Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De fide
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis"> —
⋯
More
Original / primary: 21369 Defid
5.1
LIBER QUINTUS.
5.1
Quisnam fidelis et prudens servus? Ejus merces in Petro indicatur, item etiam in Paulo, cujus auctoritati parere Ambrosius cupiens hunc librum aliis adjectum voluit, qui non potuerit in superiore comprehendi. Quid in hoc disputaturus sit, quove consilio? Deberi sibi veniam, cum ab omnibus ministris quaerenda sit creditae sibi pecuniae usura. Hanc sibi usuram fideles esse: beatum autem fore, si mercedem sperare sibi liceat; se tamen sanctorum praemia non tam optare, quam poenarum immunitatem, ad quam merendam omnes hortatur.
5.1
Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore cibum? Beatus ille servus, quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem, Non vilis hic servus est, magnus aliquis esse debet: quis sit iste consideremus.
5.2
Est Petrus ipsius Domini ad pascendum gregem electus judicio, qui tertio meretur audire: Pasce agniculos meos, pasce agnos meos, pasce oviculas meas. Itaque pascendo bene cibo fidei gregem Christi, culpam lapsus prioris abolevit. Et ideo tertio admonetur ut pascat, tertio utrum Dominum diligat, interrogatur; ut quem tertio ante crucem negaverat, tertio fateretur.
5.3
Beatus et ille servus, qui potest dicere: Lac vos potavi, non escam; nondum enim poteratis( I Cor. III, 2); novit enim quos quemadmodum pascat. Quis nostrum hoc facere potest? Quis nostrum potest vere dicere: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrificiam?
5.4
Et tamen ille tantus ad curam gregis electus a Christo, qui sanaret infirmos, curaret invalidos, haereticum a commisso sibi ovili statim post unam correptionem repellit; ne unius erraticae ovis scabies serpenti ulcere totum gregem contaminet. Jubet praeterea stultas quaestiones et contentiones esse vitandas.
5.5
Quid igitur nos agemus, inter messis antiquae nova zizania imprudentes accolae constituti? Si taceamus, cedere videbimur: si contendamus, verendum est ne nos quoque judicemur esse carnales. Scriptum est enim de hujusmodi quaestionibus, quae generant lites: Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia docentem eos qui resistunt: et alibi: Si quis contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Eoque scribere aliquid sententiae fuit, ut sine strepitu aliquo impietati haereticorum nostra pro nobis scripta respondeant.
5.6
552 Quintum itaque, Imperator auguste, hunc librum paramus ordiri: nam, et quartum librum oportuit in illa vitis disputatione finiri; ne coacervasse magis librum eumdem quodam videremur quaestionum tumultu, quam fructu spiritalis vineae replevisse: nec inconsummatam fidei vindemiam tantis adhuc superfluentibus disputationibus decuit derelinqui.
5.7
Quinto igitur libro de Patris ac Filii et Spiritus sancti inseparabili divinitate digerimus, sequestrata interim pleniore disputatione de Spiritu sancto, provocati magisterio Evangelicae lectionis; ut credita nobis quinque fidei talenta, quasi quadam horum quinque sorte librorum, humanis feneremus affectibus; ne forte cum venerit Dominus, et invenerit in terra absconditam pecuniam suam, dicat mihi: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis; ut veniens ego recepissem quod meum est: aut quemadmodum in alio libro est: Et ego, inquit, veniens cum usuris utique exegissem illam.
5.8
Date ergo veniam, si quos prolixioris hujuscemodi sermonis offendit audacia. Officii contemplatio cogit credere quod accepimus: Dispensatores sumus mysteriorum coelestium. Ministri sumus, non ex aequo omnes, sed unicuique, inquit, sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit. Unusquisque igitur enitatur ut mercedem possit accipere secundum suum laborem; Dei enim sumus, ut Apostolus dixit, cooperarii, Dei cultura, Dei aedificatio. Beatus itaque ille qui tales fenoris sui cernit usuras: beatus et ille qui fructus sui operis intuetur: Beatus quoque qui superaedificat supra fundamentum fidei aurum, argentum, lapides pretiosos.
5.9
Vos nobis estis omnia, qui haec auditis aut legitis: vos feneratoris usurae; verbi usurae, non pecuniae: vos agricolae redditus: vos aedificatoris aurum, argentum, lapidesque pretiosi. In vestris meritis sacerdotalis summa laboris est, in vestris animis fructus episcopalis operis enitescit; in vestris profectibus aurum Domini refulget, multiplicatur argentum, si eloquia divina teneatis: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. Vos ergo facietis foeneratorem divitem, agricolam fructuosum: vos peritum probabitis architectum. Non arroganter dico; quia non tam mea sunt, quam vestra, quae voveo.
5.10
O si mihi liceat secure de vobis tunc 553 temporis dicere: Domine, quinque talenta mihi dedisti, et ecce alia quinque lucratus sum, et ostendere vestrarum talenta pretiosa virtutum! Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus. Haec sunt talenta quae jubet Dominus spiritaliter fenerari: aut duo aera novi et veteris Testamenti, quae spoliato illi a latronibus Samaritanus ille Evangelicus ad curanda vulnera dereliquit.
5.11
Neque ego, fratres, voti avarus ideo haec opto, ut supra multa constituar: sat est mihi praemium de vestro profectu. Utinam non indignus eo inveniar, quod accepi! Ea quae sunt me majora melioribus tribuenda, non exigo; licet soleas, Domine, dicere: Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi. Accipiat potestatem supra decem civitates, qui meretur.
5.12
Sit ille talis, qualis Moyses, qui Legis decem verba conscripsit. Sit ille Jesus Nave, qui subegit quinque reges, et Gabaonitas in deditionem accepit; ut esset typus venturum ejus nominis virum, cujus imperio corporales omnes deliciae vincerentur, converterentur gentes: ut fidem Jesu Christi magis, quam pristina studia sua et vota sequerentur. Sit ille David, cui occurrerunt psallentes juvenculae dicentes: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus.
5.13
Mihi sat est, si non in exteriores tenebras extrudar, quemadmodum ille qui commissum sibi talentum in terra quadam suae carnis abscondit: sicut princeps Synagogae, caeterique principes Judaeorum, qui credita sibi eloquia Dei humo quadam sui corporis occuparunt: deliciisque carnis intenti, quasi in quamdam exaltati cordis foveam fenus coeleste merserunt.
5.14
Nos igitur non intra latibula carnis absconditam Domini teneamus pecuniam, vel mnam illam in sudario reponamus: sed tamquam boni nummularii cum sudore quodam mentis et corporis aequo et parato semper libremus affectu; ut prope sit verbum in ore tuo et in corde tuo.
5.15
Hoc verbum Dei est, pretiosum est talentum, quo redimeris. Haec est pecunia per mensas animarum saepe cernenda; ut frequenter agitando in omnem terram bonorum sonus possit exire nummorum, per quem vita paretur aeterna. Haec est autem vita aeterna, quam largiris omnipotens Pater; ut cognoscamus te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.
5.16.1
LIBER QUINTUS. CAPUT PRIMUM.
5.16.1
Quam impii sint Ariani, dum illud in quo humana felicitas constat, impugnant. Joannem semper cum Patre Filium conjungere, maxime ubi ait: Ut cognoscant te solum verum, etc. Illic igitur verum Deum etiam intelligendum de Filio, quando is nec Deus negari possit, nec falsus dici; immo nec etiam nuncupativus. Quod ultimum ubi ex Apostolo demonstratum est, Christum verum Deum esse rite conficitur.
5.16.1
Unde advertant Ariani quam impii sint, qui de spe nostra et voto nobis faciunt quaestiones. Et quoniam hinc prae caeteris vociferari solent, dicentes separatum a solo 554 et vero Deo Christum, intellectus impios pro nostris viribus confutemus.
5.16.2
Hoc enim loco magis intelligere debent quia haec utilitas, haec merces est perfectae virtutis, hoc divinum et incomparabile munus, ut cognoscamus cum Patre Christum, nec separemus a Patre Filium, sicut Scriptura non separat. Namque hoc magis ad unitatem, quam ad distantiam divinae proficit potestatis, quod idem praemium unum honorem nobis dat Patris, Filiique cognitio: quam mercedem habere non poterit, nisi qui et Patrem cognoverit et Filium; sicut enim Patris, ita Filii cognitio vitam acquirit aeternam.
5.16.3
Itaque sicut in principio statim Verbum cum Deo Patre pia confessione junxit Evangelista dicens: Et Verbum erat apud Deum, ita et hic scribendo verba Domini: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; conjunctione illa Patrem utique copulavit, et Filium, ut Christum verum Deum a majestate Patris nemo secernat: numquam enim conjunctio separat.
5.16.4.1
Et ideo dicendo: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum, et Sabellianos interficit, et Judaeos exclusit eos utique qui audirent loquentem; ne aut illi eumdem Patrem putarent esse quem Filium, si non addidisset et Christum: aut isti a Patre Filium separarent.
5.16.4.2
20 et 21. Quaero autem cur non putent subaudiendum, et ex superioribus colligendum; ut quia praemisit solum verum Deum Patrem, subaudiamus etiam Jesum Christum solum verum Deum? Exprimendum enim aliter non fuit, ne duos deos dicere videretur; nam neque duos dicimus deos, et ejusdem cum Patre divinitatis Filium confitemur.
5.16.5
Itaque quaeramus qua ratione divinitatis hic putent factam esse distantiam, utrum Deum negent Christum? Sed negare non possunt. An verum Deum negent? Sed dicant, si verum negant, utrum falsum, an nuncupativum Deum judicent? Nam secundum Scripturas aut verus Deus est, aut tantummodo nuncupativus, aut falsus. Verus ut Pater, nuncupativus ut sancti, falsus ut daemones atque simulacra. Dicant igitur qua Filium Dei confessione designent, utrum falso praesumptum Dei nomen, an vero quasi nuncupativo inspirationem tantum divinitatis inesse arbitrantur.
5.16.6
Falso praesumptum nomen non puto quod dicant, ut apertiore se crimine impietatis involvant; ne ut daemoniis et simulacris, ita etiam Christo falsum Dei inditum nomen insinuando se prodant. Sin autem ideo dictum putant Deum, quia inspirationem divinitatis habuit, sicut et multi sancti viri( eos enim Scriptura deos dixit, ad quos sermo fiebat Dei) ergo non ultra homines eum praeferunt, sed comparandum hominibus arbitrantur; ut hoc eum putent esse quod hominibus ipse donavit, dicens ad Moysen: Posuit te in Deum Pharaoni. Unde et in psalmo dictum est: Ego dixi, dii estis. 555
5.16.7
Et hanc tamen sacrilegorum opinionem Paulus excludit, qui ait: Nam et si sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra. Non dixit, sunt dii, sed sunt qui dicantur. Christus autem, sicut scriptum est, heri et hodie ipse est. Est, inquit, hoc est, non solum nomine, sed etiam veritate.
5.16.8
Et bene scriptum est: Heri et hodie ipse est; ut Arii impietas astruendi sacrilegii locum invenire non posset. Qui cum legeret in psalmo secundo dicentem Filio Patrem: Filius meus es tu, ego hodie genui te; annotavit hodie non heri, ad aeternitatem divinae generationis referens, quod de carnis assumptione memoratum est, sicut Paulus in Actibus apostolorum ait: Et nos vobis annuntiamus, quae ad patres nostros repromissio facta est; quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris, resuscitans Dominum Jesum Christum, sicut scriptum est in psalmo secundo: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Sancto igitur Spiritu repletus Apostolus, ut illam elideret saevitatem, ait: Heri et hodie ipse est, et in saecula: heri, propter aeternitatem: hodie, propter corporis susceptionem.
5.16.9
Est ergo Christus, et est semper; qui enim est, semper est. Christus autem semper est, de quo dicit Moyses: Qui est, misit me. Erat utique Gabriel, erat Raphael, erant Angeli: sed semper esse, qui aliquando non fuerint, nequaquam pari ratione dicuntur. Christus autem, sicut legimus, non fuit, est, et non: sed est in illo fuit; unde vere Dei solius est esse, qui semper est.
5.16.10
Ergo si et nuncupativum Deum non audent dicere, et falsum cum dicere majoris est impietatis, restat ut Deus verus sit, veri Patris non dissimilis, sed aequalis. Qui cum et justificet et sanctificet quos velit, non foris assumens; sed in se habens sanctificandi potestatem, quomodo non est verus Deus? Nam Apostolus eum utique verum Deum dixit, qui naturaliter Deus esset, sicut habes: Quia tunc, inquit, nescientes Deum, servistis his qui natura non erant dii; hoc est, qui veri dii esse non poterant, quibus hoc naturaliter minime suppetebat.
5.17.1
LIBER QUINTUS. CAPUT II.
5.17.1
Cum probatum sit Filium esse verum Deum, nec in eo minorem Patre; ostenditur per vocem solus cum in Scripturis de Patre dicitur, non excludi Filium; quin immo hanc ei vocem prae cunctis et soli ipsi convenire. Trinitatem non inter omnia, sed super omnia solam esse: Filium vero solum facere, quae facit Pater, ac solum habere immortalitatem; nec proinde in verbis controversis eum a Patre separandum; licere tamen eum locum intelligere de incarnatione: ab illis demum Patrem ab hominum redemptione secludi, qui ab hoc Filium sejunctum volunt.
5.17.1
Verum copiose jam verum Deum Christum in superioribus libris Scripturarum 556 lectionibus approbavimus. Ergo si Christus, ut edoctum est, Deus verus est, quaeramus qua ratione, cum solum verum Deum Patrem legant, a Patre Filium cupiunt separare.
5.17.2
Si dicunt quia verus Deus solus Pater est, negare non possunt quia et Filius solus Deus veritas est, quia Christus veritas est. Numquid veritas vero minor est, cum secundum appellationem nominum verus plerumque a veritate dicatur, sicut sapiens a sapientia, justus a justitia? Hoc nos inter Patrem non sentimus et Filium, quia et Patri nihil deest, quia Pater est verax: et Filius quia veritas est, aequalis est vero.
5.17.3
Ut sciant autem, cum solum legunt, nequaquam esse a Patre Filium separandum, meminerint in prophetis a Deo dictum: Ego extendi coelum solus. Et utique non extendit sine Filio Pater. Ipse enim Filius qui sapientia Dei est, dicit: Quando parabat coelum, cum ipso aderam. Et Paulus de Filio dictum esse confirmat: Initio terram tu fundasti, Domine, et opera manuum tuarum sunt coeli. Sive ergo Filius coelum fecit, sicut et Apostolus voluit intelligi, et ipse utique non sine Patre coelum solus extendit, sive, ut Proverbiis habes, Deus in sapientia fundavit terram, paravit autem coelos in intellectu, ostenditur quia nec Pater solus sine Filio coelos fecit, nec sine Patre Filius; et tamen qui coelum extendit, solus dicitur.
5.17.4
Quam vero id et de Filio aperte intelligendum sit, quod solus appelletur, etsi numquam, inscio Patre, aliquid fecisse credatur; etiam alibi habes, ubi scriptum est: Extendens coelum solus, et ambulans quasi in pavimento super mare. Namque Evangelium Domini docuit nos, quod in mari non Pater, sed Filius ambulavit, quando Petrus rogavit eum dicens: Domine, jube me venire ad te. Sed etiam prophetia ipsa documento est; sanctus enim Job adventum Domini prophetabat,, de quo vere dixit quia magnum cetum erat debellaturus, et factum est: nam feralem illum cetum, diabolum scilicet, ultimis temporibus venerabili corporis sui passione postratum perculit et afflixit.
5.17.5
Est ergo solus et verus Deus Filius; haec enim et Filio praerogativa defertur. De nullo namque qui creatus est, proprie dici potest, quia solus est. Nam cui inest communitas creaturae, quemadmodum quasi solus potest a caeteris separari? Itaque homo rationabilis videtur inter omnia terrena animantia, sed tamen non est solus rationabilis; scimus enim rationabilia esse et coelestia opera Dei, angelos et archangelos rationabiles confitemur. Si ergo angeli rationabiles, non utique solus rationabilis homo dicitur.
5.17.6
Sed dicunt solum dici posse solem; quia sol alter non est. At et ipse sol habet communia multa cum stellis, quod percurrit coelum, 557 quod aethereae illius coelestisque substantiae est, quod creatura est, quod inter omnia Dei opera computatur, quod cum omnibus Deo servit, cum omnibus benedicit Deum, cum omnibus laudat. Non ergo solus proprie dicitur, quia nec a caeteris separatur.
5.17.7
Itaque cum Patris et Filii Spiritusque sancti divinitati, quae sola non inter omnia, sed super omnia est, nulla possit creatura conferri, ut de Spiritu interim assertio reservetur: sicut Pater dicitur solus Deus verus, cui nihil sit commune cum caeteris; ita etiam solus est Filius imago veri Dei, solus dextera Patris, solus virtus Dei atque sapientia.
5.17.8
Solus ergo Filius facit sicut et Pater, quia scriptum est: Quaecumque facio, ipse facit. Cum enim unum opus sit Patris et Filii, bene de Patre et Filio dicitur quia Deus solus operatus est; unde etiam cum creatorem dicimus, et Patrem et Filium confitemur. Nam utique cum Paulus diceret: Qui servierunt creaturae potius quam Creatori; nec Patrem creatorem negavit, ex quo omnia haec; nec Filium, per quem omnia.
5.17.9
A quo alienum utique non videtur, quia scriptum est: Qui solus habet immortalitatem. Quomodo enim immortalitatem non habet, qui vitam habet in semetipso? Habet utique in natura, habet in substantia; et habet non per gratiam temporalem, sed per sempiternam divinitatem: habet non ex dono quasi servus, sed ex generationis proprietate quasi Filius coaeternus; et habet sicut Pater: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, ita et Filio dedit vitam habere in semetipso; sicut habet, inquit, sic dedit. Didicisti supra, quemadmodum dederit; ne putares esse gratiae largitatem, ubi generationis arcanum est. Cum ergo inter Patrem et Filium vitae nulla distantia sit, quemadmodum quod immortalitatem solus habeat Pater, Filius non habeat, aestimari potest?
5.17.10
Unde intelligant nec hoc loco a solo vero Deo Patre Filium separandum; quia probare non possunt quod solus et verus Deus Filius non sit: cum praesertim et hic aut subaudiatur, ut diximus, et Christum verum solum Deum esse: aut certe aliud ad divinitatem Patris et Filii, aliud ad incarnationem Christi relatum intelligendum sit; quia non est perfecta cognitio, nisi quae et secundum aeternitatem unigenitum Deum verum Dei Filium Jesum Christum, et secundum carnem generatum ex Virgine confitetur. Quod alibi hic ipse Evangelista nos docuit dicens: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, de Deo est.
5.17.11
Denique quam non alienum sit etiam incarnationis hoc loco intelligere sacramentum, docet nos ipsius series lectionis; sic enim habes: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Utique cum et horam venisse commemoret, et clarificari petat, quomodo nisi secundum carnis assumptionem locutum eum convenit aestimari? Nam nec ulla sibi temporum praescripta momenta divinitas habet, nec clarificatione indiget lumen aeternum. Ergo in solo vero Deo Patre et Filium Dei solum verum secundum 558 divinitatis intelligimus unitatem, et in Jesu Christi nomine, quod ex Virgine natus accepit, incarnationis agnoscimus sacramentum.
5.17.12
Quod si cum solum verum Deum Patrem legunt, Filium cupiunt separare; ergo cum de Filii incarnatione legunt: Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli; et infra: Non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, Patrem existimant ab impertiendae nobis salutis beneficio separandum. At neque sine Patre salus, neque vita aeterna sine Filio.
5.18.1
LIBER QUINTUS. CAPUT III.
5.18.1
Arianis contra urgentibus Deos induci duos ex unitate substantiae, respondetur pluralitatem ex diversitate potius inferri, proindeque in ipsos recidere suam accusationem. Diversitatem multiplicem in causa esse cur duo homines unus homo dici non possint; cum tamen omnes homines singulariter homo dicantar, ubi naturae unitas indicatur. Solam in his naturam unam esse; at omnimodam in personis divinis unitatem: a Patre igitur non separandum Filium; maxime cum ei debitam esse adorationem negare non audeant.
5.18.1
Sed asserunt Ariani: Si solum verum Deum sicut Patrem, ita et Filium dicitis, et unius substantiae Patrem et Filium confitemini, non unum Deum, sed duos deos inducitis; quia qui unius substantiae sunt, non unus Deus, sed duo dii videntur esse, sicut duo homines, aut duae oves, pluresve dicuntur: homo autem et ovis nec duo homines dicuntur, nec duae oves, sed unus homo, et una ovis.
5.18.2
Haec Ariani dicunt, et hac disputatione versuta simpliciores capere nituntur. Tamen si legamus Scripturas divinas, inveniemus pluralitatem magis in ea cadere, quae diversae discretaeque substantiae sunt, hoc est, ἑτερουσία. Idque in Salomonis libris habemus expressum, eo loco scilicet in quo dicit: Tria sunt autem impossibilia intelligere, et quartum quod non cognosco; vestigia aquilae volantis, et vias serpentis super petram, et semitas navis navigantis, et vias viri in juventute. Utique aquila et navis et serpens unius non sunt generis atque naturae, sed differentis discretaeque substantiae, et tamen tria sunt. Contra se igitur sua esse intelligunt argumenta testimoniis Scripturarum.
5.18.3
Itaque dicendo Patris et Filii discretam esse substantiam, differentemque deitatem, duos utique ipsi deos asserunt: nos autem cum et Patrem confitemur, et Filium; asserendo tamen unius esse deitatis non duos deos, sed unum Deum dicimus. Et hoc Dominicis eloquiis approbamus; quia ubi plures sunt, ibi aut naturae aut voluntatum et operationum est differentia. Denique ut suis sibi testimoniis revincantur, duo homines dicuntur; quia licet unius naturae sint jure nascendi, tamen et tempore et cogitatione et opere et loco distant: et ideo non potest unus homo dici in significatione et numero duorum; quia unitas non est, ubi est diversitas: unus autem Deus dicitur, et Patris 559 et Filii ac Spiritus sancti gloria et plenitudo signatur.
5.18.4
Denique tanta veritas unitatis est, ut etiam quando natura sola generationis aut carnis significatur humanae, et unus homo de multis dicatur, sicut habes: Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo, id est, non una persona hominis, sed una caro, et una fragilitas generationis humanae. Et addidit: Bonum est sperare in Domino, quam sperare in homine. Nec hic utique specialem hominem, sed generalem conditionem designavit. Denique statim subjecit de pluribus: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in principibus. Sed ubi homo dicitur, naturae interdum, ut supra diximus, communis inter omnes unitas significatur: ubi principes, variarum quaedam differentia potestatum est.
5.18.5
Sed inter homines aut in hominibus unius alicujus rei unitas est, aut charitatis, aut cupiditatis, aut carnis, aut devotionis et fidei: generalis autem unitas, et quae in se secundum divinitatis gloriam complectitur omnia, solius est Patris et Filii et Spiritus sancti.
5.18.6
Unde et Dominus cum diversitatem inter se hominum designaret, qui nihil habent inter se quod possit ad unitatem individuae substantiae pertinere: In lege vestra, inquit, scriptum est, quod duorum hominum testimonium verum est. Et cum praemisisset: Duorum hominum testimonium verum est; ubi venit ad suum et Patris testimonium, non dixit: Verum est testimonium nostrum, quia duorum deorum testimonium est; sed: Ego, inquit, sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater. Supra quoque similiter ait: Et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Itaque et infra ut supra et Patrem significavit et Filium, nec pluralitatem admiscuit, nec divinae unitatem substantiae separavit.
5.18.7
Evidens est igitur quia quod unius est substantiae, separari non potest, etiamsi non sit singularitatis, sed unitatis. Singularitatem hanc dico, quae Graece μονοτὴς dicitur. Singularitas ad personam pertinet, unitas ad naturam. Ea vero quae diversae substantiae sunt, non solum unum, sed etiam plura dici solere, licet jam et prophetico claruerit testimonio; expressius tamen ipse Apostolus declaravit dicens: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra. Vides igitur quia hi qui ex diversis substantiis sunt, et non ex unius veritate naturae, dii appellantur? Pater autem et Filius, quia unius substantiae sunt, non duo dii, sed Unus Deus, Pater ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia. Unus, inquit, Deus Pater, et unus Dominus Jesus; et supra: Unus Deus, non duo dii; et infra: Unus Dominus, et non duo.
5.18.8
Pluralitas ergo excluditur, non unitas sequestratur. Sed quemadmodum cum legimus Dominum Jesum, nec Patrem, ut supra diximus, a dominationis jure secernimus, quod ei commune 560 cum Filio est: ita cum legimus solum verum Deum Patrem, nec Filium a solius veri Dei jure possumus separare, quod ei commune cum Patre est.
5.18.9
Aut dicant quid aliud sentiant, quidve arbitrentur, cum legimus: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies, utrum Christum non adorandum, et Christo non existiment serviendum? Quod si illa quae adoravit eum Chananaea, impetrare meruit quod poposcit; et Paulus apostolus, qui servum se Christi prima scriptorum suorum praefatione profitetur, apostolus esse meruit, non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum; dicant quid arbitrentur sequendum, utrum cum Ario malint sibi societatem esse perfidiae; ut solum et verum Deum Christum negando, ostendant quia nec adorandum eum, nec serviendum ei judicent: an vero consortium malint habere cum Paulo, qui serviendo atque adorando etiam Christum, utique solum verum Deum voce affectuque non diffitebatur, quem pio servitio fatebatur.
5.19.1
LIBER QUINTUS. CAPUT IV.
5.19.1
Objiciebatur ab haereticis Christum Patri adorationem exhibuisse. At reponitur et hoc referendum ad humanitatem, ut ex loci examine manifestatur: illic tamen addita esse divinitatis testimonia, quod in aliis etiam Christi operibus factum videmus.
5.19.1
[ Alias cap. II.] Quod si quis dicat quoniam Deum Patrem adorat et Filius, quia scriptum est: Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus; consideret quando, et apud quem, et cujus suscepto loquatur affectu.
5.19.2
Denique et in superioribus non immerito praemissum est, quia Jesus fatigatus ex itinere sedebat, et a Samaritana bibere postulabat; quia secundum carnem hominis loquebatur: nam secundum divinitatem nec fatigari poterat, nec sitire.
5.19.3
Deinde cum Samaritana quasi Judaeum appellaret, et prophetam putaret; quasi Judaeus qui spiritaliter mysteria Legis doceret, respondit: Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus. Nos, inquit, hoc est, se hominibus copulavit. Quomodo autem nisi secundum carnem hominibus copulatur? Et ut ostenderet quia secundum incarnationem responderat, addidit: Quia salus ex Judaeis est.
5.19.4
Sed statim post hoc sequestravit hominis affectum, dicens: Veniet hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem. Non dixit: Adorabimus. Quod utique dixisset, si consortium nostri subiret obsequii.
5.19.5
Verum cum legerimus quod Maria adoravit eum, intelligere debemus quod non potest per eamdem naturam et adorare quasi servus, et adorari quasi Dominus: sed potius quia ut homo inter homines adorare dicitur, et quasi Dominus a famulis adoratur.
5.19.6
Multa ergo secundum incarnationis legimus et credimus sacramentum, sed in ipsa 561 naturae humanae affectione majestatem licet spectare divinam. Fatigatur ex itinere Jesus, ut reficiat fatigatos: petit bibere, sitientibus potum spiritalem daturus: esurit, cibum salutis esurientibus traditurus: moritur, vivificaturus: sepelitur, resurrecturus: tremulo pendet in ligno, confirmaturus trementes: coelum caligine obducit, ut illuminet: terras tremefacit, ut solidet: maria conturbat, ut mitiget: reserat tumulos mortuorum, ut ostendat domicilia esse vivorum: creatur ex Virgine, ut ex Deo natus esse credatur: nescire se simulat, ut scire faciat nescientes: adorare quasi Judaeus dicitur, ut quasi verus Deus Filius adoretur.
5.20.1
LIBER QUINTUS. CAPUT V.
5.20.1
Dominica ad Zebedaei filiorum matrem verba ingerentibus Ambrosius respondet, quod Christus moestitia illam afficere noluerit, clementiae fuisse. Affertur hujusce indulgentiae causa multiplex. Moluisse igitur Dominum petitionis illius concessionem ad Patrem remittere, quam eamdem impossibilem pronuntiare: nec tamen Christo incommodare suum responsum, tum ex ipsis ejusdem verbis, tum ex aliorum locorum comparatione ostenditur.
5.20.1
Quomodo, inquiunt, Filius Dei solus verus Deus potest esse similis Patri, cum ipse dixerit filiis Zebedaei: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo? Hoc igitur vestrum divinae, ut vultis, inaequalitatis est argumentum; cum in eo magis venerari Domini clementiam, adorare gratiam deberetis: si tamen virtutis atque sapientiae Dei profunda secreta possetis advertere.
5.20.2
Considerate enim quae cum filiis et pro filiis petat. Mater est utique, cui pro filiorum honore sollicitae immoderatior quidem, sed tamen ignoscenda mensura votorum est. Atque mater aetate longaeva, studio religiosa, solatio destituta: quae tunc temporis quando vel juvanda vel alenda foret validae prolis auxilio, abesse sibi liberos patiebatur, et voluptati suae mercedem sequentium Christum praetulerat filiorum: qui prima voce vocati a Domino, ut legimus, relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
5.20.3
Haec igitur studio maternae sedulitatis indulgentior, obsecrabat Salvatorem, dicens: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et alter ad sinistram in regno tuo. Etsi error, pietatis tamen error est; nesciunt enim materna viscera patientiam: etsi voti avara, tamen veniabilis cupiditas, quae non pecuniae est avida, sed gratiae: nec inverecunda petitio, quae non sibi, sed liberis consulebat. Matrem considerate, matrem cogitate.
5.20.4
Sed nihil mirum si vilis vobis videtur circa filios 562 affectus parentum, qui etiam omnipotentis Patris vilem putatis esse circa unigenitum Filium charitatem. Dominus coeli atque terrarum verecundabatur( ut secundum assumptionem carnis et virtutes animae loquar), verecundabatur, inquam, et ut ipsius verbo utar, confundebatur matri pro filiis postulanti etiam suae sedis consortium denegare: vos aeterni Dei Filium proprium interdum pro ministerio stare contenditis, interdum famulatorium, hoc est, non ex majestatis unitate, sed ex Patris praeceptione vultis ejus esse consessum; et negatis hoc Deo vero Dei Filio, quod ille hominibus aperte noluit denegare.
5.20.5
Considerabat enim matris dilectionem, quae filiorum mercede grandaevam solabatur senectam, et desideriis licet fessa maternis, charissimorum pignorum tolerabat absentiam.
5.20.6
Considerate etiam feminam, hoc est, sexum fragiliorem, quem Dominus propria nondum confirmaverat passione. Considerate, inquam, Evae illius primae mulieris haeredem transfusa in omnes immoderatae cupiditatis successione labentem, quam Dominus adhuc proprio sanguine non redemerat, nondum inolitam affectibus omnium immodici contra fas honoris appetentiam suo cruore diluerat. Haereditario igitur mulier delinquebat errore.
5.20.7
Et quid mirum si mater pro filiorum suorum, quod est tolerabilius quam pro se; quando etiam apostoli ipsi inter se, sicut legimus, de sui praelatione certabant?
5.20.8
Non debuit igitur medicus omnium destitutam matrem, et aegram adhuc mentem pudoris convicio sauciare; ne postulato sibi superbius denegato, quasi immoderatae petitionis damnata moereret.
5.20.9
Denique Dominus qui honorandam sciret esse pietatem, non mulieri, sed filiis ejus respondit dicens: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicentibus autem illis: Possumus; ait illis Jesus: Calicem quidem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
5.20.10
Quam patiens et clemens Dominus, quam alta sapientia et bona charitas! Volens enim ostendere quia non perfunctoriam rem aliquam discipuli postularent, sed eam quam impetrare non possent, praerogativam ejus paternae honorificentiae reservavit: non metuens, ne quid juri proprio derogaret, qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; simul diligens discipulos, quia, sicut habes, usque in finem dilexit eos, noluit iis quos diligeret, videri quod peterent denegasse: sanctus et bonus Dominus, qui mallet aliquid dissimulare de jure, quam de charitate deponere: Charitas enim patiens est, benigna est, non aemulatur, non inflatur, non quaerit quae sua sunt. 563
5.20.11
Denique ut agnoscatis non infirmitatis, sed indulgentiae esse, quia dixit: Non est meum dare vobis; ubi sine matre filii Zebedaei rogant, nihil de Patre dixit; sic enim habes: Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. Ita Marcus evangelista posuit. Ubi vero mater pro filiis rogat, hoc est, secundum Matthaeum: Non est, inquit, meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo, hic addidit: A Patre meo; quia majorem indulgentiam maternus poscebat affectus.
5.20.12
Quod si putant, dicendo: Quibus paratum est a Patre meo, quia, aut, Patri plus tribuit, aut sibi aliquid derogavit; dicant utrum et illic putent Patri aliquid derogatum, quia dixit in Evangelio Filius de Patre: Pater non judicat quemquam.
5.20.13
Quod si sacrilegum putamus credere quia Pater ita judicium detulit Filio, ut ipse non habeat; habet enim, nec potest amittere quod habet naturaliter divina majestas: sacrilegum utique aestimare debemus quia non potest Filius dare quidquid aut homines mereri possunt, aut quaevis accipere creatura; praesertim cum ipse dixerit: Ego ad Patrem vado, et quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam. Si enim quod Pater dare potest, Filius non potest, mentita est ergo veritas, et non potest facere quidquid in nomine ejus Pater fuerit obsecratus. Nec enim ideo dixit: Quibus paratum est a Patre meo, ut tantummodo a Patre poscatur: nam omnia quaecumque a Patre fuerint postulata, se donare memoravit. Denique non dixit: Quodcumque a me petieritis, hoc faciam; sed: Quodcumque ab eo petieritis in nomine meo, hoc faciam.
5.21.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VI.
5.21.1
Accuratius propositam soluturus objectionem, contendit memoratam petitionem, si modo in se impossibilis non fuit, possibilem fuisse Christo; maxime cum ipsi omne judicium Pater dederit, quod sine ulla imperfectionis nota intelligendum. Attamen idem postulatum inter impossibilia censendum probat. Quod ut omnino esset possibile, tunc responsum Christi secundum naturam humanam accipiendum tradit, ac loci explicatione declarat. Denique iterum suam confirmat de sessionis hujus impossibilitate responsionem.
5.21.1
Quaero nunc utrum possibile aliquid humanae conditioni, aut alicui creaturae, an impossibile putent a Zebedaei conjuge et filiis postulatum? Si possibile, quomodo ad sinistram suam vel ad dexteram impertiendae apostolis sedis non habuit potestatem, qui omnia fecit esse, quae non erant? Aut quomodo non poterat judicare de meritis hominum, cui Pater dedit omne judicium?
5.21.2
Notum est quemadmodum dederit: nam quomodo quasi indigens accepit Filius, qui omnia creavit ex nihilo? Quorum igitur naturas fecerat, eorum judicium non habebat? Dedit autem Pater Filio omne judicium; Ut omnes, inquit, honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Non igitur potentia Filii, sed cognitio nostra proficit: neque aliquid ad substantiam 564 ejus accedit, sed ad nostram utilitatem, quod a nobis cognoscitur; ut cognoscendo Dei Filium, vitam habeamus aeternam.
5.21.3
Cum autem in cognitione Filii Dei honor illius, noster autem non illius sit profectus, si quis putat quia Dei virtus illo honore cumulatur, necesse est etiam Deum Patrem credat posse cumulari; quia et ipse per cognitionem nostram clarificatur sicut Filius, juxta quod scriptum est, dicente Filio: Ego te clarificavi super terram. Ergo si possibile aliquid erat quod petebatur, in potestate utique Filii fuit.
5.21.4
Sed tamen ostendant, si possibile putant, qui de hominibus aut caeteris creaturis, aut ad dexteram, aut ad sinistram Dei sedeat; Pater enim dicit Filio: Sede ad dexteram meam. Itaque si quis ad dexteram Filio sedet, inter ipsum utique et Patrem, ut humano usu loquamur, Filius medius reperitur.
5.21.5
Non ergo possibile homini aliquid petebatur, sed noluit dicere quod homines sedere secum non possint; si quidem divinam suam gloriam celari, priusquam resurgeret, non divulgari cupiebat. Nam et supra cum inter famulos suos Moysen et Eliam apparuisset in gloria, monuerat discipulos, ne cui dicerent, quod vidissent.
5.21.6
Itaque si possibile non erat hominibus vel creaturis caeteris hoc mereri, non debet videri Filius minus posse, quia non dedit apostolis, quod nec Pater hominibus vel creaturis caeteris dedit. Aut dicant cui horum dederit Pater. Non utique angelis, de quibus Scriptura dicit quia omnes angeli stabant in circuitu sedis. Denique Gabriel se stare dixit, sicut habes: Ego sum Gabriel, qui asto ante Dominum.
5.21.7
Non ergo angelis, non senioribus qui adorant sedentem; illi enim non super sedem majestatis sedent: sed, ut dixit Scriptura, in circuitu sedis; sedes enim aliae viginti et quatuor sunt, ut habes in Apocalypsi Joannis: Et supra sedem viginti quatuor seniores sedentes. In Evangelio quoque ipse Dominus dicit: Cum sederit Filius homnis in sede majestatis suae, sedebitis et ipsi super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Non ergo sedis suae dixit apostolis dari posse consortium, sed alias illas sedes esse duodecim; quas tamen non pro corporali consessu, sed pro successu spiritalis gratiae aestimare debemus.
5.21.8
Denique in libro Regnorum dixit Michaeas propheta: Vidi Dominum Deum Israel sedentem super thronum suum, et omnis militia coeli stabat circa eum, ad dexteram ejus et ad sinistram. Quomodo igitur stantibus angelis ad dexteram vel ad sinistram Domini Dei, stante omni militia coelesti, sedebunt homines ad dexteram Dei, vel ad sinistram, quibus pro virtutis praemio angelorum similitudo promittitur, sicut Dominus dicit: Eritis sicut angeli in coelo? Sicut angeli, dicit, non plus quam angeli.
5.21.9
Si ergo nihil plus dedit Pater quam Filius, nihil utique minus dedit Filius quam Pater: nihil igitur minus Filius potest quam Pater.
5.21.10
Ponite tamen possibile impetratu hominibus 565 quod posceretur, quid est quod ait: Sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis? Quid est meum? Supra dixit: Calicem quidem meum bibetis; infra posuit: Non est meum dare vobis; et supra meum, et infra meum dixit, nec immutavit. Ergo superiora docent propter quid dixerit meum.
5.21.11
Rogatus enim a muliere quasi homo, ut ad dexteram vel ad sinistram suam filios ejus sedere pateretur; quia illa quasi hominem rogaverat, et Dominus quasi tantummodo homo de sua passione respondit: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?
5.21.12
Itaque quia secundum carnem de passione sui corporis loquebatur, demonstrare voluit quod secundum carnem quidem subeundae passionis nobis exemplum ac similitudinem derelinqueret, secundum humanam autem conditionem non sedis supernae consortia donaret. Hoc est enim quod dixit: Non est meum; sicut alibi: Mea doctrina non est mea; non est enim, inquit, secundum carnem mea: quia quae divina sunt, non sunt carnis eloquia.
5.21.13
Indulgentiam autem suam circa discipulos quos diligeret, quam expresse revelavit, praemittens: Calicem quidem meum bibetis? Etenim quia non debebat id dare quod petierant, aliud proposuit; ut prius commemoraret quid iis tribueret, quam quid negaret: quo magis aequitatem sibi petitionis, quam studium Dominicae liberalitatis intelligerent defuisse.
5.21.14
Calicem quidem, inquit, meum bibetis, hoc est, passionem quidem quae carnis meae est, non negabo; quod enim humanae assumptionis habeo, potestis imitari: donavi vobis victoriam passionis, haereditatem crucis: Sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis. Non dixit: Non est meum dare, sed, non est meum dare vobis, hoc est, non sibi potestatem deesse asserens, sed meritum creaturis.
5.21.15
Accipe aliter: Non est meum dare vobis. Quod est, non est meum, qui veni humilitatem docere: non est meum, qui veni non ministrari, sed ministrare: non est meum, qui justitiam servo, non gratiam.
5.21.16
Denique ad Patrem referens, addidit: Quibus paratum est; ut ostenderet Patrem quoque non petitionibus deferre solere, sed meritis, quia Deus personarum acceptor non est. Unde et Apostolus ait: Quos praescivit, et praedestinavit; non enim ante praedestinavit, quam praesciret: sed quorum merita praescivit, eorum praemia praedestinavit.
5.21.17
Jure igitur reprehenditur mulier, quae et impossibilia et speciali quodam privilegio ab eo Domino postulavit, qui ea quae sanctis judicavit esse donanda, non duobus apostolis, sed omnibus discipulis, etiam sine cujusquam precatione, voluntaria sui largitate contulerit, sicut scriptum est: Duodecim vos sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israel. 566
5.21.18
Ergo etiamsi possibile putemus postulatum fuisse, calumniae locus non est; tamen cum legerim Seraphim stare, quomodo possum quod homines ad dexteram vel ad sinistram Filio Dei sedeant, arbitrari? Supra Cherubim Dominus sedet, sicut habes: Qui sedes super Cherubim, appare; quomodo apostoli super Cherubim sedebunt?
5.21.19
Et hoc tamen colligo non ex meo ingenio, sed ex Dominicae vocis oraculo; ipse enim Dominus in posterioribus apostolos commendans Patri, ait: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Utique si judicasset quia divinam sedem Pater hominibus daret, dixisset: Volo ut ubi ego sedeo, et illi sedeant mecum; Sed volo, inquit, ut sint mecum, non ut sedeant mecum; et ubi ego, non quomodo ego.
5.21.20
Deinde sequitur: Ut videant claritatem meam. Nec hic dixit: Ut habeant claritatem meam, sed ut videant; servus enim videt, Dominus possidet; sicut et David docuit dicens: Ut videam voluptatem Domini. Et ipse Dominus in Evangelio revelavit asserens: Beati mundi corde, ipsi enim Deum videbunt. Videbunt, inquit, non super Cherubim cum Deo sedebunt.
5.21.21
Desinant ergo viliora secundum divinitatem aestimare de Dei Filio, ne viliora quoque de Patre aestiment. Qui enim male crediderit de Filio, non potest bene sentire de Patre: qui male crediderit de Spiritu, non potest bene sentire de Filio. Ubi enim una dignitas, una gloria, una charitas, una majestas est; in commune derogatur, quidquid in aliquo putaveris derogandum: jam enim non erit plenitudo quam discernas et dividas in aliquas portiones.
5.22.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VII.
5.22.1
Objectio petita ex hoc loco: Dilexisti eos, sicut et me dilexisti, ut diluatur, primo Arianorum expositionis impietas demonstratur, deinde comparantur eadem verba cum similibus, ac demum totus locus consideratur. Hinc deducitur Christi missionem, etsi secundum carnem accipienda est, illi non officere. Quo probato, qui fiat divina missio describitur.
5.22.1
[ Alias cap. III.] Exsistunt tamen, Imperator auguste, qui hanc divinae unitatem substantiae negare cupientes, extenuare studeant Patris et Filii charitatem; quia scriptum est: Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti. Quod cum dicunt, qui aliud agunt, nisi inter Dei Filium et homines aequalitatem quamdam comparationis inducunt?
5.22.2
Numquid sic diligi possunt a Deo homines quemadmodum Filius, in quo complacuit Pater? Ille per se complacet, nos per ipsum: in quibus enim Deus Filium suum ad imaginem suam cernit, eos per Filium adsciscit in gratiam filiorum; ut quemadmodum per imaginem ad 567 imaginem sumus, sic per generationem Filii in adoptionem vocemur. Alius igitur naturae amor sempiternus, alius gratiae.
5.22.3
Aut si ex verbis faciunt quaestionem, quia scriptum est: Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti; et comparationem factam putant: ergo et illud comparative dictum putant: Estote misericordes, sicut et Pater vester qui est in coelis, misericors est; et alibi: Estote perfecti, sicut et Pater meus, qui in coelis est, perfectus est. Quod si ille secundum plenitudinem majestatis suae perfectus est, nos autem perfecti secundum virtutis accedentis profectum; etiam Filius diligitur a Patre secundum semper manentis plenitudinem charitatis: in nobis autem charitatem Dei virtutis emeretur profectus.
5.22.4
Vides igitur quam gratiam Deus dederit hominibus, et tu Patris et Filii vis dissolvere naturalem et individuam charitatem; et tu verba adhuc discutis, ubi unitatem majestatis advertis?
5.22.5
Vide totum hunc locum, ex cujus affectu loquatur; habes enim dicentem ipsum: Clarifica me, Pater, claritate ea quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Vide quia ex primi hominis loquatur affectu; quia nobis ea petitione deposcit, quae ante peccatum in paradiso homo meminerit esse collata, ut et latroni in passione memoravit: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Haec est ante mundum claritas. Mundum autem pro hominibus dixit, sicut habes: Ecce mundus totus post ipsum abit; et alibi: Ut cognoscat hic mundus quia tu me misisti.
5.22.6
Et tamen ut scires magnum Deum et salutarem et omnipotentem Dei Filium; indicium suae majestatis admiscuit dicendo: Et mea omnia tua sunt, et tua mea. Omnia habet, et tu missum esse ad injuriam derivas?
5.22.7
Qui si secundum carnem non accipis missum, ut Apostolus dixit, et ex verbo simplici praejudicium struis, quo dicas inferiores a superioribus mitti solere: quid ad illa respondes, quia Filius ad homines missus est? Nam si minorem putas eum qui mittitur, eo videlicet a quo mittitur; disce quod et minor majorem misit, et majores ad minores missi sunt. Nam et Tobias Raphaelem archangelum misit, et angelus ad Balaam missus est, et Dei Filius ad Judaeos.
5.22.8
Numquid ergo minor etiam Judaeis Dei Filius, ad quos mittebatur? De ipso enim scriptum est: Novissime autem misit eis filium suum unicum dicens: Verebuntur filium meum. Et vide quia ante servos, postea filium nominavit; ut scias quod Deus Filius unigenitus secundum divinitatis potentiam nec nomen habet, nec consortium commune cum servis: reverendus mittitur, non cum famulis conferendus. 568
5.22.9
Et bene addidit, meum, ut non unus de multis, nec degeneris naturae, nec minoris alicujus potestatis: sed verus a vero, et paternae imago venisse substantiae crederetur.
5.22.10
Esto tamen, minor sit qui mittitur, eo a quo mittitur; ergo et Pilato minor Christus, quoniam Pilatus misit eum ad Herodem. Sed sermo non praejudicat potestati: Scriptura, quae missum dicit a Patre, missum dicit a praeside.
5.22.11
Unde si sobrie de Dei Filio quae digna sunt, opinemur; ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundae dedit se comprehendendum pro captu nostro mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis, sicut scriptum est: Quoniam inhabitabo in illis. Denique et alibi habes quia Deus dixit: Venite, descendamus, et confundamus linguas eorum. Non enim Deus de loco aliquando descendit, qui ait: Ego coelum et terram compleo; sed in eo descendere videtur, si nostros Dei Verbum penetret affectus, sicut dixit propheta: Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus;; ut quemadmodum ipse promisit, veniens cum Patre, apud nos faciat mansionem. Evidens est igitur quomodo veniat.
5.23.1
LIBER QUINTUS. CAPUT VIII.
5.23.1
Christo in quantum verus est Dei Filius, Dominum non esse, sed in quantum homo est; ut verbis ejusdem modo Patrem, modo Dominum compellantis significatur. Quot haereses uno jugulentur Scripturae versiculo. Distinguenda igitur quae Christo vel ut Dei vel ut Davidis filio conveniant; illi enim sub ultimo tantum nomine ascribendum, quod servus fuerit. Ad extremum complures locos demonstrat non nisi secundum incarnationem accipi posse.
5.23.1
Unde et evidens est quomodo dominum dicat, quem Patrem novit; ait enim: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Ante Patrem dixit Sapientia suum, postea creaturae Dominum nuncupavit. Itaque dominatum non esse ubi vera progenies est, ipse Dominus ostendit in Evangelio suo, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus Filius est? Dicunt ei: David. Ait illis Jesus: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Et addidit: Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? Et nemo poterat ei respondere verbum.
5.23.2
O quam caute propter Arianos etiam in hoc testimonio Dominus fidei prospexit! Non enim dixit: Vocat eum spiritus dominum: sed quia David dixit in spiritu; ut cujus secundum carnem 569 Filius est, David scilicet, ejus etiam secundum divinitatem et Dominus et Deus crederetur. Vides igitur quia nomen pietatis et dominii discretum est.
5.23.3
Et bene Dominus suum quidem Patrem coeli autem et terrae Dominum praedicavit; ut tu cum legis et Patrem et Dominum, intelligas Patrem Filii, et Dominum creaturae. In alio praerogativa naturae est, in alio auctoritas potestatis; formam enim servi accipiens, eo utique Dominum vocat, quo servitutem suscepit, aequalis in Dei forma, servus in corporis: servitus enim carnis, dominatus autem divinitatis est. Unde et Apostolus ait: Deus Domini nostri Jesu Christi, pater gloriae, hoc est, Deum assumptionis humanae asserens, Patrem autem gloriae. Num enim duos filios habuit Deus Christum et gloriam? Minime. Ergo si unus Dei Filius Christus, utique Christus est gloria. Quid autem ei derogas, qui Patris gloria est?
5.23.4
Si ergo et Filius gloria est, et Pater gloria; quia Pater gloriae non potest aliud esse quam gloria: non divisio gloriarum, sed una est gloria. Itaque ad proprietatem naturae gloria refertur, dominatus autem ad suscepti corporis servitutem. Si enim caro etiam justi animae subdita est, sicut scriptum est: Castigo corpus meum, et servituti redigo, quanto magis subjecta et divinitati, de qua dicitur: Quoniam universa serviunt tibi?
5.23.5
Una autem quaestione et Sabellianos et Photinianos et Arianos Dominus exclusit. Nam cum Dominum dixisse Domino dicit, Sabellius excluditur, qui eumdem Patrem vult esse quem Filium. Excluditur Photinus, qui secundum carnem judicat; quia dominus David regis non poterat esse, nisi qui Deus est; scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. Numquid contra Legem propheta sentiret, qui sub Lege regnaret? Excluditur Arius, qui Filium sedere audit ad dexteram Patris; ut si ex usu argumentetur humano, ipse se perimat, et venenum sacrilegae disputationis suae in se refundat, ut dum inaequalitatem Patris et Filii ex consuetudine hominum interpretatur, in utroque a vero devius, eum praeferat cui derogat, confessurus priorem quem audit ad dexteram. Excluditur etiam Manichaeus: non enim negat esse se David filium secundum carnem; ut pote qui clamantibus caecis: Jesu, fili David, miserere nobis; et delectatus est fide, et stetit et curavit eos: sed negat hoc suae esse aeternitatis, si David solius filius a perfidis nominetur.
5.23.6
Nam Filius Dei est contra Hebionem, Filius David est contra Manichaeos: Filius Dei est contra Photinum, Filius David est contra Marcionem: Filius Dei est contra Paulum Samosatenum: 570 Filius David est contra Valentinum: Filius Dei est contra Arium atque Sabellium gentilis erroris haeredes: Dominus David est contra Judaeos, qui Dei Filium in carne cernentes, hominem tantummodo impio furore credebant.
5.23.7
Sed Ecclesiastica fide et Dei Patris et David idem atque unus est Filius; quia incarnationis Dei mysterium universae salus est creaturae; secundum quod scriptum est: Ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem, id est, quod creatura omnis sine passione aliqua divinitatis Dominici sanguinis redimenda sit pretio, ut alibi habet: Omnis creatura liberabitur a servitute corruptionis.
5.23.8
Aliud est igitur secundum divinam substantiam, aliud secundum susceptionem carnis Filium nominari: nam secundum generationem divinam Deo Patri aequalis est Filius, et secundum susceptionem corporis Deo Patri servus est; quia formam servi, inquit, accepit: unus tamen atque idem est Filius. Contra autem sancto patriarchae David secundum gloriam suam Dominus est, secundum corporalis successionis seriem filius est, non deficiens a se, sed nostrae jus sibi adoptionis acquirens.
5.23.9
Nec solum ex genere David servitutem suscepit in persona hominis; sed etiam ex nomine, sicut habes: Inveni David servum meum; et alibi: Ecce ego mittam ad vos servum meum, Oriens nomen est ei. Et ipse Filius ait: Sic dicit Dominus, qui finxit me ex utero servum sibi, et dixit mihi: Magnum tibi est vocari puerum meum. Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae. Cui hoc dicitur, nisi Christo? qui cum in forma Dei esset, exinanivit se, et formam servi accepit. Quid est in Dei forma, nisi in divinitatis plenitudine?
5.23.10
Disce igitur quid sit: Formam servi accepit, id est, plenitudinem perfectionis humanae, plenitudinem obedientiae. Ideoque dicit in psalmo trigesimo: Statuisti in loco spatioso pedes meos. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium. Illustra faciem tuam super servum tuum. Servus dictus est homo, in quo sanctificatus est: servus homo, in quo unctus est: servus homo, in quo factus sub Lege, factus ex Virgine est; et ut compendio dicam, servus dictus est, in quo matrem habet, sicut scriptum est: O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus, et filius ancillae tuae; et alibi: Afflictus sum et humiliatus sum nimis.
5.23.11
Quis nimis humiliatus est, nisi Christus, qui venit ut omnes liberaret per obedientiam? Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi. Quis calicem 571 salutarem accepit, Christus princeps sacerdotum, an David, qui neque sacerdotium habuit, neque passionem subiit? Quis sacrificavit hostiam laudis?
5.23.12
Sed si hoc parum est, accipe aliud: Custodi animam meam, quoniam ego sanctus sum. Numquid de se hoc diceret David? Sed ille dicit, qui ait: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Idem ergo utrumque dicit.
5.23.13
Addidit vero: Salvum fac servum tuum; et infra: Da postestatem puero tuo, et filio ancillae tuae; et alibi, id est, in Ezechiele: Et suscitabo super eos pastorem unum, et reget eos servus meus David. Ipse pascet eos, et erit eorum pastor: et ego Dominus ero illis in Deum, et servus meus David in medio eorum princeps. Utique David jam defunctus erat, filius Jesse. De Christo itaque dicit, qui propter nos filius ancillae factus est, secundum formam hominis; nam secundum divinam generationem non matrem habet, sed Patrem: nec corporalis ventris est fructus, sed sempiterna Dei virtus.
5.23.14
Ergo etiam illud cum legimus quia dixit Dominus: Tempus meum nundum impletum est, et: Adhuc modicum vobiscum sum( Joan. XIII, 33), et: Vado ad eum qui misit me, et: Clarificatus est Filius hominis, ad incarnationis sacramentum referre debemus. Cum autem legimus: Et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum; quid ibi est quaestionis, ubi et Filius clarificatur a Patre, et Pater clarificatur a Filio?
5.23.15
Denique ut fidem unitatis et copulam Trinitatis aperiret, etiam ab Spiritu clarificandum esse se dixit, sicut habes: Ille de meo accipiet, et clarificabit me. Clarificat ergo Dei Filium etiam Spiritus sanctus. Quomodo igitur ipse dixit: Si ego clarificavero me ipsum, claritas mea nihilum est? Ergo nihil est claritas Filii? Sacrilegum est dicere, nisi referas ad carnem; quia ex persona hominis Filius loquebatur, eo quod comparatione divinitatis nulla est carnis claritas.
5.23.16
Desinant igitur impie objicere, quod in suam perfidiam retorquetur. Dicunt enim: Scriptum est: Nunc clarificatus est Filius hominis. Non nego scriptum: Clarificatus est Filius hominis; sed videant quid sequatur: Et Deus clarificatus est in eo. Ego excusationem habeo de Filio hominis, ille de Patre non habet; quia Pater non suscepit carnem. Excusationem habeo, et non utor: ille non habet, et calumniatur. Aut simpliciter me patiatur intelligere, aut ad carnem referre quae carnis sunt. Pia mens, quae leguntur secundum carnem divinitatemque, distinguit: sacrilega confundit, et ad divinitatis detorquet injuriam, quidquid secundum humilitatem carnis est dictum. 572
5.24.1
LIBER QUINTUS. CAPUT IX.
5.24.1
Judaico more ordinem verborum: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, objicientibus, praeter responsum quod vir sanctus indicat a se jam datum, regerit etiam Filium ante Patrem saepe locari.
5.24.1
[ Alias cap. IV.] Quid quod etiam more Judaico falsi et impudentes interpretes Ariani verborum sunt divinorum, dicentes usque adeo aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse potestatem, ut scriptum sit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti; et ex verborum ordine differentiam divinae faciunt potestatis?
5.24.2
Ego autem licet hoc ipsum testimonium in superioribus libris pro unitate asseruerim majestatis ac nominis, tamen si hinc faciunt quaestionem, possum testimoniis asserere Scripturarum in plerisque locis prius Filium nominatum, postea Patrem dictum. Numquid igitur quia Filii significatio ante praemissa est, verborum, ut Ariani volunt, praejudicio Pater secundus a Filio est? Absit, inquam, absit. Nescit hunc ordinem fides, nescit discretum Patris et Filii honorem. Non legi, non audivi, nec aliquem in Deo inveni gradum. Nusquam secundum, nusquam tertium Deum legi: primum legi, primum ac solum audivi( Esai XLIV, 6).
5.24.3
Si ordinis exigimus superstitionem, nec ad dexteram Patris sedere Filius debet, nec primum se et principium debuit dicere. Male ergo Evangelista prius a Verbo, quam a Deo coepit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum. Etenim juxta humani ritus ordinem, prius Patrem debuit nominare. Nescivit etiam Apostolus ordinem, qui ait: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei; et alibi: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti. Si verborum persequamur ordinem, in primo Filium posuit, in secundo Patrem. Sed verborum ordo saepe mutatur; et ideo non debes vel de ordine, vel de gradu Patri Deo et Filio ejus facere quaestionem, cum secundum divinitatem divisio nulla sit unitatis.
5.25.1
LIBER QUINTUS. CAPUT X.
5.25.1
Arianos ad gentiles palam transire, dum objiciunt illa verba: Qui in me credit, non in me credit, etc. Verus loci sensus explicatur, et ne credatur Dominus nostram in ipsum fidem prohibuisse, alias ut Deus, alias ut homo locutus ostenditur. Mox variis ejusdem fidei effectibus prolatis in medium, alios quoque nonnullos locos eodem modo sumendos probat.
5.25.1
Ad extremum ut christianos se non esse manifestent, negant in Christum esse credendum, dicentes scriptum esse: Qui in me credit, non credit in me, sed in eum qui me misit. Hanc ego exspectabam confessionem, quid me quibusdam ambagibus ludebatis? Sciebam mihi adversum gentiles esse contentionem: 573 sed illi convertuntur, vos non convertimini. Illi si credant, salvum est sacramentum: vos perdidistis acceptum; et nec coeptum fortasse, sed fictum.
5.25.2
Scriptum est, inquiunt: Qui in me credit, non in me credit, sed in eum qui me misit. Sed videte quid sequatur, et videte sic quemadmodum se Dei Filius vult videri; sequitur enim: Et qui videt me, videt eum qui me misit, hoc est, quia Pater videtur in Filio. Exposuit igitur id quod ante praemisit, quia ille credit in Filium, qui confitetur et Patrem. Nam qui Filium nescit, nec Patrem novit; omnis enim qui negat Filium, nec Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium, et Patrem habet.
5.25.3
Quid est ergo: Non credit in me? Non in id quod corporaliter cernitis, non in hominem tantummodo, quem videtis: non enim in hominem tantummodo credendum asseruit, sed ut credas quia Jesus Christus ipse est Dei Filius et homo. Propter quod et utrumque ait: A meipso non veni( Joan. VII, 28); et alibi: Ego sum principium quod et loquor vobis. Quasi homo, a se non venit: quasi Dei Filius non ex homine principium habet: sed sum, inquit, ipse principium quod et loquor vobis: neque humana, sed divina sunt, quae locutus sum.
5.25.4
Neque enim fas est credere quod negaverit in se esse credundum, cum ipse dixerit: Ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat; et alibi: Haec est enim voluntas Patris mei qui me misit, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et alibi: Creditis in Deum, et in me credite.
5.25.5
Nemo ergo Filium sine Patre accipiat, quia Filium legimus. Habet Patrem Filius, sed non temporalem, non ex passione, non ex conceptione, non ex gratia. Generationem legi, non legi conceptionem. Et Pater dicit, genui; non dicit, creavi: et Filius non creatorem suum Deum secundum aeternitatem divinae generationis, sed Patrem nominat.
5.25.6
Se quoque nunc ex persona hominis, nunc in Dei majestate significat: nunc unitatem sibi divinitatis cum Deo Patre vindicans, nunc fragilitatem humanae carnis assumens: nunc doctrinam suam se non habere, nunc voluntatem suam se non quaerere: nunc testimonium suum verum non esse, nunc verum esse significans. Nam ipse dixit: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est verum. Et ipse in posterioribus ait: Et si ego testimonium perhibeo de me, verum est testimonium meum.
5.25.7
Quomodo igitur non est verum testimonium tuum, Domine Jesu, cui qui credidit, in cruce licet positus, et inter confessi sceleris supplicia constitutus, merita latronis exuit, praemia innocentis emeruit?
5.25.8
Deceptus est ergo Paulus, qui ideo recepit oculos, quia credidit, quos amiserat, antequam crederet?
5.25.9
Erravitne etiam Jesus Nave, qui ducem militiae coelestis agnovit? Sed posteaquam credidit, 574 statim vicit, dignus qui fidei praelio triumpharet. Denique non aeratas acies in bella produxit, nec ariete, caeterisque tormentorum machinis, sed tubarum septem sacerdotalium sono, murorum hostilium septa deposuit. Ita bellum immane confecit tubae clangor, et infula sacerdotis.
5.25.10
Vidit hoc meretrix, et quae in excidio civitatis remedia desperaret salutis, quia fides vicerat, signa fidei atque vexilla Dominicae passionis attollens, coccum in fenestra ligavit; ut species cruoris mystici quae foret mundum redemptura, vernaret. Ita foris Jesu nomen fuit praeliantibus ad victoriam, intus species Dominicae passionis periclitantibus ad salutem. Unde quia intellexit Rahab coeleste mysterium, dicit Dominus in psalmo. Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me.
5.25.11
Quomodo ergo non est verum testimonium tuum, Domine, nisi secundum fragilitatem hominum? Omnis enim homo mendax.
5.25.12
Denique ut secundum hominem dixisse se demonstraret, ait: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibet de me. Verum autem est testimonium secundum divinitatem, sicut ipse ait: Et verum est testimonium meum; quia scio unde veni, et quo vado: vos autem nescitis unde veni, et quo vado. Vos secundum carnem judicatis. Non ergo secundum divinitatem, sed secundum hominem judicant, qui putant Christo testificandi scientiam defuisse.
5.25.13
Ergo cum audis: Qui credit in me, non credit in me; et: Qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit; didicisti quo id putes esse referendum. Denique mandatum quod esset, ostendit dicens: Pono animam meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso. Vides ideo dictum, ut ostenderet liberam sibi ponendae ac resumendae animae potestatem, sicut ipse dixit: Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
5.25.14
Sive igitur mandatum, sive, ut aliqui Latini codices habent, praeceptum, non utique secundum divinitatem, sed secundum incarnationem datur, ad subeundae victoriam passionis.
5.26.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XI.
5.26.1
Quod Christus legatur nihil a se loqui, hoc referendum ad ipsius humanitatem. Quomodo etiam secundum divinitatem audire ac videre Patrem recte dicatur, exposito, Dei Filium creaturam non esse multis coacervatis argumentis evincit.
5.26.1
[ Alias Cap. V.] An vero in hanc humilitatem Dei Filium deducemus, ut nisi quae audierit, facere aut loqui nesciat: et praescriptam agendi loquendique ei putemus esse mensuram; quia scriptum est: Ex me ipso non sum locutus; et infra: Sicut dixit mihi Pater, ita loquor? Sed ad obedientiam carnis, aut ad fidem unitatis ista referantur. Plerique enim doctiores et audire Filium, et dicere aliquid Filio Patrem accipiunt per 575 unitatem naturae, quod enim per unitatem voluntatis novit Filius Patrem velle, videtur audisse.
5.26.2
Unde non officium corporale, sed arbitrium indissociabile cooperationis declaratur; neque enim verborum hic aliquem significat auditum, sed unitatem voluntatis atque virtutis, quae et in Patre est et in Filio. Quam etiam in Spiritu sancto esse memoravit alio loco, dicens: Non enim loquetur a se, sed quaecumque audit, loquetur; ut adverteremus quia quidquid Spiritus loquitur, loquitur et Filius: et quidquid loquitur Filius, loquitur et Pater; quia una sententia et operatio Trinitatis est. Sicut enim Pater videtur in Filio, non utique specie corporali, sed unitate divinitatis; ita etiam Pater loquitur in Filio, non temporali voce, nec corporali sono, sed operis unitate. Denique cum dixisset: Pater qui in me manet, ipse loquitur: et opera quae ego facio, ipse facit; addidit: Credite mihi, quia ego in Patre, et Pater in me est. Alioquin propter opera ipsa credite.
5.26.3
Hic intellectus est noster secundum divinarum seriem Scripturarum: Ariani autem qui nolunt de Deo aestimare quae digna sunt, vel apto suis meritis confutentur exemplo, ne totum carnaliter credant; cum ipsi patris sui diaboli opera incorporaliter videant. Sicut de eorum consortibus Judaeis Dominus declaravit dicens: Vos quod vidistis patrem vestrum facientem, facitis; cum utique non quia diabolum operantem viderint, sed quia arbitria ejus fecerint, arguantur, invisibiliter in his secundum iniquitatem suam diabolo operante peccatum. Hoc secundum Apostolum propter insipientiam posuimus perfidorum.
5.26.4
Caeterum satis probatum est Scripturarum exemplis ad unitatem majestatis pertinere divinae, quod et Pater maneat in Filio; et ea quae loquitur Filius, a Patre videatur audisse. Unitatem autem majestatis quibus aliis possumus intelligere, quam quod eadem Patri et Filio deferuntur? Nam quid praecellentius potest dici, quam quod Apostolus dixit Dominum majestatis crucifixum?
5.26.5
Filius ergo est et Deus majestatis, et Dominus majestatis; sed non creaturis subjecta majestas: non ergo creatura Filius.
5.26.6
Filius paternae est imago substantiae: omnis autem creatura dissimilis supernae substantiae, sed non dissimilis Dei Patris Filius: non ergo creatura Filius.
5.26.7
Filius non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: sed nulla creatura aequalis Deo, aequalis autem Filius: non ergo creatura Filius.
5.26.8
Omnis creatura mutabilis: sed non mutabilis Dei Filius: non ergo creatura Dei Filius.
5.26.9
Omnis creatura accidentia et boni et mali recipit suae capacitate naturae, eademque decessionem sentit: Dei autem Filio nihil 576 potest ex ejus divinitate vel decedere vel accedere: non ergo creatura Dei Filius.
5.26.10
Omne opus suum adducet Deus in judicium, sed Dei Filius non adducitur in judicium; quia ipse judicat: non ergo creatura Dei Filius.
5.26.11
Postremo ut unitatem intelligas, de ovibus dicens Salvator: Nullus, inquit, rapit eas de manu mea. Pater quod dedit mihi, majus omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris mei. Ego et Pater unum sumus.
5.26.12
Sic vivificat Filius, ut Pater: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat. Sic suscitat Filius, ut Pater: sic conservat Filius, ut Pater. Qui non impar est gratia, quomodo impar est potestate? Sic etiam non perdit Filius, ut Pater. Et ideo ne quis vel duos deos crederet, vel discretionem potestatis induceret, unum se esse cum Patre dixit. Id quemadmodum potest dicere creatura? Non ergo creatura Dei Filius est.
5.26.13
Non idem est regnare et servire: Christus autem et rex est et filius regis: non ergo servus est Dei Filius. Omnis autem creatura servit; sed non servit Dei Filius, qui ex servis filios Dei facit: non ergo creatura Dei Filius.
5.27.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XII.
5.27.1
Superiora confirmat ex parabola divitis ad quaerendum sibi regnum proficiscentis; ostenditque cum regnum tradat Patri Filius, ad contumeliam non accipiendum, si omnia huic subjicere Pater dicatur. Nos hic esse Christi regnum, et in Christi regno; futuros aliquando in regno Dei, ubi regnat ex aequo tota Trinitas.
5.27.1
Divine itaque illam parabolam induxit divitis, qui in regionem longinquam profectus est accipere regnum et reverti, se ipsum secundum substantiam divinitatis incorporationisque describens. Ipse enim dives secundum plenitudinem divinitatis, qui pro nobis pauper factus est, cum dives esset et rex aeternus, et aeterno rege progenitus: peregre profectus secundum corporis susceptionem; quia vias hominis tamquam iter ingressus alienum, venit in hunc mundum, ut regnum sibi pararet ex nobis.
5.27.2
Venit ergo Jesus in hanc terram regnum accipere de nobis, quibus ait: Regnum Dei intra vos est. Hoc est regnum quod Christus accepit, hoc est, quod Patri tradidit. Nam quomodo regnum accepit, qui erat rex sempiternus? Venit ergo Filius hominis accipere regnum, et reverti. Noluerunt eum suscipere Judaei, de quibus ait: Illi qui noluerunt me regnare super se, adducite et interficite eos.
5.27.3
Sequamur Scripturarum ordinem. Ille qui venit, regnum Deo Patri tradet: et cum tradiderit regnum, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus. Si ut Filius hominis regnum accepit Dei Filius; ut Filius utique hominis etiam 577 traditurus est, quod accepit: si ut Filius hominis tradit, ergo et ut Filius hominis subjectionem, utique per conditionem carnis, non per majestatem divinitatis, agnoscit.
5.27.4
Et tu ad contumeliam objicis, quod ei subjecerit omnia Deus; cum audias quod regnum Filius hominis Deo tradat, et ut in superioribus diximus libris, legeris: Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum, et ego resuscitabo eum in novissimo die( lib. II, cap. 4)? Si litteram sequamur, vide magis atque adverte unitatem honorificentiae: et Pater subjecit Filio, et Filius Patri tradit. Dic quid sit amplius trahere, an resuscitare? Nonne secundum morem hominum ministerium trahentis, potestas est suscitantis? Sed et Filius ad Patrem trahit, et Pater ad Filium trahit: et Filius suscitat, et Pater suscitat. Facessant sacrilegae commenta discretionis, ubi unitas potestatis est.
5.27.5
Tradat igitur Patri regnum suum Filius? Non deperit Christo regnum quod tradit, sed proficit. Nos sumus regnum, quia nobis dictum est: Regnum Dei intra vos est. Et sumus regnum Christi ante, postea Patris; quia scriptum est: Nemo venit ad Patrem, nisi per me. Cum in via sum, Christi sum; cum pervenero, Patris sum: sed ubique per Christum, et ubique sub Christo.
5.27.6
Bonum est in regno Christi esse, ut Christus nobiscum sit, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi. Sed melius est esse cum Christo: Dissolri enim et cum Christo esse multo melius. Cum in hoc mundo sub peccato sumus, Christus nobiscum est; ut per unius obedientiam justi constituantur multi. Et si peccatum hujus mundi evasero, incipiam esse cum Christo. Denique ait: Veniam iterum, et assumam vos ad me; et infra: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum.
5.27.7
Ergo nunc sub regno Christi sumus, dum in corpore versamur, et nondum forma exuimur servi, quam ille cum se exinanivisset, accepit: cum vero gloriam ejus viderimus, quam habuit priusquam mundus esset, erimus in regno Dei, in quo patriarchae sunt et prophetae, de quibus scriptum est: Cum videritis Abraham, Isaac et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei; ut jam pleniore Dei cognitione potiamur.
5.27.8
Sed in Filii regno et Pater regnat, et in regno Patris Filius regnat, quia Pater in Filio, et in Patre Filius: et in quo habitat Filius, habitat et Pater; et in quo habitat Pater, habitat et Filius, sicut ipse ait: Ego et Pater ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus. Ergo sicut una domus, ita et unum regnum. Eousque autem unum Patris et Filii regnum est, ut quod Filius tradit, Pater accipit, et quod Pater accipiat, Filius non amittat. Ergo in uno regno unitas potestatis est. Nemo igitur 578 divinitatem inter Patrem Filiumque secernat.
5.28.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XIII.
5.28.1
Quae Christi subjectio sit, quaesiturus, ubi subjectiones varias proposuit ac rejecit, Apostolicum textum percurrit; unde impiam explodit haereticorum hac de re opinionem. Subjectionem quae futura significatur, divinitatis esse non posse; cum inter Patrem et Filium voluntatis summa semper fuerit concordia. Etiam eidem Filio secundum divinitatem vere omnia subjecta esse, at nondum subjecta hoc sensu dici, quod ejus mandatis non pareant omnes homines: qui postquam illis fuerint subditi, tum Christus in his subjicietur, et Patris opus perfectum erit.
5.28.1
[ Alias cap. VI.] Quod si Patri et Filio unum Dei nomen et jus est, cum Deus verus, et rex sempiternus sit etiam Dei Filius; non utique secundum divinitatem subjectus est Dei Filius. Subjectum itaque, Imperator auguste, quemadmodum debeamus accipere, consideremus.
5.28.2
Quomodo enim subjectus Dei Filius? Ut creatura vanitati? Sed impium est de divinitatis substantia tale aliquid aestimare.
5.28.3
An quemadmodum creatura omnis Dei Filio, quia aeque scriptum est: Omnia subjecisti sub pedibus ejus? Sed non Christus sibi ipse subjectus est.
5.28.4
An quemadmodum mulier viro, sicut legimus: Mulieres viris suis subjectae sint; et alibi: Mulier in silentio discat cum omni subjectione? Sed sacrilegum est vel Patri virum, vel Dei Filio mulierem comparare.
5.28.5
An quemadmodum Petrus dixit: Subjecti estote omni humanae creaturae? Nec sic utique Christus.
5.28.6
Vel quemadmodum Paulus scripsit: Deo et Patri subjecti invicem in timore Christi? Sed neque in suo, neque in alterius Christi timore subjectus est Filius, quia unus est Christus. Quorum verborum vim considerate, quia Patri subjecti sumus, dum etiam Christum veremur.
5.28.7
Quomodo ergo subjectum intelligimus? Totum Apostolicum caput recenseamus; ut nihil videatur fraude subtractum, aut obreptione praestrictum: Si in hac inquit, vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Si autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium? Videtis quoniam de resurrectione Christi tractata est disputatio.
5.28.8
Quoniam sicut per unum hominem, inquit, mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventum ejus crediderunt. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem et virtutem. 579 Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus. Novissime autem inimica destruetur mors; omnia enim subjecit sub pedibus ejus. Cum autem dicat: Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia in omnibus. Quod etiam ad Hebraeos idem Apostolus dixit: Nunc autem nondum videmus omnia illi esse subjecta. Accepimus Apostolicae seriem lectionis.
5.28.9
Quomodo igitur subjectum dicimus? Sabelliani et Marcionitae dicunt quod haec futura sit Christi ad Deum Patrem subjectio, ut in Patrem Filius refundatur. Si ergo ea erit Verbi subjectio, ut resolvatur in Patrem Deus Verbum: ergo et quaecumque Patri Filioque subjecta sunt, in Patrem et Filium resolventur; ut sit Deus omnia et in omnibus creaturis. Sed absurdum est dicere: non igitur per refusionem subjectio. Alia sunt enim quae subjiciuntur, ea utique quae creata sunt: et alius, cui fit illa subjectio. Conticescant itaque saevae refusionis interpretes.
5.28.10
Atque utinam et illi tacerent, qui quoniam resolubile Dei Verbum, Deique sapientiam probare non possunt, infirmitatem divinitati subjectionis ascribunt, dicentes quia scriptum est: Cum autem subjecta illi fuerint omnia, tunc et ipse Filius subjectus erit illi.
5.28.11
Videmus igitur quia nondum subjectum, sed subjiciendum esse Scriptura commemorat: ergo nunc non est subjectus Deo Patri Filius. In quo igitur Filium subjectum fore dicitis? Si in divinitate; nec inobediens est, quia non est a Patre discors: nec subjectus, quia non est servus, sed unicus proprio Patri Filius. Denique cum coelum crearet, terram conderet, et potestatem exercebat et charitatem. Nulla igitur servilis in Christi divinitate subjectio. Si autem nulla subjectio, voluntas libera est.
5.28.12
Quod si eam subjectionem putant Filii, quia cum ejus voluntate omnia faciat Pater, discant hoc ipsum esse individuae potestatis argumentum; quia unitas voluntatis est, quae non coepit ex tempore, sed erat semper. Ubi autem unitas perpetua voluntatis, non utique temporalis subjectionis infirmitas. Si enim per naturam subjiceretur, semper subjectus maneret: cum vero subjiciendus dicatur in tempore, dispensationis ergo susceptae, non perpetuae infirmitatis erit illa subjectio; maxime cum sempiterna Dei virtus non possit statum mutare pro tempore, nec Deo Patri ex tempore jus potestatis accidere. Nam si Filius aliquando mutabitur, ut secundum divinitatem subjiciatur: ergo et Deus Pater, si 580 aliquando plus poterit, ut subjectum secundum divinitatem habeat Filium, nunc interim minus posse secundum interpretationem vestram necesse est aestimetur.
5.28.13
Quid autem culpae commeruit Filius, ut postea secundum divinitatem subjici posse credatur? Numquid secundum carnem ad dexteram Patris sedere praeripuit, et, invito Patre, sibi praerogativam Paterni solii vindicavit? Sed ipse ait: Omnia quae placita sunt ei, facio semper. Ergo si in omnibus Patri complacet Filius, cur subjicietur qui ante subjectus non erat?
5.28.14
Videamus itaque ne non divinitatis illa, sed nostra fiat in Christi timore subjectio, plena gratiae, et plena mysterii. Itaque rursus Apostolica verba pendamus. Cum autem subjecta, inquit, illi fuerint omnia, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus. Ergo quid dicis? Nunc subjecta non sunt ei omnia? non subjecti sanctorum chori? non Angeli, qui in terris posito ministrabant? non Archangeli, qui etiam ad Mariam adventus Dominici praenuntii mittebantur? non omnis militia coelestis? non Cherubim et Seraphim, non Throni et Dominationes et Potestates, quae venerantur et laudant?
5.28.15
Quomodo ergo subjecta erunt? Sic utique quemadmodum ipse Dominus dixit: Tollite jugum meum super vos; non enim indomiti jugum portant, sed humiles atque mansueti. Haec est plane nec ipsis hominibus vilis, sed gloriosa subjectio; ut in nomine Jesu omne genu curvetur coelestium, et terrestrium, et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris. Ideo autem ante subjecta non erant omnia, quia nondum receperant sapientiam Dei, nondum habile jugum Verbi mentis quadam cervice portabant. Quotquot autem, sicut scriptum est, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
5.28.16
Dicet aliquis: Ergo jam subjectus est Christus; quia plurimi crediderunt? Minime; quia non in paucis est Christi subjectio, sed in omnibus. Sicut enim si in me concupiscat adhuc caro adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, non videor esse subjectus, etsi ex parte sim subditus: ita quia omnis Ecclesia unum corpus est Christi, quamdiu genus dissentit humanum, Christum dividimus. Nondum ergo subjectus est Christus, cujus non sunt adhuc membra subjecta. Cum autem fuerimus non multa membra, sed unus spiritus: tunc et ipse subjectus erit; ut per ipsius subjectionem sit Deus omnia et in omnibus.
5.28.17
Sicut autem nondum subjectus est Christus, ita nondum perfectum est opus Patris; quia dixit Filius Dei: Meus cibus est ut faciam 581 voluntatem Patris mei qui me misit, et perficiam opus ejus. Quid igitur quaestionis est, quia in me erit Filii subjectio, in quo imperfectum est opus Patris; quia non sum ipse perfectus? Ergo qui imperfectum opus facio Patris, ipse Filium facio esse subjectum? Sed non est injuria ista, sed gratia; quia in eo quod subjicimur, noster utique, non divinitatis est profectus; ut subjiciamur Legi, subjiciamur gratiae. Quoniam ante, sicut ipse dixit Apostolus, sapientia carnis inimica erat in Deum; Legi enim non erat subdita: nunc autem jam per Christi est subdita passionem.
5.29.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XIV.
5.29.1
Prosequitur coeptam difficultatem, et Christum non nisi secundum carnem subjectum docet: sed ipsum dum carne subjiceretur, praebuisse tamen signa divinitatis. Repugnare ut secundum hanc subjiciatur: humanitatem vero quam adoptavit, ita in nobis subditam esse, quo pacto in eadem ejus humanitate exaltatur et nostra. Denique quando futura sit eadem illa Christi subjectio, explicatur.
5.29.1
Et tamen ne quis calumnietur, videte quid divinitus inspirans Scriptura praecaverit; ostendit enim nobis in quo subjectus erit Deo Christus, dum docet in quo sibi universa subjecerit. Ideoque dicit: Nunc autem non videmus omnia ei subjecta. Nam paulo minus quam Angelos minoratum vidimus Jesum propter passionem mortis. Ostendit itaque minorem factum in carnis susceptione. Quid igitur impedit quin etiam subjectionem in carnis susceptione significet, per quam subjiciet sibi omnia, dum in ipsa Patri Deo est ipse subjectus?
5.29.2
Consideremus itaque ejus subjectionem: Pater, inquit, meus, si vis, transfer calicem hunc a me: verum non mea voluntate, sed tua fiat. Ergo secundum humanae naturae assumptionem erit illa subjectio; quia sicut legimus: Specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem: subjectio utique obedientiae est, obedientia mortis, mors assumptionis humanae; assumptionis ergo humanae erit illa subjectio. Nequaquam igitur divinitatis infirmitas, sed dispensatio ista pietatis est.
5.29.3
Vide quam non timeam eorum propositiones. Illi objiciunt subjiciendum Patri Deo, ego lego Mariae subditum matri; quia scriptum est de Joseph et Maria: Et erat subditus illis. Aut si hoc putant, dicant quia hominibus erat subjecta divinitas.
5.29.4
Non igitur praejudicet quia subjectus dicitur, cui non praejudicat, quia servus legitur, quia crucifixus asseritur, mortuus praedicatur. Qui cum moreretur, vivebat; cum subjiceretur, regnabat: cum sepeliretur, resuscitabat; ac subjectum se potestati praebebat humanae, alias se Dominum majestatis declarabat aeternae. Erat sub judice, et ad dexteram Dei solium sibi judex perpetuus vindicabat. Scriptum est denique: Amodo videbitis Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli. Vapulabat a Judaeis, imperabat angelis: natus 582 ex Maria sub Lege erat, ante Abraham supra Legem erat. In cruce venerandus natura: denique sol refugit, terra contremuit, conticuerunt angeli. Cujus igitur passionem elementa videre timuerunt, hujus generationem videre potuerunt? Et in quo subjectionem corporis non tulerunt, in eo subjectionem naturae venerabilis sustinebunt?
5.29.5
Sed cum unius naturae sint Pater et Filius et Spiritus sanctus, utique non erit Pater sibi ipse subjectus. Et ideo non erit in eo subjectus Filius, in quo cum Patre unum est; ne per unitatem divinitatis videatur et Pater Filio esse subjectus. Ergo sicut in illa cruce non divinitatis plenitudo, sed nostra fragilitas erat subdita: ita etiam postea subjectus erit Filius Patri, in nostrae utique participatione naturae; ut, subjectis carnis illecebris, non divitiae sint cordi, non ambitio, non voluptas: sed omnia nobis Deus sit, si per omnia quantum capere possumus, ad ejus imaginem, similitudinemque vivamus.
5.29.6
Ad communitatem igitur beneficium transivit a specie; quia in sua carne naturam totius humanae carnis edomuit. Et ideo juxta Apostolum: Sicut portavimus imaginem hujus terreni, portemus et imaginem hujus coelestis. Quod utique nisi per interiorem hominem non potest evenire. Deponentes igitur universa, hoc est, illa quae legimus; iram, animositatem, blasphemiam, turpiloquium; et sicut infra dictum est: Exspoliantes nos veterem hominem cum actibus suis, induamus novum, qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus, qui creavit eum.
5.29.7
Et ut scires, quia cum dicit: Ut sit Deus omnia et in omnibus, a Deo Patre non separet et Christum, ipse ad Colossenses dicit: Ubi non masculus, inquit, et femina, Judaeus et Graecus, Barbarus et Scytha, servus et liber: sed omnia et in omnibus Christus. Ergo etiam ad Corinthios dicens: Ut sit Deus omnia et in omnibus, et unitatem et aequalitatem cum Deo Patre complexus est Christi; quia nec a Patre Filius separatur. Et similiter sicut Pater omnia et in omnibus, ita omnia in omnibus etiam Christus operatur. Si ergo Christus quoque in omnibus omnia operatur, non utique in divinitatis majestate subjectus est, sed in nobis. Quomodo autem subjectus est in nobis, nisi eo modo quo minor angelis factus est, in corporis scilicet sacramento? In eo enim nondum subjecta ei omnia videbantur, quae creatori suo a principio sui utique serviebant.
5.29.8
Quod si quaesieris quemadmodum sit subjectus in nobis, ipse ostendit dicens: In carcere eram, et venistis ad me: infirmus eram, et visitastis me. Quod enim uni horum minimorum fecistis, mihi fecistis. Infirmum audis, et non moveris: subjectum audis, et moveris; cum in eo infirmus, in quo subjectus, in quo peccatum atque maledictum pro nobis factus est.
5.29.9
Sicut igitur non propter se, sed propter nos peccatum atque maledictum factus est: ita non pro se, sed pro nobis erit subjectus in nobis, non in natura subjectus aeterna, neque 583 in natura maledictus aeterna: Maledictus enim omnis qui pendet in ligno. Maledictus, quia nostra maledicta suscepit: subjectus quoque, quia subjectionem nostram ipse suscepit, sed in servilis formae assumptione, non in Dei majestate; ut dum ille nostrae fragilitatis se praeberet in carne consortem, nos in virtute sua divinae faceret consortes naturae. Non quo aut hoc nobis cum superna Christi generatione naturale consortium, aut divinitatis in Christo sit illa subjectio: sed sicut in illo per carnem illam, quae est pignus nostrae salutis, sedere nos in coelestibus Apostolus dixit, utique non sedentes; sic et ille per nostrae assumptionem naturae dicitur subjectus in nobis.
5.29.10
Quis enim tam demens qui putet, ut supra diximus, quod ad dexteram Dei Patris sedes sibi venerabilis debeatur; cum licet etiam secundum carnem Christo ea a Patre, generationis tamen supernae et aequalis potentiae deferatur? Angeli adorant, et tu tibi praesumptione sacrilega solium Dei sternis?
5.29.11
Scriptum est, inquies, quia cum mortui essemus peccatis, convivificavit nos in Christo, cujus gratia estis salvi facti; et simul suscitavit, simulque fecit sedere in coelestibus, in Christo Jesu. Agnosco scriptum: sed non ut homines sedere ad dexteram sibi patiatur Deus, sed ut in Christo sedere; quia ipse est omnium fundamentum, et ipse est caput Ecclesiae, in quo communis secundum carnem natura praerogativam sedis coelestis emeruit: in Christo enim Deo caro, in carne autem humani natura generis omnium hominum particeps honoratur.
5.29.12
Sicut nos ergo in illo sedemus per corporeae communitatem naturae, ita et ille qui per susceptionem nostrae carnis maledictum pro nobis factus est; cum maledictum utique in benedictum Filium Dei non cadat: ita, inquam, et ille per obedientiam omnium erit subjectus in nobis; cum Gentilis crediderit, cum Judaeus agnoverit, quem crucifixit; cum Manichaeus adoraverit, quem in carne venisse non credidit; cum Arianus omnipotentem confessus fuerit, quem negavit; cum postremo in omnibus fuerit sapientia Dei, justitia, pax, charitas, resurrectio. Per sua igitur opera Christus et genera diversa virtutum erit in nobis Patri subditus; cum vitiis abdicatis, et feriante delicto, unus in omnibus Deo coeperit in uno sensu populorum omnium spiritus adhaerere, tunc erit Deus omnia et in omnibus.
5.30.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XV.
5.30.1
Superius disputata strictim resumit, ex unitate divinae potestatis in Patre ac Filio quaecumque de Filii subjectione dicuntur, ad solam referenda humanitatem scite colligens: quod praeterea ex charitate, quae eadem utriusque est, confirmat.
5.30.1
Conclusionem igitur totius absolutionis breviter colligamus. Unitas potestatis opinionem injuriosae subjectionis excludit: evacuatio 584 potestatum, et victoria de morte quaesita, triumphatoris utique non minuit potestatem: subjectionem operatur obedientia, obedientiam Christus assumpsit, obedientia usque ad crucem, crux ad salutem. Ergo ubi opus, ibi et auctor est operis. Cum igitur omnia Christo subjecta fuerint per obedientiam Christi, ut in nomine ejus omnes genu flectant, tunc erit ipse omnia in omnibus; nunc enim, quia non omnes credunt, non videntur omnes esse subjecti. Cum omnes ergo crediderint, et Dei fecerint voluntatem, erit omnia et in omnibus Christus: cum Christus fuerit omnia et in omnibus, erit omnia et in omnibus Deus; quia Pater manet semper in Filio. Quomodo ergo infirmitatis arguitur, qui redemit infirmos?
5.30.2
Ac ne forte et illud ad infirmitatem Filii referas, quod scriptum est quia subjecit ei Deus omnia; disce quod omnia sibi etiam ipse subjecerit; scriptum est enim: Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme ut fiat corpori gloriae suae secundum operationem, quo possit etiam subjicere sibi omnia. Didicisti ergo quod omnia possit sibi ipse subjicere, secundum operationem utique divinitatis.
5.30.3
Disce nunc quoniam secundum carnem omnia subjecta accipiat, sicut scriptum est: Qui operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et constituens eum ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus. Secundum carnem igitur ei omnia subjecta tradentur, secundum quam et a mortuis suscitatus est, et secundum animam humanam ac rationabilem subjectionem.
5.30.4
Divine plerique interpretantur quod scriptum est: Nonne Deo subjecta erit anima mea? animam dixit, non divinitatem; animam, non majestatem. Et ut sciremus quod Dominus per Prophetam de susceptione naturae est locutus humanae, addidit: Usquequo adjicietis super hominem? secundum illud quod ait in Evangelio: Quid me quaeritis interficere hominem? Et addidit: Verumtamen pretium meum voluerunt repellere, cucurrerunt in siti, ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant. Judaei enim, reportante Juda pretium, recipere noluerunt, currentes in siti amentiae; quia spiritalis potus gratiam recusarunt.
5.30.5
Haec est pia subjectionis interpretatio. Etenim cum Dominicae passionis hoc munus sit, utique in quo passus est, in hoc erit subjectus in nobis. Quaerimus qua causa? Ut neque angeli, neque virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque praesentia, neque futura, neque creatura alia separare nos possit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu. Videmus itaque ex his quae diximus, nullam exceptam esse creaturam: sed istis, quas supra dixit, omnem, si qua est, annumeratam esse. 585
5.30.6
Simul etiam illud est considerandum, quod cum in superioribus dixerit: Quis nos separabit a charitate Christi? subter posuit: Neque mors, neque vita, nec alia creatura separare nos poterit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu. Videmus ergo eamdem charitatem Dei esse, quae Christi est. Denique non otiose posuit charitatem Dei, quae est in Christo Jesu; ne separatam Dei et Christi intelligeres charitatem. Nihil autem est quod charitas dividat, nihil quod divinitas sempiterna non possit, nihil quod lateat veritatem, fallat justitiam, praetereat sapientiam.
5.31.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XVI.
5.31.1
Arianos a Spiritu sancto per David condemnatos, quippe qui scientiae Christi derogare audeant. Locum ab illis ad hoc citatum suspicione corruptionis minime carere; sed ut maxime careat, distinguendam esse vocem Filius; Christo enim ut Dei Filio scientiam deesse non posse, cum sit sapientia: nec partis ullius cognitionem, cum omnia crearit. Eum qui saecula fecerit, futurum non posse non cognoscere, et multo minus diem judicii. Sive quid magnum sit ea cognitio, sive quid parvum, eam Filio non negandam; immo neque etiam Spiritui sancto. Demum his addit varia signa, quibus haec scientia inesse Christo colligi potest.
5.31.1
[ Alias cap. VII.] Unde exsecrabiles eos qui ista commemorant, et a Spiritu sancto esse damnatos scire debemus. Quos enim alios, nisi specialiter Arianos Propheta condemnat, qui dicunt quod Dei Filius nesciat tempora et annos? Non enim est aliquid quod ignoret Deus: est autem Deus Christus, et altissimus Christus; ipse est enim super omnia Deus.
5.31.2
Videte quemadmodum sanctus David hujuscemodi homines qui Dei Filio scientiam derogent, perhorrescat; sic enim habes: In laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ideo obtinuit eos superbia eorum; cooperti sunt iniquitate et impietate sua: prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, pertransierunt in dispositionem cordis( Psal. LXXII, 5 et seq.). Utique eos condemnat qui ex dispositione cordis aestimanda quae divina sunt, arbitrantur: nam Deus nec dispositioni est subjectus, nec ordini; quando etiam ipsa quae sunt in usu hominum, et successione generis humani, non semper aliqua solemnis dispositione rationis, sed plerumque secretis latentibusque decursa mysteriis, evenire cernamus.
5.31.3
Cogitaverunt, inquit, et locuti sunt nequitiam, iniquitatem in Excelsum locuti sunt, posuerunt in coelum os suum. Videmus itaque quod impii sacrilegii reos damnet, qui ex similitudine 586 humanae naturae, dispositionem sibi arrogent coelestis arcani.
5.31.4
Et dixerunt: Quomodo scivit Deus? et si est scientia omnis in Altissimo? Nonne haec quotidie perstrepunt Ariani, scientiam omnem in Christo esse non posse? Quia ipse, inquiunt, diei et horae se professus est esse ignarum. Nonne dicunt: Quomodo scivit, qui eum non potuisse scire commemorant, nisi quae audierit, et viderit: et ea quae spectant ad divinae unitatem naturae ad infirmitatem sacrilega interpretatione derivant?
5.31.5
Scriptum est, inquiunt: De die autem illo et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nec Filius, nisi solus Pater. Primum veteres non habent codices Graeci quia nec Filius scit: sed non mirum si et hoc falsarunt, qui Scripturas interpolavere divinas. Qua ratione autem videatur adjectum, proditur, dum ad interpretationem tanti sacrilegii derivatur.
5.31.6
Pone tamen ab evangelistis scriptum. Medium utique nomen est Filii: nam et Filius hominis dicitur; ut secundum imprudentiam assumptionis nostrae diem futuri judicii nescisse videatur. Quomodo enim nesciret diem Dei Filius, cum in ipso sint thesauri sapientiae et scientiae Dei absconditi?
5.31.7
Quaero autem utrum ex substantia, an ex accidenti habuerit scientiam; omnis enim scientia aut ex natura, aut ex disciplina est: ex natura suppetit, ut equo currere, pisci natare; haec enim faciunt antequam discant: ex disciplina rursus suppetit natare homini; nam nisi didicerit, scire non poterit. Cum ergo mutis animantibus suppetat ex natura facere et scire quae non didicerint, quid censes de Dei Filio, utrum ex institutione, an ex natura habeat scientiam? Si ex institutione: ergo non est natus sapientia, et ex processu coepit esse perfectus, nec erat semper. Quod si naturalem scientiam habet, utique perfectus in principio erat, perfectus ex Patre processit; et ideo praescientia non eguit futurorum.
5.31.8
Non ergo nescivit diem; neque enim sapientiae Dei est ex parte scire, et ex parte nescire. Nam quomodo potest nescire partem, qui fecit omnia; cum minus sit scire, quam facere? Multa enim scimus, quae facere non possumus: nec eodem modo omnes scimus, sed ex parte cognoscimus. Novit enim ventorum vim, stellarumque cursus aliter rusticus, aliter civitatis incola, aliter gubernator. Etsi non omnes norunt omnia, tamen nosse dicuntur: solus autem plene novit ille, qui fecit omnia. Novit gubernator quota vigilia procedat Arcturus, 587 quales ortus exploret Orionis; non tamen colligationes Vergiliarum, caeterarumque stellarum aut numerum novit, aut nomina, sicut ille, Qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus his nomina vocat: quem utique non fallit operis sui virtus.
5.31.9
Quomodo enim vultis haec fecisse Dei Filium? Numquid quasi annulum, qui non sentit quod exprimit? Sed omnia in sapientia Pater fecit, id est, omnia per Filium fecit, qui est virtus Dei et sapientia: sapientiae autem id convenit, ut suorum operum et virtutes norit et causas. Et ideo non potuit creator omnium ignorare quod fecit, nescire quod ipse donavit: novit ergo diem quem fecit.
5.31.10
Sed dicis, quia praesentem novit, nescit futurum. Licet inepta sit propositio, tamen ut de Scripturis satisfaciam tibi, disce quia non solum praeterita fecit, sed etiam quae futura sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae adventura sunt. Et alibi ait Scriptura: Per quem et facta sunt saecula, splendor est gloriae, et character substantiae ejus. Saecula enim et praeterita et praesentia et futura sunt. Quomodo ergo facta sunt quae futura sunt; nisi quia operatoria virtus et scientia comprehendit numerum omnium saeculorum? Sicut enim vocat quae non sunt, tamquam quae sunt: sic et fecit quae futura sunt, tamquam quae sint; quia non contingit ut non sint, sed necessario sunt futura, quae esse praecepit. Ergo qui fecit quae futura sunt, eo genere quo sunt futura cognovit.
5.31.11
Si hoc de saeculis, multo magis de judicii credendum est die; eo quod cognitionem ejus habeat Dei Filius tamquam a se jam factae; quia scriptum est: Dispositione tua permanebit dies. Nec solum permanet dixit, sed etiam permanebit; ut ejus dispositione quae ventura sunt, gubernentur. Quae disposuit ergo, non novit? Qui plantavit aurem, non audiet? qui finxit oculum, non considerat?
5.31.12
Videamus tamen ne quid forte magnum sit, quod creatorem suum potuerit praeterire; et tamen eligant utrum quasi magnum aliquid et praestantius putent esse quam caetera: an quasi minimum atque abjectum? Si minimum atque abjectum, non est injuria, ut nostro usu loquar, vilia et exigua nescire; nam cum potentiae sit scire quae maxima sunt, despexisse magis videtur degeneris operis vilitatem. Fastidio igitur absolutus est, non potestate fraudatus.
5.31.13
Quod si magnum et summum arbitrantur scire judicii diem, dicant quid Deo Patre majus aut melius sit. Patrem igitur Deum novit, ut ipse ait: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Patrem, inquam, novit et diem nescit? Sic ergo creditis 588 quia Patrem revelat, et diem non potest revelare?
5.31.14
Deinde quia gradus quosdam facitis; ut Patrem Filio, Filium Spiritui praeferatis; dicite mihi utrum Spiritus sanctus noverit judicii diem; nihil enim de eo scriptum est hoc loco. Negatis profecto. Quid si doceo quod noverit? Lectum est enim: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam alta Dei. Utique quia alta Dei scrutatur, cum Deus noverit judicii diem, etiam Spiritus novit. Novit enim omnia quae Deus novit, sicut Apostolus declarat dicens: Quis enim scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Sic et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei. Videte igitur, ne aut negando Spiritum sanctum scire, negetis et Patrem scire; quia quae Dei sunt, cognovit et Dei Spiritus: quae autem non cognovit Spiritus Dei, utique Dei non sunt: aut confitendo quia Spiritus Dei novit, quod negatis Filium scire, contra vestram assertionem Spiritum Filio praeferatis. Verum non solum sacrilega ista, sed etiam inepta dubitatio.
5.31.15
Nunc consideremus quibus modis scientia colligatur, et ostendamus ipsum Filium demonstrasse quod et diem sciret. Quod enim scimus, aut tempore, aut loco, aut signis, aut personis declaramus, aut ordine. Quomodo igitur nescivit judicii diem, qui et horam judicii, et locum, et signa expressit et causas.
5.31.16
Denique sic habes: In illa hora qui fuerit in tecto, non descendat tollere vasa de domo sua; et qui in agro, similiter non redeat retro. Eousque igitur futurorum norat periculorum eventus, ut etiam praesidia periclitantibus demonstraret.
5.31.17
An poterat Dominus diem ignorare, qui ipse de se dixit quia Filius hominis Dominus est sabbati?
5.31.18
Locum quoque etiam alibi designavit, cum sibi structuras templi ostendentibus discipulis, diceret: Videtis haec omnia? Amen dico vobis, non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
5.31.19
De signo quoque interrogatus ab Apostolis respondit: Videte ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum Christus; et infra: Terrae motus, inquit, magni erunt per loca singula, et fames, et pestilentia, terroresque de coelo, et signa magna erunt. Itaque et personas expressit et signa.
5.31.20
Quo autem modo, vel circumdaturos exercitus Jerusalem dicat, vel implenda tempora gentium, et quo ordine, Evangelicae utique lectionis attestatione reseratur. Scivit ergo omnia. 589
5.32.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XVII.
5.32.1
Quod Christus diem judicii revelare noluerit, in hoc nostrae utilitati consultum esse. Illud alia Domini sententia declaratur; nec non et Pauli loco plane simili. Urgentibus vero cur ita responderit discipulis ac si nescisset, alii loci quibus Patri eadem tribui videtur ignoratio, opponuntur: ex quibus si ignorantiam impotentiamve in Patre illi admittant, hinc in Filio eamdem quae in Patre substantiam admittendam esse contra ipsos arguit Ambrosius; nisi tamen malint mendacii accusare Filium; cum neque in hunc neque in Patrem cadat fallere, sed memoratis locis utriusque unitas designetur.
5.32.1
Sed quaerimus qua ratione designare momenta noluerit. Si quaeramus, non ignorantiae inveniemus esse, sed sapientiae. Nobis enim scire non proderat; ut dum certa futuri judicii momenta nescimus, semper tamquam in excubiis constituti, et in quadam virtutis specula collocati, peccandi consuetudinem declinemus; ne nos inter vitia dies Domini deprehendat. Non enim prodest scire, sed metuere quod futurum est; scriptum est enim: Noli alta sapere, sed time.
5.32.2
Nam si diem designasset expresse, uni aetati hominum quae proxima erat judicio, videretur disciplinam praescripsisse vivendi; superioris temporis aut justus esset remissior, aut peccator securior. Namque adulter nisi quotidianam poenam metuat, non potest ab adulterandi cupiditate desinere: nec latro obsessorum saltuum secreta deserere, nisi sciat sibi momentis omnibus imminere supplicium. Plerumque enim quibus incentivum est impunitas, timor taedio est.
5.32.3
Ideo ergo dixi quia scire non proderat, immo proderat ignorare; ut ignorantes timeremus, ut observantes emendaremur, sicut ipse dixit: Estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Namque miles nisi bellum in manibus esse cognoscat, praetendere non novit in castris.
5.32.4
Unde alibi quoque ipse Dominus interrogatus ab apostolis, inquam, qui utique non sicut Arius intelligebant, sed Filium Dei futura scire credebant; nam nisi hoc credidissent, numquam interrogassent: interrogatus ergo quando restitueret regnum Israel, non se nescire dixit, sed ait: Non est vestrum scire tempora et annos, quae Pater posuit in sua potestate. Attende quid dixerit: Non est vestrum scire. Lege iterum: Non est vestrum. Vestrum dixit, non meum; jam enim non secundum perfectionem, sed secundum profectum humani corporis ac nostrae animae loquebatur. Vestrum ergo dixit, non meum.
5.32.5
Quod et Apostolus secutus: De temporibus autem et momentis, fratres, non habetis, inquit, opus ut vobis scribamus. Itaque ne Apostolus quidem ipse Christi servus dixit se nescire momenta, sed non opus esse doceri populum 590 qui semper spiritalibus munimentis esse debet armatus; ut virtus Christi in unoquoque praetendat. Cum autem dicit Dominus: De temporibus quae Pater posuit in sua potestate, utique non potest exsors esse scientiae paternae, cujus nequaquam exsors est potestatis; cum potestas ex sapientia et virtute gignatur, quod utrumque Christus est.
5.32.6
Sed quaeritis qua causa non ita discipulis negaverit, quasi sciret et nollet dicere: sed neque Angelos, neque Filium scire memoraverit? Interrogabo vos et ego, qua causa in Genesi Deus dicat: Descendam itaque, ut videam secundum clamorem illorum venientem ad me, si consummabuntur: sin autem, ut sciam? Qua causa etiam Scriptura de Domino dicat: Et descendit Dominus videre civitatem et turrim, quam aedificarent filii hominum? Qua causa etiam dicat Propheta in Psalterio: Dominus respexit super filios hominum, si est intelligens, aut requirens Deum; quasi et illic si non descenderet Deus, et hic si non prospiceret Dominus, aut opera hominum ignoraret aut merita?
5.32.7
Sed etiam in Evangelio habes secundum Lucam, quia Pater dicit: Quid faciam? Mittam Filium meum dilectissimum, forsitan hunc verebuntur. Secundum Matthaeum, autem, et secundum Marcum habes: Quoniam misit unicum Filium suum, dicens: Verebuntur Filium meum. In uno libro dicit: Forsitan verebuntur, et quasi nesciens dubitat; nam hic sermo dubitantis est: in duobus autem aliis libris: Verebuntur, inquit, Filium meum; hoc est, confirmat reverentiam deferendam.
5.32.8
Sed neque dubitare Dei est, neque falli; dubitat enim, qui ignorat quod futurum est: fallitur autem, qui aliud praedixit, et aliud est secutum. Quid autem evidentius, quam quod Scriptura habet aliud Patrem dixisse de Filio, et aliud accidisse eadem Scriptura testatur? Ille dixit: Verebuntur Filium meum: Filius autem vapulavit, illusus est, crucifixus est, mortuus est; multoque illis servis qui prius fuerant destinati, graviora secundum carnem passus est. Fefellit igitur Pater, an ignoravit, vel subvenire non potuit? Sed verus nescit fallere; scriptum est enim: Fidelis Deus qui non mentitur. Quomodo autem ignoravit, qui novit omnia? Aut quid non potuit, qui omnia potest?
5.32.9
Tamen si aut ignoravit, aut non potuit( facilius enim acquiescitis, ut dicatis Patrem ignorasse, quam confiteamini Filium scisse), videtis quia ex hoc ipso unius substantiae est Filius cum Patre; si quemadmodum Pater, ita et Filius, ut secundum vestram insipientiam loquar, aut non omnia novit, aut non omnia potest. Non sum enim avarus aut praeceps circa Filii laudes, ut plus audeam dicere Filium posse quam Patrem, qui nullam inter Patrem et Filium discretionem facio potestatis.
5.32.10
Sed fortasse dicatis, non ita dixisse Patrem, sed de Patre Filium fefellisse. Jam ergo 591 non solum infirmitatis Filium, sed etiam sacrilegii et mendacii arguitis. Verumtamen si non creditis de Patre Filio, nec de eo credatis; si enim fallere nos voluit, quia dixit dubitasse Patrem, quasi nesciret quod esset futurum: fallere ergo etiam de se nos voluit, quia futura nescire se dixit; multoque tolerabilius ad pudorem, si ignorantiam ante praetendit, quod de se facit, quam si contrario promissis lusus videatur effectu, quod de Patre praedicavit.
5.32.11
Sed neque fallitur Pater, neque fallit Filius: verum ea est in Scripturis consuetudo divinis, sicut et superiora, et multa alia exempla testantur, ut Deus dissimulet se nescire quod novit. Et in hoc ergo unitas divinitatis, et unitas dispositionis in Patre probatur et Filio, si quemadmodum Deus Pater cognita dissimulat, ita Filius etiam in hoc imago Dei, quae sibi sunt nota dissimulet.
5.33.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XVIII.
5.33.1
Dominici ad apostolos responsi causam allaturus, primo illud indulgentiae Christi acceptum refert, mox alia quorumdam ratione proposita, germanam hanc esse profitetur, quod idem Dominus ex humano affectu locutus fuerit. Inde colligit scientiam Patris ac Filii aequalem esse; atque adeo non minorem Patre Filium. Postea ubi textui quo dicitur minor, alium quo aequalis traditur, opposuit; Arianorum de Filio judicantium temeritatem castigat, et cum illum impie minorem astruerent, ipsum pie lapidem abs se dici ostendit.
5.33.1
Edoctum est igitur non ignorasse Dei Filium quae futura sunt. Quod si fatentur, et ego, ut jam respondeam qua ratione neque angelos, neque Filium, sed Patrem scire memoravit, solemnem ejus in discipulos charitatem etiam in hoc loco et gratiam recognosco, quod ex frequentia ipsa debet omnibus esse jam cognitum. Mavult enim Dominus nimio in discipulos amore propensus, petentibus his quae cognitu inutilia judicaret, videri ignorare quod noverat, quam negare; plusque amat nostram utilitatem instruere, quam suam potentiam demonstrare.
5.33.2
Sunt tamen plerique non ita timidiores, ut ego; malo enim alta timere, quam sapere: sunt tamen plerique eo freti, quod scriptum est: Et Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines, qui dicant confidenter quod secundum divinitatem quidem ea quae futura sunt, ignorare non potuit, sed secundum nostrae conditionis assumptionem ignorare se quasi Filium hominis ante crucem dixit. Etenim cum Filium dicit, non quasi de alio dicit; nam ipse est et Dominus noster Dei Filius, et Filius Virginis: sed medio verbo nostrum informat affectum, ut quasi hominis filius secundum susceptionem nostrae imprudentiae, vel profectus, non 592 plene adhuc scisse omnia crederetur; non enim est nostrum scire quae futura sunt. Eadem igitur videtur ignorare conditione, qua proficit: nam quomodo secundum divinitatem proficit, in quo habitat plenitudo divinitatis? Aut quid est quod nesciat Dei Filius qui dicebat: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Quomodo nesciat, de quo dicit Scriptura: Jesus autem norat cogitationes eorum?
5.33.3
Haec tamen alii dicant: ego autem ut ad superiora redeam, qui proposuerim scriptum quia Pater dixit: Fortasse reverebuntur Filium meum; quod utique ideo arbitror positum; ut quia de hominibus loquebatur Pater, humano locutus videatur affectu: multo magis arbitror quia Filius qui cum hominibus conversatus est, et hominem egit, et carnem suscepit, nostrum assumpsit affectum; ut nostra ignoratione nescire se diceret, non quia aliquid ipse nesciret. Nam etsi homo in veritate corporis videbatur; erat tamen vita, erat lux, et virtus exibat de eo, quae vulnera sauciorum majestatis suae auctoritate sanabat.
5.33.4
Advertitis ergo quaestionem vobis esse sublatam, cum et Filii dictum ad susceptionem integrae conditionis referatur humanae, et de Patre ideo scriptum sit, ut vel sic calumniari Filio desinatis.
5.33.5
Nihil ergo fuit quod ignoraverit Dei Filius; nihil enim fuit quod ignoraverit Pater. Quod si nihil et Filius ignoravit, ut jam concludamus, dicant in quo eum minorem velint videri. Si minorem generavit Deus Filium, minus contulit; si minus contulit, aut minus voluit, aut minus potuit: sed nec infirmus nec invidus Pater; quia nec voluntas ante Filium, nec potestas: in quo enim minor, qui omnia habet quae Pater habet? Nam et omnia a Patre jure generationis accepit, et totum Patrem gloria suae majestatis expressit.
5.33.6
Scriptum est, inquiunt: Quoniam Pater major me est. Sed scriptum est: Non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo. Scriptum est quod propterea volebant illum Judaei occidere, quia Filium se dicebat Dei, aequalem se faciens Deo. Scriptum est: Ego et Pater unum sumus. Unum legunt, multa non legunt. Numquid ergo et minor et aequalis per naturam eamdem potest esse? Sed aliud ad divinitatem refertur, aliud ad carnem.
5.33.7
Minorem dicunt: quaero quis mensus sit, quis tam exaltati cordis, qui velut ante tribunal suum Patrem Deum et Filium constituat; ut de praelatione dijudicet? Non est exaltatum cor meum, neque in vanum elati sunt oculi mei, David dicit. Rex David exaltare cor metuit in rebus humanis, nos exaltamus adversus divina secreta. Quis igitur judicat de Dei Filio? Throni, Dominationes, Angeli, Potestates? Sed famulantur 593 et serviunt Archangeli, sed ministrant Cherubim et Seraphim, sed laudant. Quis igitur judicat de Dei Filio, cum legerit quia ipse Pater noverit Filium, non judicet; Nemo enim novit Filium, nisi Pater. Novit, inquit, non judicat. Aliud est nosse, aliud judicare. Habet Pater in se scientiam, Filius supra se non habet potestatem. Et rursus: Nemo novit Patrem, nisi Filius; et ipse novit Patrem, sicut eum Pater novit.
5.33.8
Sed dicis quia minorem se dixit: dixit et lapidem. Plus dicis, et impie calumniaris: minus dico, et pic astruo. Minorem dicis, et supra angelos confiteris: ego minorem angelis dico, et non derogo; quia non divinitatem arguo, sed misericordiam praedico.
5.34.1
LIBER QUINTUS. CAPUT XIX.
5.34.1
Conversus ad Deum Patrem Vir sanctus, cur Filium eo minorem non statuat, exponit: tum asserit suum non esse ut metiatur Dei Filium; cum angelo metiri tantum Jerusalem datum fuerit, immo et forte Christo ut homini: sed Arium Satanae imitatorem se praebuisse. Temere igitur de divina generatione disputari; cum tantum humanae signum per Esaiam sit propositum; nec debeat comparatio fieri in divinis. Postremo quantum fugienda sit Arii arrogantia, variorum Scripturae exemplorum oppositione demonstrat.
5.34.1
Ad te nunc, omnipotens Pater, cum lacrymis verba converto. Ego te quidem inaccessibilem, incomprehensibilem, inaestimabilem prompte dixerim: sed Filium tuum minorem non ausim dicere. Nam cum illum splendorem gloriae, et imaginem substantiae tuae legerim; vercor ne minorem imaginem tuae dicendo substantiae, minorem substantiam tuam dicere videar, cujus imago sit Filius, cum plenitudo tuae divinitatis omnis in Filio sit. Immensum te Filiumque tuum et Spiritum sanctum, incircumscriptum, inaestimabilem, inenarrabilem legi frequenter, credo libenter. Et ideo aestimare non possum, ut examinare possim.
5.34.2
Esto tamen, spiritu ausuque temerario metiri te velim; unde, quaeso, te metiar? Funiculum agrimensorium vidit propheta, quo metiebatur angelus Jerusalem. Metiebatur tamen angelus, non Arius: metiebatur Jerusalem, non Deum. Et fortasse nec Jerusalem metiri poterat angelus; vir enim erat. Denique sic habes: Et allevavi oculos, et vidi: et ecce vir, et in manu ejus funiculus agrimensorius. Vir erat quia typus suscipiendi corporis declarabatur. Vir erat ille, de quo est dictum: Post me venit vir, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti ejus. Ergo Christus in typo Jerusalem metitur, Arius Deum.
5.34.3
Et Satanas transfigurat se in angelum lucis; quid mirum si Arius suum imitatur auctorem, ut usurpet illicita? Licet quod Pater suus diabolus per semetipsum non fecit, intolerabiliore 594 iste sacrilegio divinorum sibi scientiam secretorum, et supernae generationis arcana praesumat; diabolus enim verum Dei Filium fatebatur, Arius negat.
5.34.4
Si ergo metiri te, omnipotens Pater, non queo, possumne sine sacrilegio de tuae generationis disputare secreto? Possumne dicere quod aliquid inter te et Filium tuum plus minusve sit; cum ipse qui ex te natus est, dixerit: Omnia quae Pater habet mea sunt? Quis me constituit judicem aut divisorem de rebus humanis? Hoc Filius dicit, et nos inter Patrem et Filium divisionem nobis et judicium vindicamus? Bona pietas arbitros refugit etiam in divisione patrimonii. Nos ergo erimus arbitri, ut inter te et Filium tuum increatae majestatem substantiae dividamus?
5.34.5
Generatio, inquit, haec, generatio nequam est: signum quaerit, et signum non dubitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Signum utique datur non divinitatis, sed incarnationis. Denique de incarnatione dicturus ait: Pete tibi signum. Et cum ille dixisset: Non petam, neque tentabo Dominum, responsum est: Ecce virgo in utero accipiet. Ergo signum divinitatis videre non possumus, mensuram quaerimus? Vae misero mihi, impie discutere audemus, quem digne rogare non possimus?
5.34.6
Viderint tamen quid faciant Ariani: ego te, Pater, si majorem omnibus dixero, injuriose te tuis operibus comparavi: si majorem Filio, ut Arius asserit, impie judicavi. De te prior erit illa sententia, nam neque ulla fieri potest nisi ex comparatione praelatio, neque praeferri quisquam, nisi de quo prius fuerit judicatum.
5.34.7
Jurare nobis per coelum non licet, judicare de Deo licet: sed Filio tuo soli judicium de omnibus detulisti.
5.34.8
Joannes carnem Domini baptizare metuebat, Joannes prohibebat dicens: Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me; et ego Christum judicio meo subdam?
5.34.9
Moyses excusat sacerdotium, Petrus imperatum in ministerio declinat obsequium: Arius scrutatur etiam alta Dei? Sed non Arius Spiritus sanctus: sed Ario et hominibus dictum est: Altiora te ne quaesieris.
5.34.10
Moyses vultum Domini prohibetur videre: Arius meruit videre secretum. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, Moyses qui cum Domino apparet in gloria; Moyses ergo ille posteriora tantummodo Dei in typo vidit: Arius totum Deum facie ad faciem comprehendit. Sed nemo, inquit, videre potest faciem meam, et vivit.
5.34.11
Paulus etiam de inferioribus dicit: Ex parte cognoscimus et ex parte etiam prophetamus. Arius dicit: Ex toto Deum, non ex parte cognovi. Inferior ergo Paulus, quam Arius; et vas electionis ex parte scit, vas perditionis totum scit: Scio, inquit, hominem, sive in corpore, 595 sive extra corpus nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum, et audivit verba ineffabilia. Paulus raptus usque ad tertium coelum, se ipsum nescivit: Arius in stercore volutatus Deum scivit. Paulus dicit de se ipso: Deus scit; Arius de Deo dicit: Ego novi.
5.34.12
Sed non Arius raptus in coelum, quamvis 596 eum secutus sit, qui jactatione damnabili divina praesumeret, dicens: Ponam thronum meum super nubes, et ero similis Altissimo; sicut enim ille dixit: Ero similis Altissimo: sic et Arius altissimum Dei Filium sui similem vult videri: quem non in divinitatis aeternae majestate veneratur, sed ex carnis infirmitate metitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note