem consecutus incrementa virtutis, sed ipse virtus, qui virtutem fortibus largiatur.
4.4.6
Quomodo ergo virtus quasi cum jurisjurandi attestatione dicit: Amen, amen dico vobis, quod est: Fideliter, fideliter dico? Fideliter 529 ergo dicis, Domine Jesu, et cum sacramenti quadam repetitione confirmas quod nihil facere potes, nisi quod facientem Patrem videris. Fecisti mundum, numquid alterum mundum Patrem tuus fecit, quem quasi ad exemplar acceperis? Ergo necesse est fateantur impii aut duos, aut certe multos esse mundos, quod philosophi asserunt; ut se etiam in hoc errore gentilitatis involvant. Aut si velint verum sequi, dicant sine exemplari te fecisse, quod feceris.
4.4.7
Dic mihi, Domine, quando in mari Patrem incarnatum videris ambulantem? Ego enim nescio, ego hoc de Patre credere sacrilegum puto, qui te solum carnem assumpsisse cognovi. Quando videris in nuptiis Patrem aquam in vina vertentem? Sed solum te unigenitum Filium legi ex Patre natum, solum te ex Spiritu sancto accepi et Virgine secundum incarnationis sacramenta generatum. Ergo ista, quae memoravimus a te gesta, non fecit Pater: sed sine exemplari paterni operis, ad redimendam tuo sanguine salutem mundi, solus immaculatus ex alvo Virginis processisti.
4.4.8
Ac ne forte incarnationis tantummodo putent sequestrandum esse mysterium( licet cum dicunt: Non potest Filius a se facere quidquam, nihil excipiant, ita ut et quidam impius dixerit: Nec culicem facere potest, tam temerario ausu, petulantique sermone majestatem supernae virtutis irridens), dic, Domine Jesu, quam terram sine te Pater fecerit? Coelum enim sine te non fecit, quia scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt.
4.4.9
Sed nec terram sine te fecit, quia scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Nam si aliquid sine te Deo Verbo Pater fecit, non ergo omnia facta per Verbum, et evangelista mentitur. Quod si omnia facta per Verbum, et omnia per te coeperunt esse, quae non erant, utique quae non vidisti a Patre facta, a te ipse fecisti. Nisi forte philosophicas tibi ideas Platonica illa disputatione praestituunt, quas ab ipsis tamen philosophis scimus irrisas. Si autem ex te ipse fecisti, vana est assertio perfidorum, quae auctori omnium, cui suppetit ex se faciendi magisterium, tribuit discendi profectum.
4.4.10
Quod si per te negant coelum esse factum, vel terram, considerent impii quo se suo furore praecipitent, cum scriptum sit: Dii qui non fecerunt coelum et terram, pereant. Peribit ergo, Ariane, qui quod perierat, et reperit et redemit? Sed ad proposita revertamur. 530
4.5.1
LIBER QUARTUS. CAPUT V.
4.5.1
Caeptam objecti loci expositionem urgens, rationes quatuor quibus aliquid fieri non posse affirmamus, explicat, et earum primas tres in Christum non cadere, solutis quibusdam objectiunculis, demonstrat, et Filium propter solam potestatis cum Patre unitatem nihil a se facere posse deducit.
4.5.1
Quomodo non potest Filius facere a se quidquam? Quaeramus quid sit quod facere non possit. Multae sunt impossibilitatum differentiae. Est aliquid natura impossibile, et est aliquid quod est possibile per naturam, impossibile per infirmitatem. Est etiam tertium quod sit possibile per corporis et animi firmitatem, impossibile per imperitiam aut impotentiam. Est etiam quod per definitionem immutabilis propositi, et constantis perseverantiam voluntatis atque amicitiae fidem sit impossibile mutari.
4.5.2
Sed haec ut evidentius possimus advertere, per exempla nobis disputatio dirigatur. Impossibile est ut avis sapientiae disciplinam aliquam assequatur aut artem: impossibile est et lapidem prodire quoquam; impossibile est enim lapidem moveri, nisi motu moveatur alterius: non potest ergo lapis per se ipsum moveri, et transire de loco. Non potest etiam aquila humanis imbui disciplinis. Habes unam speciem, cui impossibilitatis causa natura est.
4.5.3
Impossibile est et debili facere opera robusti; sed huic alia impossibilitatis causa est; quod enim facere potest per naturam, per infirmitatem non potest. Causa igitur huic quoque impossibilitati infirmitas. Alia ergo impossibilitatis haec species; quoniam a faciendi possibilitate, corporis infirmitate revocatur.
4.5.4
Tertia quoque impossibilitatis est causa, qua etiamsi per naturam quis, et firmitatem corporis facere aliquid possit; non potest tamen facere per imperitiam vel impotentiam, ut aut indoctus, aut servus.
4.5.5
Quis igitur harum, quas enumeravimus, impossibilitatum causas, ut quartam interim sequestremus, Filio Dei existimas convenire? Numquid in sensibilis per naturam, et immobilis, sicut lapis? Lapis quidem est impiis in ruinam, fidelibus angularis. Sed non insensibilis, supra quem sensibilium populorum fideles aedificantur affectus. Non immobilis petra: Bibebant enim ex consequenti petra; petra autem erat Christus. Non ergo paternum opus per naturae distantiam impossibile Christo.
4.5.6
Numquid forte per debilitatem impossibile ei aliquid existimamus? Sed non ille debilis, 531 qui aliorum debilitates imperiali sermone sanabat. An debilis videbatur, cum paralytico praecipiens: Tolle grabatum tuum, et ambula, sanitatis jam mandabat officium, cum adhuc ille remedium debilitatis oraret? Num debilis Dominus virtutum, cum illuminaret caecos, inclinatos erigeret, mortuos suscitaret, votis nostris medicinae praecurreret effectus, orantes curaret, et fimbriae mundaret attactus?
4.5.7
Nisi forte debilitatem illam, impii, putabatis, quando vulnera videbatis. Erant quidem illa corporis vulnera, sed non erat vulneris illius ulla debilitas, ex quo omnium vita profluebat. Unde et propheta dixit: Livore ejus nos sanati sumus. An qui in vulnere debilis non erat, erat in majestate? Quomodo quaere. Cum daemoniis imperaret, et reis peccata dimitteret; an cum rogaret Patrem?
4.5.8
Quo loco fortasse dicant: Quomodo Pater et Filius unum sunt, si Filius nunc imperat, nunc precatur? Et unum sunt, et imperat, et precatur: sed neque cum imperat, solus; nec cum precatur, infirmus. Solus non est, quia quaecumque Pater facit, eadem similiter et Filius facit: infirmus non est, quia etsi in carne infirmatus est propter peccata nostra, tamen illud nostrae erat in eo pacis eruditio, sicut scriptum est, non suae majestatis infirmitas.
4.5.9
Denique ut scias quia secundum bominem rogat, divinitate imperat, habes in Evangelio quia Petro dixit: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua( Luc. XXII, 32). Eidem autem supra dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum. Ergo cui propria auctoritate regnum dabat, hujus fidem firmare non poterat; quem cum petram dicit, firmamentum Ecclesiae indicavit? Quando igitur roget, quando imperet, considera. Rogat quando passurus ostenditur, imperat quando Filius Dei creditur.
4.5.10
Duas igitur species impossibilitatis vacare jam cernimus, quod neque insensibilis, neque infirma potest esse Dei virtus. Numquid tertium profertis in medium, quod quasi imperitus sine magistro facere nihil possit, aut servus sine domino? Ergo mentitus es, Domine Jesu, qui te et magistrum, et dominum ipse dixisti; et fefellisti discipulos tuos, dicens: Vos vocatis me magistrum et dominum, et bene dicitis; sum etenim. Sed non falleres, veritas, eos praesertim quos amicos vocasti.
4.5.11
Tamen si ut imperitum te ab artifice secernunt, viderint ut tibi, hoc est, Dei sapientiae dicant peritiam defuisse; unitatem tamen substantiae inter te et Patrem separare non possunt. Artificem namque ab imperito imprudentia, non natura secernit: sed non in Patre artificium, neque in te insipientia; non est enim insipiens sapientia.
4.5.12
Ergo si neque insensibilis in Filio natura, 532 neque debilitas, neque imperitia, neque servitus potest esse; considerent quod et per naturam et majestatem unum sit cum Patre Filius, et per operationem non discrepet a Patre virtus; cum omnia quae Pater fecerit, eadem Filius faciat similiter: neque enim similiter potest quisquam facere idem opus, quod alius fecerit; nisi qui et inaequalitatem non habeat operationis, et naturae ejusdem habeat unitatem.
4.5.13
Adhuc tamen requiro, quid sit quod non possit facere a se Filius, nisi viderit facientem Patrem; et insipienter aliqua de vilioribus exempla propono: Factus sum insipiens, vos me coegistis. Nam quid insipientius, quam de majestate Dei argumenta discutere, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem Dei, quae est in fide? Sed argumentis argumenta respondeant: illis verba, nobis charitas, quae in Deo est, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Ergo ad infirmationem tam ineptae propositionis, non piget etiam ridicula derivare.
4.5.14
Quomodo ergo videt Filius Patrem? Videt equus picturam, quam per naturam imitari non potest: non utique sic videt Filius. Videt parvulus viri opera majoris, sed imitari non potest: nec utique sic videt Dei Filius.
4.5.15
Ergo si Filius per ejusdem cum Patre arcanum commune naturae invisibiliter et videre et facere potest, et per plenitudinem divinitatis quod voluerit exsequi: quid superest, nisi ut per unitatem inseparabilem potestatis nihil credamus Filium facere, nisi quod viderit Patrem facientem; quia per incomparabilem charitatem nihil a se facit Filius; quoniam nihil vult, quod Pater nolit? Quod utique non infirmitatis, sed unitatis est.
4.6.1
LIBER QUARTUS. CAPUT VI.
4.6.1
Accedit ad quartam e rationibus supra memoratis; et Filium nihil facere quod non probetur a Patre, cum sit utriusque perfecta voluntatis atque potestatis unitas, liquido probans, nonnullas difficultates subinde tollit.
4.6.1
Ergo nec contumax Filius, ut etiam de quarta propositione dicamus; nihil enim consiliarius Filius fecit, quod cum Patris non conveniat voluntate. Denique vidit Pater quae fecit Filius, et probavit quia bona valde. Sic enim habes in Genesi: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux; et vidit Deus lucem, quia bona est.
4.6.2
Numquid hic dixit Pater: Fiat talis lux, qualem ipse feci: aut fiat lux, quae ante non fuerat: aut Filius qualem faceret, interrogavit? Sed fecit, ut voluit, qualem Pater usque eo voluit, ut probaret. Ergo novum opus Filii est.
4.6.3
Deinde si reprehenditur in Filio secundum interpretationes Arianorum quia quod viderit, fecit, qui utique secundum Scripturas quod non vidit, et fecit, et dedit esse quae non erant: quid dicunt de Patre, qui quod viderat 533 praedicavit, quasi ea quae facienda forent, non potuerit praevidere?
4.6.4
Similiter ergo videt Filius Patris opus, sicut Pater opus Filii: nec quasi alienum laudat, sed quasi proprium recognoscit: Quaecumque enim Pater fecerit, eadem Filius facit similiter; ut idem opus Patris Filiique sentires. Nihil ergo facit Filius, nisi quod Pater probet, Pater laudet, Pater velit; quia ex Patre totus est: non ut creatura, quae multa committit, dum studio lapsuque peccati, voluntatem frequenter offendit auctoris. Nihil ergo Filius facit, nisi quod placeat Patri; quia una voluntas, una sententia est, una est vera charitas, unius operationis effectus.
4.6.5
Denique ut scias charitatis esse quod non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit facientem Patrem, cum praemisisset: Quaecumque ille fecerit, eadem et Filius facit similiter, subjecit: Pater enim diligit Filium. Ergo quod dixit Scriptura quia non potest, ad inseparabilis et individuae charitatis retulit unitatem.
4.6.6
Quod si naturaliter est, ut vere est, inseparabilis charitas; inseparabilis utique est etiam operatio naturaliter: et impossibile ut opus Filii cum Patris non conveniat voluntate; quando id quod Filius operatur, operatur et Pater: et quod Pater operatur, operatur et Filius: et quod loquitur Filius, loquitur et Pater, sicut scriptum est: Pater meus qui in me manet, ipse loquitur; et opera quae ego facio, ipse facit. Nihil enim Pater sine virtute atque sapientia sua condidit; quia omnia in sapientia fecit, sicut scriptum est: Omnia in sapientia fecisti. Nihil etiam Deus Verbum sine Patre fecit.
4.6.7
Non operatur sine Patre, non sine patria voluntate sacrosanctae illi se obtulit salutaris mundi totius hostia passioni, non sine patria voluntate mortuos suscitavit. Denique Lazarum suscitaturus levavit oculos sursum, et dixit: Pater, gratias ago tibi, quia audisti me: et ego sciebam quia semper me audis: sed propter turbam quae circumstat, dixi; ut credant quia tu me misisti: ut quamvis ex personae hominis incarnati susceptione loqueretur, unitatem tamen paternae voluntatis et operationis exprimeret; quia Pater omnia audit, omnia videt quae vult Filius. Videt ergo et Pater facientem Filium, audit volentem. Denique non rogavit, et exauditum se esse dixit.
4.6.8
Nec existimari potest quia non audit Pater, quod velit Filius: et ut scias quia semper auditur a Patre, non quasi servus, nec quasi propheta, sed quasi Filius: Et ego, inquit, sciebam quia semper me audis: sed propter turbam quae circumstat, dixi; ut credant quia tu me misisti. 534
4.6.9
Propter nos igitur gratias agit; ne eumdem Patrem, eumdemque Filium esse credamus, cum idem opus Patris audimus et Filii. Nam ut cognosceres non quasi infirmum gratias egisse, sed quasi Dei Filium semper sibi divinam potentiam vindicare, clamavit: Lazare, veni foras. Imperantis utique vox ista est, non precantis.
4.7.1
LIBER QUARTUS. CAPUT VII.
4.7.1
Proposita doctrina hinc confirmatur, quod Filius sit Patris Verbum, non quale nostrum, sed vivum et operatorium; atque adeo non possit negari ejusdem cum Patre voluntatis, potestatis ac substantiae.
4.7.1
Sed ut ad superiora redeamus, et proposita concludamus, facit quasi Verbum Filius voluntatem Patris. Verbum hoc nostrum utique prolativum est, syllabae sunt, sonus est; et tamen a sensu nostro, et mente non discrepat, et quae interiori tenemus affectu, ea tamquam operantis Verbi testificatione signamus. Sed non sermo noster operatur, solum est Verbum Dei, quod nec prolativum est, nec quod ἐνδιάθετον dicunt; sed quod operatur, et vivit, et sanat.
4.7.2
Vis scire quale Verbum? Audi dicentem: Vivum est enim Verbum Dei, et validum atque operatorium et acutum, et penetrabilius omni gladio acutissimo, penetrans usque ad divisionem animae et spiritus, artuumque et medullarum.
4.7.3
Verbum igitur audis Dei Filium, et a patria voluntate et potestate secernis? Audis quia vivit, audis quia sanat: noli ergo nostro comparare verbo. Si enim verbum nostrum quae non obtutu viderit, non auditu audierit, loquitur; et loquitur tamen cognita per quaedam naturae humanae interna mysteria: quomodo non impius, qui secundum divinitatem in Dei Verbo et obtutum quemdam corporeum exigit, et auditum: et putat quod non possit a se quidquam facere Filius, nisi quod Patrem facientem viderit; cum per unitatem, ut diximus, ejusdem substantiae, idem velle atque idem nolle et idem posse et in Patre sit et in Filio et in Spiritu sancto?
4.7.4
Quod si homines plerumque sensuum qualitate discreti, tamen unius propositi intentione concordant; quid de Patre nos et Dei Filio congruit aestimare: cum id quod humana imitatur charitas, substantia divina possideat?
4.7.5
Ponamus tamen, sicut ipsi volunt, quia quasi in exemplari, quod viderit Patrem facientem, Filius faciat. Et hoc utique ejusdem substantiae est; nullus enim potest alterius imitationem operationis implere nisi qui ejusdem naturae habeat unitatem. 535
4.8.1
LIBER QUARTUS. CAPUT VIII.
4.8.1
Haereticorum objectionem, qua Filium quod alium generare non possit, Patri negabant esse aequalem, primo in adversarios ipsos retorquet: deinde hominum ostendit exemplis quod quispiam generet aut secus, ad potentiam non pertinere; maxime cum alioqui ipsemet Pater minus potens dicendus esset. Inde colligit divina ex humanis non esse judicanda, sed standum Scripturae auctoritate. Postremo omnipotentiam vel Patri abjudicandam, vel adjudicandam Filio ubi demonstravit, ipsos si filios non genuerint, propriis servis qui sobolem procreaverint, minus potentes fore inducit, proindeque totam eorum disputationem ineptam esse.
4.8.2
[ Alias cap. VI.] Illud ridiculum est, Imperator auguste, quod quidam hoc etiam ad inaequalitatem Dei Patris et Filii objiciendum usurpare consuerunt, quod dicant omnipotentem Patrem esse, quod generavit Filium: negent autem omnipotentem Filium, dicentes quia generare non potuit.
4.8.1
Sed vide quemadmodum saeva impietas; ut dialectica philosophorum se ipsa convincat. Hac enim quaestione aut coaeternum Patri Filium necesse est sua voce fateantur, aut si principium temporis Filio aliquod ascribunt, principium potentiae necesse est tribuant etiam Patri. Ita cum omnipotentem Filium negant, incipiunt, quod nefas dictu est, asserere per Filium Patrem omnipotentem esse coepisse.
4.8.2
Nam si per generationem omnipotens Pater, utique aut coaeternus Patri Filius est; quia si semper omnipotens Pater, sempiternus et Filius: aut si fuit, quando non erat Filius sempiternus; fuit ergo quando non erat omnipotens Pater. Nam cum volunt dicere Filium aliquando coepisse, in illud recidunt, ut et Patris potentiam dicant non semper fuisse, sed ex Filii generatione coepisse. Ita dum Filio Dei cupiunt derogare, plus tribuunt; ut contra fas omne auctorem paternae potentiae declarare videantur; cum Filius dicat: Omnia quae Pater habet, mea sunt. hoc est, non quae Patri ipse tradiderit, sed quae a Patre jure generationis acceperit.
4.8.3
Et ideo Filium sempiternam dicimus esse virtutem: si ergo sempiterna ejus virtus atque divinitas, utique et potentia ejus est sempiterna. Filio igitur qui derogat, Patri derogat, pietatem offendit, violat charitatem. Nos honorificemus Filium, in quo Pater complacet; placet enim Patri ut laudetur Filius, in quo ipse complacuit.
4.8.4
Respondeamus tamen intentioni eorum, ne epilogo quodam invidiam quaestionis declinasse videamur. Generavit, inquiunt, Pater. 536 non generavit Filius. Quod hic argumentum est inaequalitatis? Generatio enim paternae proprietatis est, non potentiae: et pietas aequat, non separat. Denique in ipso usu nostrae infirmitatis frequenter evenire cognoscimus, ut et infirmi filios habeant, et non habeant fortiores: habeant servi, non habeant domini: habeant inopes, non habeant qui potentes sunt.
4.8.5
Sed si dicunt et hoc infirmitatis esse, quia volunt homines filios habere; nec possunt: quamvis humana non sint conferenda divinis, intelligant tamen inter ipsos quoque homines non potentiae esse, sed paternae proprietatis, habere filios, vel non habere: nec in potestate nostrae voluntatis esse generare, sed in corporis qualitate; nam si esset potentiae, utique potentior multos haberet. Ergo non est potentiae habere filios vel non habere.
4.8.6
Numquid naturae est? Si naturae infirmitatem putatis, et ad humana vos confertis exempla, eadem Patris est natura quae Filii est. Itaque aut verum Filium dicitis, et Patri in Filio derogatis per unitatem ejusdem naturae( sicut enim Pater natura Deus est, ita et Filius: deos autem ait Apostolus non natura deos esse, sed dici); aut si negatis esse verum Filium, hoc est, ejusdem naturae, non est ergo generatus: si non est generatus Filius, non generavit Pater.
4.8.7
Colligitur itaque juxta sententiam vestram, ut non sit omnipotens Deus Pater; quia generare non potuit, si non generavit Filium, sed creavit. Sed quia omnipotens Pater, cum juxta sententiam vestram solus generator omnipotens sit, generavit utique Filium, non creavit. Verum ipsi magis quam vobis credendum est. Ille ait: Genui; et frequenter ait, generationis suae testis.
4.8.8
Non est ergo naturae, non est potentiae in Christo aliqua, quia non generavit, infirmitas; quia generatio, sicut saepe jam diximus, non ad sublimitatem potentiae, sed ad proprietatem refertur naturae. Nam si ideo omnipotens Pater, quia Filium habet; omnipotentior ergo esse potuit, si plures haberet.
4.8.9
An vero potentia ejus in una generatione defecit? At ego ostendam et Christum habere filios, quos quotidie generat, sed ea generatione, vel potius regeneratione, quae potestatis est, non naturae; adoptio enim potestatis est, generatio proprietatis. Quod ipsa Scriptura nos docuit; dicit enim Joannes quia in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit illis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus.
4.8.10
Didicimus itaque potestatis esse, quod 537 nos filios Dei fecit: proprietatis autem generationem esse oracula divina declarant; dicit enim Sapientia Dei: Ex ore Altissimi prodivi, hoc est, non coacta, sed libera: non potestati obnoxia, sed nata generationis arcano, privilegio dominationis et jure potestatis. Denique de eadem Sapientia, hoc est, de Domino Jesu, alibi Pater dicit: Ex utero ante Luciferum genui te.
4.8.11
Quod utique ideo dixit, non ut corporalem alvum declararet, sed ut proprietatem verae generationis ostenderet. Nam si ad corporalem referas, ergo omnipotens Pater cum dolore et conceptione generavit. Sed absit, ut Deum ex infirmitate corporis metiamur. Est quidam uterus paternae arcanum substantiae, interiusque secretum, quod non Angeli, non Archangeli, non Potestates, non Dominationes, non aliqua creaturarum potuit penetrare natura. Cum Patre enim semper, et in Patre semper est Filius: cum Patre per distinctionem indissociabilem Trinitatis aeternae, in Patre per divinae unitatem naturae.
4.8.12
Quis igitur hic arbiter divinitatis, qui discutiat Patrem ac Filium: ille, quare generaverit: iste, cur non generaverit? Servulum suum aut ancillulam cur non generaverit, nemo condemnat: isti condemnant, cur non generaverit Christus; condemnant enim sua opinione, cum derogant. Nec conjugibus inter se cur non generaverint, aut charitas minuitur, aut meritum derogatur: isti quia non generavit, Christi minuunt potestatem.
4.8.13
Cur, inquiunt, Filius Pater non est? Quia et Pater Filius non est. Cur non iste generavit? Quia nec ille generatus est. Nec ideo minus habet Filius, quia Pater non est: nec Pater minus habet, quia Filius non est. Dixit enim Filius: Omnia quae Pater habet, mea sunt. Adeo generatio in paterna proprietate non in jure est potestatis.
4.8.14
Est quaedam indistincta distinctae incomprehensibilis et inenarrabilis substantia Trinitatis. Distinctionem etenim accepimus Patris et Filii et Spiritus sancti, non confusionem: distinctionem, non separationem: distinctionem, non pluralitatem. Divino itaque admirandoque mysterio manentem semper accipimus Patrem, semper Filium, semper Spiritum sanctum: non duos Patres, non duos Filios, non duos Spiritus. Unus enim Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum. Unus natus ex Patre Dominus Jesus, et ideo unigenitus. Unus et Spiritus sanctus, ut idem Apostolus dixit: Sic accipimus, sic legimus, sic tenemus. Distinctionem scimus, secreta nescimus: causas non discutimus, sacramenta servamus.
4.8.15
Facinus indignum, ut qui generationis suae facultatem non habent, divinae generationis examen sibi arrogent, vindicent potestatem: 538 Negent ergo aequalem Patri Filium, quia non generavit Filius: negent aequalem Patri Filium, quia Patrem habet. Hoc si de hominibus dicerent, quorum aliqui volunt filios habere, nec possunt, injuriam putaremus: sic etiamsi inter duos honore pares habenti filios qui non habet, negaretur aequalis. Et ideo hoc, inquam, grave et de ipsis hominibus videtur, ut quis ideo minor putetur, quod Patrem habet. Nisi forte tamquam constitutum in familia putant Christum dolere, quod emancipatus a Patre non sit, et administrandi patrimonii non habeat facultatem. Sed non est Christus in sacris, qui sacra universa destruxit.
4.8.16
Quomodo volunt tamen, respondeant, verane generatio sit, et verus Filius ex Deo Patre natus, hoc est, ex substantia Patris, an ex alia natus substantia? Si enim dicunt ex Patre, hoc est, ex Dei substantia, convenit; quia ex substantia Patris Filium dicunt. Ergo quia unius substantiae, unius utique potentiae. Si vero ex alia substantia Filius est, quomodo omnipotens Pater est, et omnipotens Filius non est? Quid enim praestantius si ex alia substantia Filium Deus fecit, cum utique et Filius ex alia nos substantia filios Dei fecerit? Ergo aut unius substantiae Filius cum Patre, aut unius potentiae.
4.8.17
Friget igitur eorum quaestio, quia de Christo judicare non possunt; immo quia vincit ille, cum judicatur. Digni tamen sunt isti judicio suo, qui hanc objiciunt quaestionem. Si enim ideo aequalis Patri Filius non est, quia non generavit Filium, et isti utique fateantur, si non habent filios, qui serunt hujusmodi quaestiones, suos sibi etiam servulos preferendos, eo quod habentibus filios aequales esse non possunt. Si autem habent filios, non putent sibi meritum, sed filiorum juri deferri.
4.8.18
Non consistit igitur haec quaestio, quia aequalis Filius Patri ideo esse non possit, quia Pater generaverit Filium, Filius nullum ex se ipse generaverit. Nam et fons fluvium generat, et fluvius fontem ex se ipse non generat: et lux splendorem generat, non splendor lucem; et una natura est splendoris et lucis.
4.9.1
LIBER QUARTUS. CAPUT IX.
4.9.1
Varias Arianorum captiunculas, queis Filium coepisse argutabantur, profert et explodit. Nam praeter quam quod eos aut contra se, aut nihil efficere constat; cum rerum omnium principio non possit esse principium, in humanis etiam eorum argumentatio vitiosa est. Tempus igitur non praecessisse auctorem suum: qui si aliquando non fuit, tunc Pater fuit sine sua virtute ac sapientia. Denique ubi humanis exemplis ostensum est aliquem priusquam nascatur, esse dici, haereticorum temeritatem detestatur.
4.9.1
Unde cum inaequalitatem ex generationis objectu probare non potuerint, 539 intelligant etiam illam divulgatam suae calumniam quaestionis explosam. Solent enim proponere: Quomodo aequalis potest esse Filius Patri? Nam si Filius est, antequam generaretur non erat: aut si erat, cur natus est? Et Arianos se negare consuerunt, qui proponunt Arii quaestiones?
4.9.2
Itaque exigunt a nobis responsionem, ut si dixerimus: Antequam generaretur, erat, astute referant: Ergo antequam generaretur, creatus est, et non differt a caeteris creaturis: quia prius coepit creatura esse quam Filius. Et adjiciunt: Cur qui erat, natus est? An quia imperfectus erat, ut postea perfectior fieret? Si autem responderimus quia non erat, objiciunt statim: Ei ergo generatio contulit ut esset, qui non erat antequam nasceretur; ut hinc colligant: Erat ergo, quando non erat Filius.
4.9.3
Sed qui hoc proponunt, et obscuritate volunt involvere veritatem: dicant ipsi utrum temporaliter generet Pater, an intemporaliter. Si enim temporaliter dixerint, quod Filio objiciunt, Patri ascribent; ut videatur Pater coepisse esse, quod non erat: si intemporaliter, quid superest, nisi ut ipsi solvant quam proposuerint quaestionem; ut cum generationem Patris abnuant temporalem, generationem quoque Filii temporalem non esse fateantur?
4.9.4
Si ergo non est generatio ejus ex tempore, aestimari datur quod nihil praecesserit ante Filium, qui non sit ex tempore. Si enim aliquid ante Filium, jam non sunt in ipso creata omnia, quae vel in coelo sunt vel in terris, et Apostolus redarguitur, qui hoc in epistola sua scripserit: quod si nihil ante generationem, non adverto cur posterior asseratur, quem nemo praecessit.
4.9.5
Connectenda est alia eorum plena impietatis objectio, quae latentem habeat dolum, quo sensus facilium, mentesque perstringat. Interrogant enim, utrum omne quod finem habet, aliquando coeperit. Et si acceperint ejusmodi responsionem, quia quod finem habet, coepit aliquando; referunt, utrum Pater desierit generare Filium. Quod cum tenuerint, nostro aspirante consensu, contexunt: Coepit ergo generatio. Id si non abnuas, consequi videtur, ut si coepit generatio, videatur in eo coepta, qui natus est; ut natus esse dicatur, qui ante non fuerat, unde definiant: Aliquando ergo Filius non fuit.
4.9.6
Adjiciunt alias ineptias loquacitatis suae, dicentes: Si Verbum Patris Filius est, et ideo genitus dicitur, quia Verbum est: quod autem Verbum est, opus non est: multifariam locutus est Pater; multos ergo generavit filios, si non operatus est, sed locutus est Verbum. Amentes homines! quasi non intelligant, quid intersit inter prolativum sermonem, et in aeternum permanens Dei Verbum ex Patre natum: 540 natum utique, non prolatum: in quo non composita syllaba, sed plenitudo divinitatis aeternae est, et vita sine fine.
4.9.7
Subtexunt aliam impietatem, proponentes utrum volens, an invitus generaverit Pater; ut si dixerimus volentem, antiquiorem generatione voluntatem videamur fateri, et referant quia non sit Filius coaeternus Patri, quem aliquid antecessit: aut quia et ipse sit creatura; quia scriptum est: Omnia quae voluit, fecit; cum hoc ipsum non de Patre et Filio, sed de his quas Filius fecit, dictum sit creaturis. Sin autem invitum Patrem generasse responderimus, invalidum Patrem dixisse videamur.
4.9.8
Sed mihi in sempiterna generatione praecedit, nec velle, nec nolle: ergo nec invitum dixerim, nec volentem; quia generatio non in voluntatis possibilitate est, sed in jure quodam et proprietate paterni videtur esse secreti. Nam sicut bonus Pater non aut ex voluntate est, aut necessitate, sed super utrumque, hoc est, natura; ita non generat ex voluntate aut necessitate Pater.
4.9.9
Esto tamen, sit generatio in voluntate generantis, quando hanc voluntatem fuisse dicunt? Si in principio, in principio utique Filius: si sempiterna voluntas, sempiternus et Filius: si coepit voluntas, displicuit igitur sibi quod erat Deus Pater, ut mutaret statum. Displicuit ergo sibi sine Filio, placere coepit sibi in Filio.
4.9.10
Jam illa consequentia ut dicamus: Si studium generandi nostro more assumpsit, ergo et caetera quae generationem praecedere solent, nostro more assumpsit; nostro autem usu generationis votum est, non voluntas.
4.9.11
Produnt igitur impietatem suam, qui volunt generationem coepisse Christi; ut videatur non generatio illa Verbi manentis, sed prolatio fluentis esse sermonis: deinde multos inducendo filios, negent in Christo divinae proprietatem naturae; ut nec unigenitus, nec primogenitus aestimetur: postremo ut si principium credatur accepisse, etiam finem videatur habiturus.
4.9.12
Sed neque principium assumpsit aliquando Dei Filius, qui erat in principio: neque finem habebit, qui est principium universitatis et finis. Nam cum sit principium, quomodo quod habebat, accepit? aut quomodo sui finem habebit; cum omnium ipse sit finis, ut in illo fine sine fine maneamus? Dei enim generatio cum temporalis non sit, nec ante se, nec in se tempus invenit.
4.9.13
Frigida igitur eorum et vana quaestio in creaturis ipsis non habet locum; ipsa etenim quae temporalia sunt, discretionem in quibusdam habere temporis non videntur. Lux nempe splendorem generat, nec comprehendi potest quod splendor luce posterior sit, aut lux splendore antiquior; quia ubi lumen est, splendor 541 est: et ubi splendor, etiam lumen est. Itaque nec sine splendore lumen, nec splendor potest esse sine lumine; quia et in splendore lumen, et splendor in lumine est. Unde et Apostolus splendorem paternae gloriae Filium dixit; quia splendor paternae lucis est Filius: coaeternus, propter virtutis aeternitatem: inseparabilis, propter claritudinis unitatem.
4.9.14
Ergo si temporalia et aerea haec comprehendere et separare non possumus, quae videmus; Deum quem non videmus, qui super omnem est creaturam, in ipso suae generationis arcano possumus comprehendere? Possumus eum a Filio tempore separare, cum omne tempus opus Filii sit?
4.9.15
Desinant ergo dicere: Et antequam generaretur, non erat. Ante enim temporis est, generatio ante tempora; et ideo quod posterius est, prius non est: nec opus ante auctorem potest esse; cum opera ipsa principium de operatore suo sumant. Nam quomodo ante operatorem suum usus operis aestimetur; cum omne tempus opus sit, et omne opus de operatore suo ut esset, accepit?
4.9.16
Experiri igitur adhuc istos volo, qui sibi videntur astuti; ut de nostris respondeant, qui calumniantur divinis, longeque refugiunt ab inscrutabili supernae generationis arcano: quaestionem suam humanae astruant generationis exemplo. De Filio Dei dicunt quia antequam generaretur non erat, hoc est, de Dei sapientia, de virtute Dei, de Dei Verbo, cujus generatio nihil ante se novit. Quod si aliquando, ut volunt, non fuit( quod nefas dictu est) non fuit ergo in Deo perfectionis aliquando plenitudo divinae, si postea processum generationis accepit.
4.9.17
Tamen ut sciant quam vana sit et solubilis eorum quaestio; licet nihil in eo humanis divinis ve commune, tamen docebo homines, antequam nascerentur, fuisse. Aut negent Jacob sanctum fuisse, priusquam nasceretur, qui fratrem supplantavit in materni adhuc uteri positus arcano: negent Hieremiam, antequam nasceretur, fuisse, cui dicitur: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te. Quid hoc evidentius tanti exemplo prophetae, qui sanctificatus est, antequam natus, et antequam formaretur, est cognitus?
4.9.18
Quid etiam de Joanne loquar, de quo mater religiosa testatur, quia intra materna situs adhuc viscera, praesentiam Domini spiritu cognovit, exsultatione consignavit, sicut scriptum meminimus, matre dicente: Ecce enim ut facta est in auribus meis vox salutationis tuae, exsultavit in gaudio infans in utero meo? Erat igitur qui prophetabat, an non erat? At certe erat; erat enim qui venerabatur auctorem, erat qui loquebatur in matre. Denique Elisabeth filii spiritu replebatur, Maria filii spiritu sanctificabatur; sic enim habes, quia exsultavit 542 infans in utero ejus, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth.
4.9.19
Vide singulorum verborum proprietates. Vocem quidem Mariae prior Elisabeth audivit, sed Joannes prior Domini gratiam sensit. Pulchre sibi conveniunt oracula oraculis, femina mulieri, et pignus pignori. Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus; duplicique miraculo, licet honore diverso, prophetant matres spiritu parvulorum. Quis igitur auctor hujus miraculi? nonne Dei Filius, qui fecit esse non natos?
4.9.20
De rebus humanis quaestio vestra non potest convenire; potestne de divinis convenire secretis? Quid est: Antequam generaretur, non erat? Numquid Pater aliqua tempora conceptionis accepit, ut Filium tempora praevenirent? Aut femineae more naturae, generationis suae molitus est partum; ut molitio ipsa Filio esset antiquior? Quid est hoc? Cur divina secreta discutimus? Proprietatem legi divinae generationis, non qualitatem.
4.9.21
Facinus indignum! ut ex se quidam coelestia metiantur, qui Christum non nasci potuisse, sed fieri, tamquam unum de spadonibus putant: aut tamquam unum de spadonibus Patrem Filium, quem generare non potuerit, adoptaverit.
4.10.1
LIBER QUARTUS. CAPUT X.
4.10.1
Objicientibus Christum, Joanne teste, vivere propter Patrem, ac proinde ipsi aequalem non habendum, respondetur Filii vitam secundum divinitatem nec coepisse ex tempore, nec pendere ab aliquo: locum vero de humana ipsius vita intelligendum ex eo probari, quod ibidem de corpore ac sanguine suo praemiserat. Tum duarum controversi loci expositionum primam referri ad humanitatem, et secunda Filii cum Patre aequalitatem, nec non cum homine similitudinem signari docet. Deinde perstricta quam Filio inurebant, injuria, quo pacto etiam secundum divinitatem propter Patrem vivat, aperit. Ac tandem exposito quae vitae nostrae cum divina unitas sit, aliam objectionem, qua Filius per Patrem clarificari opponitur, paucis absolvit.
4.10.1
[ Alias cap. V.] Plerique etiam hinc faciunt quaestionem, quia scriptum est: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivit propter me; dicentes: Quomodo aequalis est Patri Filius, qui dixit quia propter Patrem vivit?
4.10.2
Qui hoc proponunt, primum respondeant, cujusmodi vita sit Filii, utrum ea quam Pater largitus sit non habenti? Sed quomodo vitam aliquando potuit non habere, cum ipse sit vita, sicut ait: Ego sum via, veritas et vita? Vita utique sempiterna, sicut virtus est sempiterna. Aliquando ergo, ut sic loquar, se vita non habuit?
4.10.3
Considerate quid lectum sit hodie de 543 Domino Jesu, quia mortuus est pro nobis; ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Cujus mors vita est, hujus divinitas vita non est; cum divinitas vita sit sempiterna?
4.10.4
An vero vita ejus in Patris est potestate? Sed ne corporis quidem sui vitam in alterius fuisse potestate memoravit, sicut scriptum est: Ego pono animam meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Potestatem habeo ponendi eam, et iterum potestatem habeo sumendi eam: hoc mandatum accepi a Patre meo.
4.10.5
Ejus ergo vita secundum divinitatem in alterius potestate posita judicatur, cujus vita secundum corpus alienae non erat subdita potestati? Aliena enim potestas erat, si non erat unitas potestatis. Sed sicut potestatis suae esse significat ponere animam, et liberae voluntatis: ita etiam quod secundum mandatum deposuit Patris, suae ac paternae voluntatis significat unitatem.
4.10.6
Ergo si vitam Filius neque aliquo accepit ex tempore, neque alienae habet potestati subditam, videamus qua ratione dixerit: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem. Exponamus ut possumus: imo ipse potius exponat.
4.10.7
Considera igitur quid ante praemiserit; ais enim: Amen, amen dico vobis. Ante instruit quemadmodum audire debeas: Vere, inquit, vere dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii homini, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis. Secundum Filium hominis se dicere ante praemisit, et tu quod secundum Filium hominis de carne est locutus et sanguine, ad divinitatem putas esse referendum?
4.10.8
Denique addidit: Caro enim mea vere est esca, et sanguis meus est potus. Carnem audis, sanguinem audis, mortis Dominicae sacramenta cognoscis; et divinitati calumniaris? Audi dicentem ipsum: Quia spiritus carnem et ossa non habet. Nos autem quotiescumque sacramenta sumimus, quae per sacrae orationis mysterium in carnem transfigurantur et sanguinem, mortem Domini annuntiamus.
4.10.9
Ergo posteaquam se loqui secundum hominis Filium declaravit, et carnem saepe repetivit et sanguinem, subdidit postea: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivit propter me. Quomodo igitur hoc accipiendum putant? Potest enim duplex videri comparatio. Prima ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem. 544 Secunda ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; ita et qui manducat me, ipse vivit propter me.
4.10.10
Si primam eligunt, hoc significat quia sicut missus sum a Patre, et descendi a Patre, ita vivo propter Patrem. Quasi quis autem missus est, atque descendit; nisi quasi Filius hominis sicut ipse supra dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis? Ergo sicut quasi Filius hominis missus est, atque descendit; ita quasi Filius hominis vivit propter Patrem. Denique et qui manducat quasi filium hominis, et ipse vivit propter Filium hominis. Actum ergo incarnationis suae adventui comparavit.
4.10.11
Quod si secunda complacuit, nonne et aequalitatem Filii cum Patre, et similitudinem ejus cum homine manifesta distinctione colligimus? Nam quid est: Sicut ipse vivit propter Patrem, et nos vivimus propter ipsum; nisi quia sic vivificat Filius hominem, sicut Pater in Filio carnem vivificavit humanam? Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius, quos vult, vivificat, ut ipse Dominus supra dixit.
4.10.12
Aequalitas ergo filii ad Patrem per unitatem quoque vivificationis astruitur; quando sic vivificat Filius ut Pater. Agnosce ergo ejus vitam et potentiam sempiternam. Similitudo etiam nostra ad filium, et quaedam secundum carnem unitas declaratur; quoniam quemadmodum Dei Filius a Patre, sic homo est vivificatus in carne. Sic enim scriptum est, quia sicut Deus Jesum Christum a mortuis suscitavit, ita etiam nos quasi homines vivificamur a Dei Filio.
4.10.13
Secundum hanc ergo expositionem non solum ad conditionem humanam derivatur gratia largitatis, sed etiam divinitatis aeternitas praedicatur; divinitatis, quia ipsa vivificat: humanae autem conditionis, quia vivificata est et in Christo.
4.10.14
Quod si quis utrumque ad Christi refert divinitatem: ergo Filius Dei hominibus comparatur; ut ita Filius propter Patrem vivat, sicut nos propter Filium Dei vivimus. Sed Filius Dei vitam largitur aeternam, nos autem largiri nequimus; ergo nostri comparatione nec ille largitur. Habeant igitur Ariani fidei suae praemium, ne vitam aeternam adipiscantur a Filio.
4.10.15
Libet jam ulterius progredi; nam si illis placet hunc locum ad divinae perpetuitatem referre substantiae, accipiant etiam tertiam expositionem. 545 Nonne evidenter videtur dicere quod sicut vivus Pater est, ita vivit et Filius? Quod utique quis non advertat ad unitatem vitae, quod eadem Patris et Filii vita sit, esse referendum? Sicut enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Dedit per unitatem: dedit, non ut auferat, sed ut clarificetur in Filio: dedit, ut complaceat: dedit non ut Pater custodiret, sed ut Filius possideret.
4.10.16
Sed objiciendum putant quia dixerat: Ego vivo propter Patrem. Utique si ad divinitatem referunt, propter Patrem vivit Filius; quia ex Patre Filius est: propter Patrem; quia unius substantiae cum Patre: propter Patrem; quia eructatum est Verbum ex Patris corde, quia a Patre processit, quia ex paterno generatus est utero, quia fons Pater Filii est, quia radix Pater Filii est.
4.10.17
Sed dicunt fortasse: Si unitatem putas Patris ac Filii vitae esse, cum Filius dixerit: Et ego vivo propter Patrem, numquid unitas est Filii vitae atque hominum: cum dixerit Filius quia Qui manducat me, et ipse vivit propter me?
4.10.18
Immo plane, sicut unitatem fateor esse vitae coelestis in Patre et Filio per divinae unitatem substantiae, ita vel divinae naturae vel Dominicae incarnationis excepto privilegium, societatem nobiscum vitae spiritalis in Filio esse profiteor per humanae unitatem naturae: Qualis enim coelestis tales et coelestes. Denique sicut in illo sedemus ad dextram Patris, non quia cum ipso sedemus, sed quia sedemus in Christi corpore, de quo postea dicemus plenius: sicut, inquam, sedemus in Christo per corporis unitatem: ita et in Christo vivimus per corporis unitatem.
4.10.19
Non solum autem non vereor quia scriptum est: Et ego vivo propter Patrem; sed etiam si per Patrem dixisset, non vererer.
4.10.20
[ Alias cap. VI.] Solent enim etiam illud objicere quia dixit: Haec infirmitas non est ad mortem, sed pro claritate Dei; ut clarificetur Filius ejus per ipsum. Non solum enim per Patrem, et a Patre Filius clarificatur, quia scriptum est: Clarifica me, Pater; et alibi: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum: sed etiam per Filium et a Filio clarificatur Pater, quia veritas dixit: Ego te clarificavi super terram.
4.10.21
Sicut ergo clarificatur per Patrem, ita etiam propter Patrem vivit. Unde et quidam δόξαν opinionem magis putaverunt esse, quam gloriam; et ideo sic interpretati sunt: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi; et nunc clarifica me, Pater, hoc est, δόξασον, ut sit hic sensus: Ego opinionem de te hominibus hujusmodi infudi, ut cognoscant te Deum verum; et tu hanc de me confirma illis opinionem, ut credant me tuum Filium et Deum verum. 546
4.11.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XI.
4.11.1
Discrimen quod conflare Ariani moliebantur e verbis Apostoli ex Patre omnia, et per Filium omnia esse docentis, irridetur. Ostenditur enim illic eamdem Patris ac Filii omnipotentiam exprimi: quod cum ex aliis locis, tum ex ipsius Pauli textu confirmatur. Hunc absurde ad Patrem referri ab haereticis, ac pertinere ad Filium ex ejusdem serie demonstrari: nec tamen quidquam Filii derogari potentiae, si de Patre intelligatur. Postremo in istis, ex quo, per quem, et in quo aliquid, nullam intercedere differentiam, et haec omnia de tribus personis dici, evincit.
4.11.1
Jam illud ridiculum est, quod quidam ex illo Apostolico discretionem inter Patrem et Filium faciunt potestatis, quia scriptum est: Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. Aiunt enim non mediocrem divinae majestatis esse distantiam, quia dictum est: Ex illo omnia, et per hunc omnia. Nihil autem expressius, quam quod hoc loco omnipotens Filius evidenti ratione signatur; nam ut ex illo omnia, ita per hunc omnia.
4.11.2
Inter omnia Pater non est, cui dictum est: Quia universa serviunt tibi. Inter omnia Filius non est, quia omnia per ipsum facta sunt, et omnia in ipso constant, et ipse est super omnes coelos. Non ergo inter omnia Filius, sed super omnia: qui secundum carnem quidem est ex familia Judaeorum; idem tamen super omnia Deus benedictus in saecula, cujus est nomen super omne nomen, et de quo dicitur: Omnia subjecisti sub pedibus ejus. Subjiciendo autem omnia, nihil reliquit ei non subjectum, sicut Apostolus dixit. Quod si hoc etiam secundum incarnationis locutus est sacramentum, quemadmodum possumus de supernae generationis incomparabili majestate dubitare?
4.11.3
Nihil igitur potestatis inter Patrem et Filium certum est interesse. Denique eo usque nihil interest potestatis, ut idem Apostolus ex ipso dixerit esse omnia, per quem omnia sicut habes: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
4.11.4
Si igitur Pater, sicut putant, tantummodo significatur, non potest idem et omnipotens esse, quia ex ipso omnia: et omnipotens non esse, quia per ipsum omnia. Aut igitur invalidum, nec omnipotentem Patrem sua assertione memorabunt, aut certe omnipotentem etiam Filium vel inviti voce propria fatebuntur.
4.11.5
Eligant tamen utrum hic Patrem declaratum putent. Si Patrem, ergo et per ipsum omnia: si Filium, ergo et ex ipso omnia. Si autem et per Patrem omnia, nihil utique Filio derogandum: et si ex Filio omnia, similiter et Filio deferendum.
4.11.6
Ac ne insidiari nos unius arbitrentur obreptione versiculi, totum caput recenseamus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae 547 Dei: quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula
4.11.7
De quo igitur dictum putant, de Patre, an de Filio? Si de Patre: sed non est Sapientia Dei Pater; quia Sapientia Dei Filius est. Quid est autem quod non possit Sapientia, de qua scriptum est: Cum sit una omnipotens et permanens, in se omnia innovat? Non ergo accedentem legimus, sed permanentem. Habes ergo juxta Salomonem, omnipotentem et permanentem Sapientiam. Habes etiam bonam, quia scriptum est: Sapientiam autem non vincit malitia.
4.11.8
Sed ad propositum revertamur. Quam inscrutabilia sunt, inquit, judicia ejus! Si igitur omne judicium Pater dedit Filio, Filium Pater videtur declarare, qui judicat.
4.11.9
Denique ut scias quia non de Patre, sed de Filio dicit, addidit: Quis prior, inquit, dedit illi? Dedit enim Pater Filio: sed dedit jure generationis, non munere largitatis. Et ideo quia negari non potest a Patre accepisse Filium, secundum quod scriptum est: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: dicendo tamen: Quis prior dedit illi? non accepisse per naturam a Patre Filium denegavit, sed priorem non posse dici inter Patrem et Filium declaravit; quia etsi Pater dedit Filio, non tamen quasi posteriori dedit: quia increata et inaestimabilis Trinitas, quae unius est aeternitatis et gloriae, nec tempus, nec gradum, vel posterioris recipit, vel prioris.
4.11.10
Quod si Graecos magis codices sequendos putamus, qui habent τὶς προσέδωκεν αὐτῷ vides quoniam cui nihil addi potest, non dispar a pleno est. Ergo si Filio magis convenit hoc totum Apostolicum caput, videmus et de Filio esse credendum, quia ex ipso omnia, sicut scriptum est: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
4.11.11
Esto tamen de Patre dictum putent. Itaque meminerimus quia sicut ex ipso legimus omnia, ita etiam per ipsum omnia: in universitatem quippe totius creaturae Patris et Filii profertur auctoritas. Ac licet superius omnipotentem Filium paterno probaverimus exemplo, tamen quia illis derogare studium est, considerent quia et Patri derogant. Si enim infirmus Filius, quia per ipsum omnia, numquid infirmus et Pater, quia et per Patrem omnia?
4.11.12
Sed ut agnoscant nullam discretionem inter haec esse, iterum demonstrabo ejusdem esse, ex quo aliquid, et per quem aliquid; et ostendam utrumque de Patre lectum. Sic enim habemus: Fidelis Deus per quem vocati estis in communionem Filii ejus( I Cor. I, 9). Quid Apostolus dixerit, considerent. Per Patrem vocamur, et nihil est quaestionis: 548 per Filium creamur, et hoc vilius aestimarunt? Pater in communionem Filii vocavit, et religiose hoc sicut debemus, accipimus: Filius omnia creavit, et putant non liberae fuisse voluntatis arbitrium, sed coactae atque servilis operationis obsequium?
4.11.13
Ut autem agnoscas plenius nihil distare inter Patris et Filii potestatem, cum per Patrem in communionem Filii ejus vocemur; ex Filio est ipsa communio, sicut scriptum est: Quoniam de plenitudine ejus nos omnes accepimus; licet secundum Graecum Evangelium, ex plenitudine ejus intelligere debeamus.
4.11.14
Ecce et per Patrem communio, et ex Filio communio: sed non discrepans, sed una communio; sicut idem Joannes in epistola sua dixit: Et communicatio nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
4.11.15
Accipe etiam quia non solum ex Patre et Filio, sed etiam ex Spiritu sancto unam nobis communionem Scriptura commemoravit: Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis.
4.11.16
Quaero autem in quo minor videatur is per quem omnia, quam is ex quo omnia? An quia operator asseritur? Sed operatur et Pater; quia verus est, qui dixit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Sicut igitur Pater operatur, operatur et Filius. Non ergo operator infirmus aut vilis est; quoniam operatur et Pater: et ideo quod commune est Filio cum Patre, vel propter Patrem inferiore loco accipi non oportet; ne Patri potius in Filio ab haereticis derogetur.
4.11.17
Nec mediocre illud, quod alibi etiam idem sanctus Joannes ad refellendas Arianae perfidiae quaestiones, ait: Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam qui facit justitiam, ex ipso natus est. Justus autem quis nisi Dominus, qui justitias dilexit? Aut quem, sicut superiora indicant, repromissorem vitae habemus aeternae, si Filium non habemus? Si igitur Filius Dei vitam nobis promisit aeternam, et ipse justus est, ex ipso utique nati sumus. Aut si ex Filio nos per gratiam natos negant, nec justum Filium confitentur.
4.11.18
Credas igitur necesse est etiam ex Dei Filio omnia; quia omnium sicut Deus Pater, ita et Filius et auctor est et creator. Videmus ergo inanem esse hanc quaestionem, cum et de Filio credi conveniat, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia.
4.11.19
Diximus quomodo ex ipso, quomodo etiam per ipsum. In ipso autem omnia esse quis dubitet, cum alibi scriptum sit: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis, et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant? Habes ergo ex ipso gratiam, ipsum operatorem, in ipso omnium firmamentum. 549
4.12.1
LIBER QUARTUS. CAPUT XII.
4.12.1
Quod objiciebatur ex Joanne Filium viti et Patrem agricolae comparari, de incarnatione intelligendum: qui vero secundum generationem divinam illud accipiant, Filio duas injurias inferre, quem et Paulo postponant, et aequent aliis hominibus: totidem etiam Patri, quem non solum eidem Apostolo parem, sed etiam nihili esse testificentur. Tum falsa interpretatione denuo rejecta, veraque confirmata, Filius quoque secundum divinitatem agricola esse, ac uva secundum humanitatem, astruitur; unde superior praecellentiae paternae explicatio stabilitur.
4.12.1
[ Alias cap. VII.] Illud quoque ad separandam Patris et Filii divinitatem objicere consueverunt, quia Dominus dixit in Evangelio: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est; agricolam et vitem diversae dicentes esse naturae, et vitem in agricolae esse potestate.
4.12.2
Sic ergo vultis esse Filium secundum divinitatem, sicut vitis est; ut sine cultore nihil valeat, et possit deseri vel recidi: et ex littera calumniam comparatis, quia Dominus vitem se esse dixit, incarnationis suae significans sacramentum? Tamen si placet ut ex littera argumentemur, fateor et ego, immo profiteor quia vitem se Filius nominavit. Vae enim mihi, si sacramentum salutis publicae denegavero!
4.12.3
Quomodo ergo vultis accipere quod se vitem Dei Filius nominavit? Si secundum divinam substantiam dictum accipitis: et sicut inter agricolam et vitem, ita etiam inter Patrem et Filium divinitatis creditis esse distantiam, geminam Filio, geminam Patri facitis injuriam: Filio, quia si secundum divinitatem inferior est quam agricola, inferior etiam Paulo apostolo vestra assertione necesse est aestimetur; quia et Paulus agricolam se esse dixit, sicut habes: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Num ergo vultis ut Paulus melior sit Dei Filio?
4.12.4
Habetis unam injuriam. Alteram, quia si secundum substantiam generationis aeternae, vitis est Filius, cum dixerit: Ego sum vitis, vos palmites estis; unius nobiscum etiam illa divina generatio videbitur esse substantiae. Sed quis similis tibi in diis, Domine, sicut scriptum est? Et rursus in psalmo: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Deo inter filios Dei?
4.12.5
Nec tamen soli Filio derogatis, sed etiam Patri. Nam si in agricolae nomine omnis paternae praerogativa est potestatis, cum etiam Paulus agricola sit, Patri utique, cui Filium negatis, aequalem Apostolum comparatis.
4.12.6
Deinde cum scriptum sit: Sed neque qui plantat, est quidquam, neque qui rigat: sed qui dat incrementum Deus; in eo nomine vos summam paternae majestatis locabitis, quod videtis infirmum. Si enim qui plantat, et qui rigat, nihil est, sed qui dat incrementum Deus; videte 550 quid vestra asserere moliatur impietas, ut et Pater nomine sit contemnendus agricolae; et Deus aliquis incrementum paterno operi qui tribuat, requirendus. Impie igitur ex nomine agricolae praeferendam Dei Patris existimant potestatem, in quo sit Patri Deo cum homine appellationis commune consortium.
4.12.7
Quid autem egregium, si ei( ut vultis, haeretici) Filio praeferatur, cujus divina substantia ab humana conditione non discrepet? Nam si vitem Filium secundum divinam substantiam appellatum putatis, non solum corruptelae, incertisque elementorum obnoxium judicatis, sed etiam humanae tantummodo consortem naturae; quia unius naturae sunt vitis et palmites; ut non per incarnationis sacramentum carnem Dei Filius assumpsisse videatur, sed principium sumpsisse de carne.
4.12.8
Ego autem dicam plane carnem ejus, licet novo generationis mysterio, unius tamen naturae fuisse nobiscum, et hoc salutis nostrae sacramentum esse, non divinae generationis exordium. Vitis enim est, quia meas sustinet passiones; quandoquidem in illo nixa fragilis prius humana conditio fecundis redivivae fructibus pietatis adolevit.
4.12.9
Verumtamen si te pompa delectat agricolae; dicas, velim, quis ille sit, qui locutus est in propheta: Domine, notum mihi fac, ut sciam: tunc vidi cogitationes eorum. Ego ut agnus ductus sum innocens ad immolandum, et nesciebam: adversum me cogitaverunt consilium, dicentes: Venite, injiciamus lignum in panem ejus. Si enim Filius incarnationis futurae loquitur sacramentum, quia impium est ut de Patre credas, Filius est utique qui supra dicit: Ego plantavi te vitem fructiferam, quomodo conversa es in amaritudinem vitis alienae( Jerem. II, 21)?
4.12.10
Itaque et Filium vides esse agricolam, unius nominis cum Patre, unius operis, unius dignitatis atque substantiae. Ergo si agricola et vitis est Filius, vitem utique secundum incarnationis accipimus sacramentum.
4.12.11
Sed non solum se esse vitem dixit, sed etiam botryonem voce prophetica nuncupavit, tunc quando ad vallem botryonis exploratores Moyses jussu Domini direxit. Quae est illa vallis, nisi humilitas incarnationis, et fecunditas passionis? Et puto botryonem ideo dictum, quia ex vinea illa translata ex Aegypto, hoc est, ex familia Judaeorum, utilis mundo fructus emicuit. Nemo certe botryonem potest ad generationem referre divinam: aut qui refert, aliud nihil relinquit, nisi ut botryonem illum natum ex vite credamus. Itaque ascribit insipiens Patri, quod reprehendit in Filio.
4.12.12
Verum si jam dubitari non potest quod vitis secundum incarnationem Dei Filius nominatus sit, videtis secundum quod sacramentum Dominus sit, locutus; Quoniam Pater major me est. Nam cum hoc in superioribus dixerit, continuo subjecit: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est, ut agnosceres secundum id Patrem esse majorem: quia sicut agricola vitium, ita Pater Dominicae carnis est cultor: quae et augeri potuit per aetatem, et per passionem recidi; ut omne humanum genus ab aestu saecularium noxio voluptatum, diffusae salutaribus brachiis crucis umbra velaret.

Intertext edge

Open linked passage

Note