De interpellatione Job et David
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/ambrosius-mediolanensis" aria-label="More works by Ambrosius Mediolanensis">
—
⋯
Original / primary: 6955 Deinjoe
4.1.1
LIBER QUARTUS. DE INTERPELLATIONE DAVID. CAPUT PRIMUM.
4.1.1
David frequenter de saeculi vanitate disseruisse in psalmis, sed maxime in LXXII, ubi se ob improborum prosperitates, et calamitates proborum graviter initio commotum esse, ac tamen postea correctum significat. Uter ejusdem psalmi auctor David nimirum, an Asaph dicendus videatur.
4.1.1
Decursa est interpellatio sancti Job: nunc adoriamur eam interpellationem quam reperimus in psalmis. Ipse quidem David pluribus locis de saeculi vanitate non tacuit, et inania esse quae putantur bona istius mundi, frequenter asseruit, et maxime in psalmo trigesimo octavo, in quo dicit: Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens; et quamquam in imaginem Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur, thesaurizat, et ignorat cui congregat ea. Et alibi: Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? Quod hic habeant umbratilem gloriam, ubi de saeculo excesserint, fructum consolationis invenire non possint. Idem tamen inseruit psalmum septuagesimum secundum, in quo ipse sub Asaph nomine protestatur quod ejus fuerit principium prolapsionis; ut non mediocri dolore perstrictus sit, cum videret peccatores in hoc mundo affluere divitiis, abundare rebus secundis: se autem, qui justificaverit cor suum, esse in afflictationibus et aerumnis: nec mediocrem traxisse offensam in exordio; sed postea per Domini flagella correctum, et illuminatum divinae cognitionis gratia verae didicisse seriem traditionis.
4.1.2
Nusquam autem invenio sanctum Asaph aliquibus adversis fuisse vexatum: at vero sanctus David plurima gravia et periculorum plena toleravit, de suis enim laboribus dicit. Unde et psalmus 662 non quasi sancti Asaph, sed quasi sancto Asaph, ut docet titulus, superscribitur, quod ex graeco Psalterio apertius manifestatur, ut videatur David etiam huic Asaph sicut et aliis, canendum, quem scripserat ipse psalmum dedisse. Sed quia scriptum est in ipso titulo, defecisse psalmos David, quomodo autem defecerunt, cum decursis his decem psalmis, postea psalmus David titulorum inscriptionem comprehendat usque in ultimum finem? Ideo sequestrata hujusmodi definitione, quae sit psalmi series consideremus, et a primo versiculo interpellationis propheticae ducamus exordium.
4.2.1
LIBER QUARTUS. DE INTERPELLATIONE DAVID. CAPUT II.
4.2.1
Ex ipso psalmi exordio correctionem Davidis deprehendi: Deum justis semper bonum esse, eo quod si vexentur adversis, futurae remunerationis spe recreantur, et se semper peccatis minora pati existimant, nec ullis poenis sua spoliari possunt sapientia: bonum tamen etiam improbis esse Deum, sed eos nolle paratam omnibus illius bonitatem experiri.
4.2.1
Quam bonus Deus Israel rectis corde! Elucet in principio emendationis profectus. Nemo enim potest Deum bonum vere fateri, nisi hic qui non ex successibus commodorum suorum, sed ex coelestium mysteriorum profundo, et divinae dispositionis altitudine bonitatem ejus agnoscit: quae non specie praesentium, sed futurorum utilitate pensanda est. Justo itaque semper bonus est Deus: et cum torquetur doloribus corporis, et cum affligitur acerbitate poenarum, semper dicit: Si bona accipimus de manu Domini, quae mala sunt cur non sustineamus? Gratulatur hic se conteri, ut in futurum consolationem invenire possit; sciens quoniam qui bona receperit in hac vita, habet mercedem suam; futura praemia sperare 663 non poterit, qui non luctatus, non exercitatus sit diversorum certamine praeliorum. Qui vero sive juste sive injuste afficitur in hoc saeculo, gratulatur vel quod his solvat pretia delictorum suorum, vel quia novit eam esse apud Deum uberiorem gratiam, si injuste pro ejus nomine, aut pro bono aliquo opere acerba aliqua patiatur, secundum quod scriptum est: Quia nulla est gloria si peccantes punimini et suffertis, sed si benefacientes, et patientes: haec est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis, quia et Christus pro vobis mortuus est, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: qui cum malediceretur, non remaledixit: cum pateretur, non comminabatur. Ergo justus etiam si in equuleo sit, semper justus est; quia justificat Deum, et minora se peccatis suis dicit sustinere: semper sapiens est; non enim aufertur equulei tormentis vera perfectaque sapientia: non amittit quod est; quia timorem excludit foras, studio et proposito charitatis: novit ut sapiens dicere, quia indigna sunt quae in hoc corpore sustinemus remuneratione futurae gloriae; et omnes hujus temporis passiones superventuram mercedem aequare non possunt. Bonus igitur huic semper est Deus, qui novit quo tempore metat. Et ideo quasi bonus agricola hic arat agrum suum quodam abstinentiae rigidioris vomere: hic stirpat quadam falce virtutum amputatrice vitiorum: hic stercorat humiliando se usque ad terram, sciens quia Deus de terra suscitat inopem, et de stercore erigit pauperem. Denique Apostolus Paulus nisi aestimatus esset stercora, numquam Christum sibi potuisset acquirere. Hic custodit fructus suos, ut illic securius recondat. Semper itaque ei bonus est Deus, quia semper quae bona sunt, de Deo sperat.
4.2.2
Accipe aliud: Quam bonus, inquit, Deus Israel rectis corde! Non ergo omnibus bonus est Deus? Ille quidem omnibus bonus est, quia Salvator est omnium, maxime fidelium; et ideo venit Dominus Jesus, ut salvum faceret quod perierat: venit enim ut peccatum mundi tolleret, vulnera nostra curaret. Sed quia non omnes medicinam expetunt, sed plerique refugiunt, ne medicamentis compungatur vis ulceris, ideo volentes curat, non astringit invitos. Accipiunt igitur sanitatem qui medicinam expetunt: illi autem qui refutant medicum nec requirunt, bonitatem medici quam non experiuntur, sentire non possunt. Qui autem curatur, etiam sanatur; ideoque his bonus est medicus, quos sanavit. His igitur bonus est Deus, quibus peccata donavit: qui autem insanabile peccatum habet mentis suae ulcere, quomodo potest medicum bonum aestimare, quem refugit? Pulchre itaque Apostolus, ut praemisimus, explanavit, quia et omnibus bonus est Deus, qui vult omnes homines salvos fieri; et maxime fidelibus divinae bonitatis praerogativa servatur, quibus et voluntas Dei opitulatur et gratia. 664 Sed et Psalmista dicendo: Quam bonus Deus Israel rectis corde! ad ipsorum sententiam retulit, qui aliter de Deo sentire non norunt, nisi quia bonus ad omnia et in omnibus est.
4.3.1
LIBER QUARTUS. DE INTERPELLATIONE DAVID. CAPUT III.
4.3.1
Fateri Prophetam se tantum non esse prolapsum, dum peccatorum pacem aemularetur; duplicem esse pacem, sed eam quae offendiculum habet, fugiendam; nullum in morte peccatorum levamen esse; non prodesse flagella post mortem exemplo Lazari et divitis demonstrari; quantum vero prosint in vita, Davidem ac Jobum patefacere; demum perpetuo esse flagellandos, qui hic flagellati non fuerint.
4.3.1
Denique sequentibus exponit ipse quid senserit, dicendo: Mei autem pene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei: quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum videns. Non utique pedes corporis appellat gressus, sed directionem mentis et gressum, de quo alibi dicit: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ideo semper petendum est, ut dirigat Dominus nostrorum animorum vestigia, ne labantur, et lubrico quodam erroris effusa, stabilitatem sui tenere non possint. Prolapsionis autem causa ea est, quod pacem aemulatus est peccatorum. Aemulari autem debemus quae bona sunt, non ea quae plena dedecoris; sicut et Paulus apostolus expressit dicens: Bonum est autem aemulari in bono semper.
4.3.2
Nec te moveat quod pacem in malo posuit. Denique et in Evangelio habes esse pacem, quam respuit Christus, ut ipse ait: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis: non sicut mundus dat, ego do vobis. Est enim pax quae non habet offendiculum, est quae habet: quae ex dilectione est, non habet offendiculum; quae ex simulatione, habet. Ideo et Propheta dicit: Pax, pax; et ubi est pax? Refugiamus ergo pacem peccatorum; conspirant enim adversus innocentem, coeunt ut justum opprimant, viduam exterminent, vel expugnent ejus pudorem.
4.3.3.1
Et ideo non est reclinatio morti eorum: non declinatio, ut plerique codices latini scripti sunt, sed reclinatio. Quando enim laboramus, et incurvamur ad opus aliquod, atque inclinamur, nos reclinare consuevimus: peccatores autem gravium scilicet delictorum, et maxime impii se reclinare non possunt; de quibus dictum est: Et dorsum illorum semper incurva. Non enim se erigunt ad coelestia, qui Christo non adhaeserunt. Et ideo nec resurgunt cum eo, quorum mors pessima, sicut scriptum est: Mors peccatorum pessima. Qui autem Christo commoritur, et consepelitur cum illo, non solum reclinatur, sed etiam resuscitatur. De quo pulchre illud convenit dictum: Universum stratum versasti in infirmitate ejus; maxime si martyr sit, cujus infirmitas passione solvitur, mors resurrectione.
4.3.3.2
665. 8. Vidimus illum divitem qui indutus purpura et bysso in hoc saeculo recumbebat, et epulabatur quotidie splendide, de cujus mensa quae cadebant pauper Lazarus colligebat, quemadmodum in tormentis positus, in inferno se reclinare non poterat; sed vix ad Abraham, non totum se, sed solos oculos erigebat, rogans ut mitteret Lazarum, qui extremum digiti sui in aquam tingeret, et linguam ejus refrigeraret. Ergo illius morti reclinatio non erat, nec firmamentum in plaga ejus. Nihil enim prosunt flagella post mortem.
4.3.4
Et ideo David dum esset in istius corporis vita, in flagella se praeparabat, ut eum Dominus reciperet castigatum. Considera iterum mihi sanctum Job, qui perfusus erat ulceribus, et concutiebatur omnibus membris, et plenus erat totius corporis sui doloribus, glebas terrae vulnerum suorum sanie et humore dissolvens, quemadmodum cum se in hoc corpore positus reclinare non posset, requiem mortis invenerit; ideoque conscius sui dixit: Mors viro requies. Is igitur in plaga non motus est, nec nutavit sermonis sui lubrico, qui in illis omnibus nihil peccavit labiis suis, sicut Scriptura testatur: sed magis plagae suae reperit firmamentum, per quam confirmatus in Christo est. Ergo et Job et David, quia hic flagellati sunt, firmamentum habuerunt in plaga sua; quia flagellat pater filium quem suscipit: qui autem hic non flagellantur, ibi non suscipiuntur ut filii. Ideoque in laboribus hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur; ut in perpetuum cum diabolo flagellentur.
4.4.1
LIBER QUARTUS. DE INTERPELLATIONE DAVID. CAPUT IV.
4.4.1
Peccatores iniquitate propria vestiri: quod vestimentum a nobis rejiciendum, ut vestimento virtutum induamur, ac potissimum jejunii; hoc se utiliter Josephum induisse, Adamum exuisse cum gravi damno; denique Judaeorum iniquitatem quasi ex adipe prodeuntem magnam ac deliberatam exstitisse.
4.4.1
Ideo obtinuit, inquit, eos superbia eorum, cooperti sunt iniquitate et impietate sua. Malum vestimentum iniquitas, quod si quis voluerit in nobis tenere, remittere nos oportet, ne incipiat in judicium venire nobiscum; et si quis tunicam nostram quam accepimus spiritalem auferre conetur, remitte pallium iniquitatis, sume operimentum fidei atque patientiae, quo se David operiebat in jejunio, ne amitteret integimenta virtutis. Ipsum jejunium operimentum est. Denique nisi sanctum Joseph texisset jejuna sobrietas, adulterae protervitas exuisset. Quo jejunio si se tegere voluisset Adam, nudus non fuisset effectus. Sed quia de ligno scientiae boni et mali contra interdictum coeleste gustavit, et imperatum jejunium praevaricatus est incontinentiae cibo, nudum se esse cognovit. Quod si jejunasset, et fidei servasset exuvias, nec se aspexisset intectum. Non ergo nos induamus iniquitate et impietate, ne de aliquo 666 nostrum dicatur: Et induit se maledictionem. Male se induit et Adam, qui dum quaereret integimenta foliorum, maledictionis excepit sententiam.
4.4.2
Induerunt se maledictione Judaei, de quibus scriptum est: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transierunt in dispositionem cordis. Ab adipe adipsal enim dicitur, id est, pingue. Sicut enim anima bonis pasta, et referta virtutibus, tamquam adipe et pinguedine repletur, ut scriptum est: sic iniquitas quae quasi ex adipe procedit, non tenuis et exilis significatur, sed plena vitiorum. Denique non fortuito quodam lapsu in errorem incidere: sed consilio et dispositione in sacrilegium transierunt.
4.5.1
LIBER QUARTUS. DE INTERPELLATIONE DAVID. CAPUT V.
4.5.1
Qui os suum in coelum ponunt, eos prae caeteris esse qui omnia stellarum necessitati attribuunt: ipsis tamen hanc a Deo gratiam reservari, ut revertantur cum Israel; cujus reditus mysterium declaratur: eosdem ut a Deo negent occulta cognosci, maxime induci peccatorum divitiis: postremo idem de Christo sensisse Simonem Pharisaeum.
4.5.1
Posuerunt in coelum os suum; et lingua eorum transivit super terram. Ponere in coelum os suum quid sit, docet nos ille ex fratribus adolescentior, qui regressus ad patrem dixit: Pater, peccavi in coelum et coram te. Ponunt autem in coelum os suum qui sibi criminum auctoritates, nativitatis putant quadam necessitate deferri. Hi nec coelo nec terris parcere solent, ut cursu quodam stellarum arbitrentur vitam hominis gubernari. Nihil providentiae, nihil bonis moribus derelinquunt. Atque utinam et isti, sicut ille unus de duobus adolescentibus, revertissent: bonus Dominus remedium non negasset, et tamen etiamsi ipsi nolint sanari, reservat Dominus regressionis gratiam; ut qui in Israel expulsi sunt per cordis proprii caecitatem, per plenitudinem Ecclesiae revertantur; et non vacuos dies vitae istius ducant, sed plenos habeant bonae operationis et fidei, cum repleverit eos Dominus gratia spiritali. Quomodo autem revertantur, accipe. Quia caecitas, inquit, ex parte Israel contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Sed quia mysterium oportebat impleri, ut concluderet Deus omnia in incredulitate, id est, redargueret atque convinceret( cum enim duo contendunt, si unus superior sit, dicitur: Conclusit illum alterum), ideoque per suam misericordiam ut subditus fieret Deo mundus, regressus quidem est populus in haeredibus; sed is celeri errore traductus est, ut Deum non crederet occultorum esse praescium. Sed Dominus illis, ut quandoque redimantur, salutis futurae gratiam reservavit dicens: Ideo revertetur huc populus meus. Quid est huc? Id est, ad me, ad aequitatem et justitiam meam, ad cultum meum.
4.5.2
Et implebit dies vitae suae. Quod utique sic accipies, 667 ut populus quidem redimatur, qui crediderit in eo: in quo etsi non redimantur, qui non crediderunt, tamen redempti populi Dei praerogativa defertur.
4.5.3
Isti ergo in errore positi dixerunt: Quomodo scivit Deus; et si est scientia omnis in Altissimo? Putant enim non esse in Deo scientiam; quia peccatores abundant prosperis saecularibus. Et adhuc inducit eos loquentes: Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias. Habes hoc in Evangelio planius expressum, ubi Simon ille Pharisaeus videns quod mulier illa peccatrix venit in domum ejus, et super pedes Christi effudit unguentum, dicebat intra se: Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier quae tangit eum; quia peccatrix est. Sed patientia Dei non praejudicat veritati, et praescientia ejus, ac providentia hoc ipso amplius probatur, quod in peccato positus successu affluit saecularium prosperorum. Quod fortior videns ridet, incautus traducitur et movetur.
4.6.1
LIBER QUARTUS. DE INTERPELLATIONE DAVID. CAPUT VI.
4.6.1
Prophetam cum primo animo despondisset, postea castigatione emendatum cognovisse omnia quidem evenire dispositione divina, opes autem non esse praemia virtutis, nec poenam peccati inopiam.
4.6.1
Denique Psalmista dicit, dixisse se: Ergo sine causa justificavi cor meum: et lavi inter innocentes manus meas. Hoc est, video illos abundare, video illis commoda omnia secundare, me autem conteri atque exagitari tentationibus plurimis. Frustra ergo dedi me innocentiae, atque ad studium sobriae conversationis intendi. Et pulchre ait: Lavi inter innocentes manus meas; ut non arrogare sibi summam innocentiae, sed sedulum deferre studium videretur.
4.6.2
Interea non impune hujusmodi a se sermonem exisse testatur. Nam tota die flagellatum esse se memorat; quia frustra justificasse se Domino cor suum dixerat: post flagella autem continuo secuta est pravae opinionis correctio. Statim enim vindex meus, inquit, in matutinis, id est, in aperto et perspicuo; lux enim veritatis comprehendens eum, non sivit haec sentire, quae dixit. Revincebat itaque et redarguebat me veritatis lumen offusum animo meo, eo quod non recte dixerim: Sine causa justificavi cor meum. Locutus sum enim illa tamquam in tenebris constitutus, et recordanti illa mihi cor compungebatur: compuncto autem corde, illuminabatur affectus; ut fieret in corde meo ignis flammigerans, qui faciebat in me diei spiritale principium. Illuminata itaque oriente mihi die, et quasi in multis matutinis positus, intelligebam quia extra constitutionem generationis filiorum Dei factus sum. Qui cum primo credidissem, eo quod operator mundi providens generationi humanae, omnia ad utilitatem nostri vel tristia, vel ea quae parum delectent, fecerit; tam bonam sententiam postea pravis opinionibus turbatus amiserim.
4.6.3
Conferebam itaque cum corde meo, et dicebam 668 mihi: Si narrabo sic, quia sine causa justificavi cor meum, occurrebat mihi Dei vox dicens: Ecce generationi filiorum tuorum cui disposui: id est, ecce in Scripturis invenis, o tu Adam, quia disposui generationi filiorum tuorum; quia fortuito divitiae ad impios, non aliquo merito deferantur, nec praemia virtutis sunt emolumenta thesauri: nec e contrario inopia poena peccati est, sed indiscrete veniunt ista, quae modo fluminis quodam saeculi profluvio volutantur.
4.6.4
Et existimabam, et videbar mihi cognoscere hoc esse verum, hoc congruere divinae providentiae et convenire; me autem frustra in iis turbatum esse, in quibus inhaerere non debui.
4.7.1
LIBER QUARTUS. DE INTERPELLATIONE DAVID. CAPUT VII.
4.7.1
Emendato errore David hunc unum laborem sibi cognoscit superesse, ut ingrediatur in adyta divinae cognitionis. Sancti progressu aetatis finem suum scire desiderant, et quis ille sit? Primam veram cognitionem hanc esse, qua credimus prospera improbis ad hoc tantum concessa, ut eorum excusationes excludantur. Eosdem dum Dei beneficiis allevantur, dejici ac prorsus redigi ad nihilum.
4.7.1
Itaque quia videbar mihi veram sententiam comprehendisse, et cognitionem rei ipsius esse assecutus, dicebam mihi: Hoc labor est ante me, donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimo. Id est, solus mihi superest labor, ut ingrediar in sanctuarium Dei, ubi est Cherubim, id est, cognitionis profundum, et non laborem in incertis et vanis opinionibus; narratio enim fatui sicut sarcina in via. Ideo ingrediamur adytum cognitionum sacrarum, atque interiora penetralia veritatis, ut non sit in nobis labor; sapientia enim nos a sensu laboris abducit. Denique non est labor in Jacob. Causa autem laboris ignorantia est; quoniam qui nescit justis reposita esse praemia, non reficitur a laboribus, sed magis imprudentiae suae labore curvatur et frangitur. Ingrediamur igitur sanctuarium Dei, ubi sunt Cherubim, in quibus est recordantia sacrae cognitionis et veri illius atque aeterni luminis.
4.7.2
In illo candelabro imago resplendet, quo possimus intelligere in novissimo. Sanctus etenim in ultimo cognoscit, et perfectam sapientiam processu aetatis adipiscitur dicens: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi. Quis est finis, nisi ille, cum traditur regnum Deo Patri, quando revelantur occulta sapientiae? Hunc finem nostri certaminis requirebat Propheta, cupiens cognoscere quid suae deesset perfectioni; finis enim disciplinae nostrae et studiorum perfectio est.
4.7.3
Haec ergo prima verae ratio cognitionis; quia fortuito accidant quae in saeculo sunt: secunda illa; quia propter eorum tergiversationes posuisti eis successus profluos saecularium commodorum, et abundantiam divitiarum; ne causarentur propter inopiam se et acerbitatem alicujus doloris et luctus minus fuisse devotos, atque in culpam latrocinii et direptionis studium necessitate egestatis 669 impulsos. Non enim ad tranquillitatem vitae usuramque laetitiae divitiis opimati, aut honoribus elevati sunt: sed ut querela exluderetur, coacervaretur aerumna.
4.7.4
Dejiciuntur itaque dum elevantur hujusmodi viri. Non enim gratia, sed ruina est; ubi nec diuturni usus muneris reservatur, et adimitur excusatio delinquendi. Quod enim gravioris pondus querelae, quam illud divinum quod habes in Michaeae prophetae libro: Popule meus, quid feci tibi, aut in quo contristavi te, aut quid molestus fui tibi; responde mihi? Nonne eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis liberavi te? Ecce quomodo dejiciuntur impii dum allevantur, querela eorum excluditur, poena acerbatur. Coelestibus enim beneficiis invitati deserere non debuerunt vitae securitatis et prosperitatis datorem, cui magis debuerant obtemperare. Sed sicut justitia Dei magna, ita etiam severa vindicta. Quando enim impius perseverare consuevit, de quo et alibi habes scriptum: Vidi impium superexaltatum et elevatum super cedros Libani; et transivi, et ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus? Incredibilis celeritas exstinctionis ejus. Vides subito impium in hoc saeculo potentem: dum tu transis, ille jam non est. Quanta est enim umbra in terra: quam non diuturna? Transpone vestigium, et umbra praeteriit. Aut si hic aliquid movet, ad ea quae futura sunt, attolle mentis vestigium, et invenies illic impium non futurum, quem hic esse credebas; non enim est, qui nihil est. Denique Dominus eos cognovit qui sunt ipsius: qui autem non sunt, eos non agnoscit; quia ipsi eum qui est, non agnoverunt.
4.8.1
LIBER QUARTUS. DE INTERPELLATIONE DAVID. CAPUT VIII.
4.8.1
Impios in interitu suo cum somnio bene comparari, quod nempe animae illorum omnibus bonis vacuae reperiantur: et eorumdem tenebrosae imagines e lumine coelestis Hierusalem deleantur.
4.8.1
De ipsis ergo et hic dicit: Defecerunt et perierunt propter iniquitatem suam, velut somnium exsurgentis, id est, ita deficiunt et evanescunt impii, sicut somnium exsurgentis a sommo primum; quia in tenebris sunt, et in tenebris ambulaverunt, nec resedit aliquod eorum boni operis vestigium, sed similes eorum qui somnium vident: qui autem somniat, in nocte somniat; nox autem in tenebris. Filii tenebrarum sunt privati sole justitiae, et splendore virtutis, dormientes semper, et non vigilantes, de quibus bene dicitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt. Etenim cum animae eorum a corpore separatae, tamquam resoluti a corporis somno nihil invenient, nihil tenebunt; et quod se tenere arbitrabantur, amittent; quoniam stultus et insipiens cum divitiis exundaverint, relinquent alienis divitias suas, neque simul ad inferna descendet cum eis gloria domus eorum.
4.8.2
Sequentia quoque demonstrant quomodo impius non inveniatur, sed intereat. Quoniam imago ejus in civitate Domini illa superiore Hierusalem non invenitur. Dominus enim pinxit nos ad imaginem et similitudinem suam, sicut ipse docet dicens: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos. 670 Si bene egerimus, manet in nobis ista imago coelestis: si male quis agit, deletur in illo haec imago( illius utique qui descendit de coelo), et est in eo imago terreni. Unde et Apostolus dicit: Sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem hujus coelestis. Bonorum ergo imagines perseverant, et in illa Dei civitate resplendent. Si quis autem ad graviora peccata deflexerit, nec egerit poenitentiam, imago ejus aboletur vel dejicitur; sicut Adam de paradiso ejectus est et exclusus. Quicumque autem pie honesteque se gesserit, intrat in civitatem Dei, et infert imaginem suam, ut in illa Dei fulgeat civitate. Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges; quia isti in lumine fulgere non possunt, qui tenebrosis se operibus induerunt. Exemplum accersamus de saeculo. Vide quemadmodum in civitatibus bonorum principum imagines perseverent, deleantur imagines tyrannorum.
4.9.1
LIBER QUARTUS. DE INTERPELLATIONE DAVID. CAPUT IX.
4.9.1
Prophetam cognitione divinae providentiae recreatum: ipsum et cum eo omnes homines comparatione coelestium civium jumentis haud esse absimiles; eosdem tamen Dei gratia ad humanam revocari dignitatem.
4.9.1
Haec ergo considerans, animoque intendens sanctus Propheta delectatus est, qui fuerat ante turbatus. Unde ait ipse: Quia delectatum est cor meum, et resoluti sunt renes mei. Et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi: et velut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Cum cognovissem, inquit, quia Deus humana curat et respicit, requieverunt renes mei, hoc est, ex maxima fatigatione veteris imprudentiae requievi per agnitionem boni coelestis et gratiae. Sunt enim quidam renes animae, qui vexantur in nobis per ignorantiae laborem: hi resolvuntur ad requiescendum coelestis agnitione doctrinae, et quasi pulchro quodam fulcro coelestium praeceptorum subnixi foventur. Tunc, inquit, intellexi, quia vane fatigabar; quoniam id quod verum est nesciebam.
4.9.2
Et velut jumentum factus sum: pulchre addidit, apud te; comparatione enim coelestium homo quid est nisi jumentum irrationabile? Nam et stellae cum sint lucidae, vanescunt solis exortu. Et Moyses ait: Non sum idoneus ab hesterno die, ex quo coepisti loqui cum servo tuo: et tenui, inquit, voce et tardiloquus sum. Ita ergo et homo, non dicam Christi, sed angelorum comparatione mutum videtur esse jumentum. Sed tamen nemo desperet; quia homines et jumenta salvos facit Deus. Et ideo quia non ex me, sed ex te didici, tibi adhaerebo semper; ut desinam esse jumentum, et dicas mihi: Tu autem hic sta mecum. Circumfusus enim Dei gratia homo incipit esse, qui per imprudentiam praetendebat insensibilitatem et inscientiam bestialem. Homo enim eo probatur, si capax sit rationis et gratiae. Itaque a mutis animalibus separatum se esse gaudet, et in hominum adscitum esse consortia, quae Deus visitat et tuetur. Quid enim est homo, nisi quia memor est ejus Dominus, aut quia a Domino visitatur? 671
4.10.1
LIBER QUARTUS. DE INTERPELLATIONE DAVID. CAPUT X.
4.10.1
Si Deus nobis ad dexteram non fuerit, eum locum a diabolo occupatum iri, sicuti primo parenti contigit: cum hujus vices ageret Christus eum sibi ad dexteram daemonem statuisse, quo ipsum gloriosius prosterneret: postremo maximas utilitates ad eos redire, quibus ad dexteram steterit Christus.
4.10.1
Unde quasi visitatus ab eo dicit: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me. Sic accepimus, et secundum Graecum sic convenit. Dixit enim Graecus: Ἐκρατῆσας τῆς χειρὸς, id est, tenuisti manum, τῆς δεξιᾶς μου, dexteram meam. Bene dirigitur, cujus dexteram Deus manu sua tenet. Potest dicere: Dominus a dextris meis, ne commovear. Adam si a dextris suis Dominum habere voluisset, non esset a serpente deceptus. Sed quia oblitus est mandatum Dei et voluntatem serpentis implevit, manum ejus diabolus tenuit, et ad lignum scientiae boni et mali extendi fecit, ut interdicta decerperet. Praejudicatum est in illo omnibus, et coepit universis adversarius ad dextram stare. Unde et illa in Judam maledicti forma processit: Et diabolus stet a dextris ejus. Si illud maledictum grave, maxima est ista benedictio, qua maledictionis durae vincula laxantur. Ideo Dominus Jesus ad dexteram sibi diabolum statuit, sicut in Zachariae libro legimus; hominis enim causam locumque susceperat. Ibi ergo stetit, ubi Adae stabat haereditas. Quasi bonus athleta permisit eum ad dexteram sibi stare, ut eum retrorsum repelleret dicens: Vade retro, satana. Itaque adversarius loco dejectus recessit: tibi autem ne diabolus a dextris staret, ait: Veni, sequere me. Praevidens igitur David adventum Domini, qui nos a potestate adversarii liberaturus descendit e coelo, ait: Dominus a dextris est mihi, ne commovear. Cui autem a dextris erat diabolus movebatur. Merito ergo et hic ait: Tenuisti manum dexteram meam, id est, ut jam peccare non possim; ut ille lubrico ante fluctuabundus vestigio, fida possim statione consistere. Quam bene hoc apostolus dixit, quando eum turbatum Dominus vidit, et extendens dexteram suam titubare non passus est, atque intrepido firmavit incessu. Liberatus itaque Petrus quid aliud est locutus nisi hos propheticos versus: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria assumpsisti me. Quae est dextera nisi actuosa animae virtus? Quae si Domini voluntate dirigatur, nihil aliud desiderat, nil requirit, nullas mundi hujus opes, nulla adjumenta deposcit.
4.11.1
LIBER QUARTUS. DE INTERPELLATIONE DAVID. CAPUT XI.
4.11.1
Davidem possessione Dei contentum nihil praeter eum exoptare; debere enim terrena deleri oblivione, ut succedant coelestia, atque etiam ad Deum qui neminem repellit, accedatur, a quo pravis tantum actionibus recedimus.
4.11.1
Ideo dicit sanctus David: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram( Psal. LXXII, 25)? Id 672 est, Tu portio mea es, abundas mihi ad omnia, nihil quaesivi aliud, nisi ut te partem haberem, nulli me coelesti, ut gentiles faciunt, subdidi creaturae, nullas saeculi hujus divitias, et voluptatum illecebras concupivi. Nullius egeo, qui a te assumptus sum: nec superest in coelestibus quod amplius quaeram. Nihil habens, omnia habeo; quia Christum habeo, cui Pater altissimus non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo ergo non cum illo omnia nobis donavit; sicut Apostolus dixit? Omnia enim in Christo, per quem omnia, et in quo constant omnia. Omnia ergo in illo habens, aliam non quaero mercedem, quia ipse merces est universorum. Ideoque perfecto dixit: Tolle crucem tuam, et sequere me. Qui illum sequitur, non praemio ducitur ad perfectionem: sed perfectione consummatur ad praemium. Imitatores enim Christi non propter spem boni sunt, sed pro amore virtutis. Christus enim per naturam bonus, non propter praemii cupiditatem. Ideo passus est, quia benefacere eum delectavit, non quia incrementum gloriae ex sua passione quaerebat. Ideo qui illum imitari cupit, non quod sibi, sed quod aliis prosit, operatur. Unde non immerito deficit sibi, aliis autem virtutis incremento valescit.
4.11.2
Et convenienter dicit: Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei. Neque enim possunt perpetua succedere, nisi terrena defecerint. Deficit ergo caro, quando mortificantur quae sunt carnalia. Deficiunt et illi qui mortificationem Jesu Christi in sua carne circumferunt; mors enim Christi in illis operatur, ut omnis errorum moriatur illecebra. Unde colligitur quia et cor hominis deficit, quando mortificantur cogitationes malae, quae de corde procedunt; ut terrena omnia abscondat oblivio, et fiat Deus cordis eorum, qui beati mundo corde Deum videre mereantur; ut appropinquent tibi, et non se segregent. Deus enim appropians, non repulsor appropinquantium est; omnibus enim vult salutis causa esse, non mortis. Denique neminem repellit, nisi qui se ab ejus conspectu putaverit sequestrandum.
4.11.3
Quoniam ecce, inquit, qui elongant se a te, peribunt. Unusquisque enim operibus suis pietati tuae sese aut jungit aut separat. Fugit enim Deum qui operatur ea, quorum cognitionem metuat deprehendi; sicut ille qui tectus parietibus et circumfusus tenebris a Domino Deo sese existimat non videri: videtur autem, cum dicitur: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Sicut enim mulier quae fornicatur, non adhaeret viro, nec una caro cum viro suo, nec unus spiritus est; sed dividit sese ac separat fornicando: ita quaecumque anima non adhaeret Deo, sed vanis idolorum cultibus inserviens fornicatur, dividit se sacrilegii scaevitate, et longe fit a Domino, quae prope esse deberet. Perit autem qui separatur a Domino.
4.11.4
Unde Sanctus qui Dei judicium reformidat, semper adhaerere vult Christo, et in eo spem suam ponere, ut laudet Dominum, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et omnia saecula saeculorum. Amen.